Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Habitualis gratiae subjectum esse voluntatem

§. 6. Habitualis gratiae subjectum esse voluntatem.

EX superiori doctrina facile est videre quodnam sit habitualis gratiae subjectum. Si enim gratia eadem est cum charitate, non potest aliud ejus assignari subjectum, quam quod ipsius est charitatis. Hoc autem sine dubio est voluntas; Charitas enim est habitus quo Deum diligimus, dilectio autem sive amor est actus voluntati proprius. Et quidem hoc modo sentiunt quicunque gratiam ponunt eandem cum charitate. Idque adeo ex hac opinione consequens esse fatetur & docet ipse S. Thomas 1 2. quaestione 110. articulo 4. Si, inquit, gratia sit idem quod virtus; necesse quod sit in potentia animae, ut in subjecto. Nam potentia animae est proprium subjectum virtutis. Sic nos dicimus: Si gratia non quaecunque virtus est, sed charitas, necesse est eam esse in voluntate ut in subjecto. Nam voluntas est proprium subjectum charitatis. Quod. si ita est; non ergo collocari potest in essentia animae tanquam proprio subjecto, ut habet eorum opinio qui gratiam a charitate realiter distinguunt; nisi dicant animae potentias ab ipsa animae essentia non esse realiter distinctas, ut sentit Henricus a Gandavo, qui proinde dicit gratiam ut gratia est, subjectari in essentia animae, ut autem charitas est; inhaerere voluntati. Verum posita opinione communiori, quae tenet animae potentias ab ipsa secundum rem distingui, probatur adhuc utrumque; scilicet gratiam non in essentia, sed in potentia animae, id est, voluntate subjectari, his rationibus.

Prima: Habitus operativi sunt in potentiis, non in essentia animae, ut fatentur etiam Thomistae, & patet hoc argumento; quia potentiae mediae sunt inter essentiam & operationem: At gratia est habitus operativus. Ab ea enim ut principio opera¬ tivo procedunt bonae operationes. Unde & operari & cooperari voluntati nonstrae dicitur etiam ipsa habitualis gratia. Et ab authore Hypognosticon lib. 3. comparatur ad liberum arbitrium sicut sessor ad equum. Quocirca & Magister hac dist. §. 1. docet gratiam non esse otiosam; ergo ponenda est in potentia, non in essentia animae. Quae tota ratio confirmatur, quia essentia non videtur esse capax alicujus habitus proprie dicti, nisi mediante potentia, siquidem habitus potentiam praesupponit, sicut & operatio.

Secunda: Quae sunt immediate in essentia, non suscipiunt magis & minus, ut patet in potentiis animae, intellectu & voluntate; gratia autem sine controversia suscipit augmentum; ergo non est immediate in essentia.

Tertia: Per gratiam formaliter homo justificatur; at justitia Christiam a Theologis in voluntate ponitur, non in essentia animae; ergo & gratia in eo subjecto ponenda est.

Quarta: Opposita versantur circa idem subjectum, sed culpa quae gratiae opponitur, in voluntate est, non in essentia animae; ergo & ipsa gratia. Plures alias rationes in hanc sententiam vide apud Bonaventuram super hac dist. q. 5. ubi & argumenta diversae opinionis dissolvit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6