Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Explicatur divisio gratiae in operantem et cooperantem

§. 7. Explicatur divisio gratiae in operantem & cooperantem.

PRiusquam ad ea explicanda veniamus, quae de gratia Christi contra Pelagianos olim decreta sunt, & ad caetera, quae Catholici doctores de eadem Christi gratia tradunt, quaedam adhuc ejus divisiones praeter duas illas initio adductas & expositas (quarum scilicet una gratiam partitur in creatam & increatam, altera in habitualem & actualem) praemittendae & declarandae sunt; utpote ad hujus totius doctrinae intelligentiam non parum conducentes. Imprimis autem celebris est gratiae divisio in operantem & cooperantem; sive, ut Prosper loquitur in epistola ad Augustinum, in praeoperantem & cooperantem. Quo quidem modo recte gratia dividitur, sive increatam intelligas gratiam, sive creatam. Deus enim qui est gratia increata, & operando facit, ut velimus; & cooperando facit, ut quod jam volumus, exequamur.

Porro creata gratia, aut habitualis intelligitur, aut actualis; & habitualis quidem gratia dici potest modo operans, modo cooperans, eadem ratione qua gratiam increatam his vocibus distingui diximus. Operatur enim & cooperatur Deus libero nostro arbitrio, per habituale & infusum gratiae donum, in iis dumtaxat quibus donum illud jam collatum est, id est, in justificatis. Actualis autem gratia, quae est motus vel actio nostra, non perinde proprie in operantem & cooperantem dividi potest; eo quod haec diuisio non actionibus nostris, sed actionum principiis conveniat. Quare rectius illa dividetur in priorem & posteriorem, ut prior sit qua per operantem Dei gratiam volumus quod bonum est; posterior, qua per ejusdem cooperantem gratiam bonum quod volebamus, perficimus, & ut breviter dicam, prior gratia sit, velle; posterior, facere.

Jam vero ex dicta declaratione partitionis gratiae in operantem & cooperantem, satis intelligitur, reipsa eandem esse gratiam operantem & cooperantem, ac sola ratione diversam sive de increata, sive etiam de creata gratia loquamur, quemadmodum & Magister sentit §. I. in hac distinction. & explicatius docet sanctus Thomas 1. 2. quaest. I11. artic. 2. ad 4. & art. 3. ad 2. Gratiam vero actualem multiplicari certum est, prout actiones ipsae, quibus hoc gratiae nomen tribuitur, multiplicantur.

Sumpta est autem haec gratiae divisio ex variis locis Augustini disputantis de gratia contra Pelagianos, sed potissimum ex libro de gratia & libero arbitrio cap. 17. ubieam divisionem Augustinus non solum tradit, sed etiam probat ex scriptura sacra: Deus, inquit, cooperando perficit quod operando incipit. Quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens, propter quod ait Apostolus. Certus sum quoniam qui operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu, Philip. 1. Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, & sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur. Tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. De operante illo ut velimus, dictum est. Deus est enim qui operatur in vobis & velle. De cooperante illo cum jam volumus & volendo facimus: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum. Haec ibi. Ex quibus etiam liquet, dictam divisionem secundum Augustinum maxime competere in gratiam increatam. Neque arbitror locum apud Augustinum exstare, ubi eam assignet gratiae creatae.

Caeterum qualis haec sit Dei cooperatio, qua libero nostro arbitrio cooperari dicitur, infra suo loco plenius explicandum est. Illud hic notandum, gratiam quam ex Augustino diximus cooperantem, interdum etiam simplici vocabulo operantem vocari, ut ab Apostolo Philip. 2. Deus est qui operatur in nobis velle & perficere. Et alibi. Qui operatur omuia in omnibus. Et apud Isa. 26. Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Et in oratione. Ecclesiae, Da ut quae te inspirante facienda cognovimus, te operante impleamus. Sed & vicissim gratia quae ad sensum hujus divisionis operans dicitur, cooperans vocari potest; videlicet propter cooperationem liberi arbitrii; cujus actus est ipsum velle, cujus respectu vocatur gratia operans. Si enim gratiae cooperatur liberum arbitrium producendo in se volendi actum, consequens est etiam libero arbitrio in eodem actu cooperari gratiam; quia cooperans ad cooperantem relative dicitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7