Capitulum 8
Capitulum 8
Quomodo gratia operans dicatur operari sine nobis
EX dictis emergit difficultas: Si enim bona est divisio gratiae in operantem & cooperantem, necesse est membra ejus distingui; falsumque erit gratiam operantem posse etiam dici cooperantem & contra. Ac potius gratia operans, ut a cooperante distinguatur, illa dicenda erit quae operatur in nobis & in voluntate nostra nihil agente. Nam si aliquid ibi etiam agit voluntas nostra, quae ratio erit, ut illa gratia proprie vocetur operans, non autem cooperans?
Et sane hanc operantis gratiae interpretationem prorsus astruere videntur Augustini verba paulo ante citata, quibus ait: Ut velimus, Deus sine nobis operatur, cum autem volumus, & sic volumus ui faciamus, nobiscum cooperatur. Quo pertinet etiam locus ejusdem libri cap. 5. ubi tractat illud 1. Corinth. 15. Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Cum enim dixisset nec gratiam Dei solam, nec Paulum solum, sed gratiam Dei cum illo laborasse, adjecit: Ut autem de caelo vocaretur, & tam magna & efficacissima vocatione converteretur, gratia Dei erat sola. Tale etiam est quod dicit epistola 105. ad Sixtum, fidem fieri in homine non ab homine. Et simile quid habetur libro 1. ad Simplicianum qu. 2. Eodem adducitur canon. 20. Arausicani concilii sumptus ex Augustini libro 2. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 9. qui sic habet: Multa in homine bona fiunt, quae non facit homo; nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestet, ut faciat homo.
Accedit doctrina S. Thomae, qui prima secundae q. I1. artic. 2. explicans divisionem gratiae in operantem & cooperantem, ita scribit: In illo ergo effectu in quo mens nostra est mota, & non movens, solus autem Deus movens, operatio Deo attribuitur & secundum hoc dicitur gratia operans. In illo autem effectu in quo mens nostra & movet & movetur, operatio non solum attribuitur Deo, sed etiam animae, & secundum hoc dicitur gratia cooperans. Deinde pro declaratione distinguit in nobis duplicem actum. Primum quidem actum interiorem voluntatis, secundum quem voluntas sese habeat ut mota, Deus autem ut movens; praesertim quando voluntas incipit bonum velle, quae prius malum volebat; atque hanc Dei motionem vocari gratiam operantem: Alium autem actum esse exteriorem & a voluntate imperatum, qui proinde in voluntatem ut moventem referatur, sed non sine Deo cooperante, unde statuenda sit gratia cooperans.
Ex hac doctrina male intellecta, simul & sententiis Augustini memoratis, quidam existimarunt in effectu gratiae operantis voluntatem nostram nihil agere, nec seipsam omnino movere sed moveri tantum. Sed hic sensus falsus est & erroneus, quod facile est probare.
Primo; quia actus interior quem in nobis gratia operans producit; ut verbi gratia, amare Deum, odisse peccatum, est actus voluntatis; non solum ut subjecti, sed etiam & maxime ut effectivi principii; ergo voluntas respectu ejus est movens, & non mota tantum.
Secundo; quia actus quo voluntas incipit velle bonum, est actus liber; ergo respectu ejus voluntas est principium movens, nec qualecunque, sed liberum.
Tertio; quia actus hujusmodi cadunt sub praecepto. Nam praecipitur homini ut credat, ut se convertat ad Deum, ut recedat a peccato; ergo procedunt a voluntate seipsam libere movente.
Quocirca repudiato hoc falso intellectu dicendum est praedictos doctores non aliud voluisse, quam quod Deus primum actum seu motum bonum voluntatis, per suam gratiam operatur in nobis, sine praevio in nobis alio motu voluntatis, quo ad primum illum motum conemur aut aspiremus, aut quo voluntas eum sibi imperet; quippe cum interdum homini etiam valde repugnanti inspiretur bonus affectus voluntatis, ut in Paulo contigit. Cujus quidem conversio, quantum attinet ad mutationem illam ex malo in bonum factam, per operantem Dei gratiam, forma est & exemplar conversionis omnium peccatorum. Omnes enim per operantem & efficacem Dei gratiam ex aversis convertuntur, & ex nolentibus volentes redduntur; id quod postea latius erit ostendendum. Juxta hunc igitur sensum facile est intelligere, quomodo consistat distinctio gratiae operantis & cooperantis.
Quod ergo dicit B. Thomas, in primo effectu gratiae mentem nostram esse motam, & non moventem, sic intellige; mentem nostram ad illum effectum non se movere alio quopiam & priore motu, quasi imperante hunc motum. Qui sensus satis colligitur ex eo, quod postea dicit exteriorem actum, qui est effectus gratiae cooperantis, a voluntate imperari. Significat ergo actum interiorem qui primus est effectus gratiae, non esse a voluntate movente tanquam imperante, licet ab ea sit tanquam activo principio. Quin & phrasis ipsa qua voluntas dicitur se movere ad actum aliquem, hoc postulare videtur, ut in ea sit motus aliquis ad hujusmodi actum praevius. Nam movere se, est in se motum producere, & proinde quandocunque voluntas movet se ad actum aliquem, necesse est ut motum in se producat tempore vel natura praevium ad talem actum. Unde satis proprie locutus est S. Thomas, quando dixit in primo effectu gratiae mentem nostram esse motam & non moventem, licet alioquin parum attento lectori verba ejus faciant non modicam difficultatem. Quam prolixe versat, nec satis tamen explicat Medina in commentario ejus loci.
Porro sensum a nobis allatum ipse etiam Augustinus haud obscure significat, dum utitur his verbis; ut velimus, ut vocaretur, & converteretur. Hujusmodi enim sermo sonat ordinem posterioris ad aliquid prius. Quare sensus ejus est, Deum in homine operari ut velit, & ut converti incipiat, ipso homine ad hunc suum actum nihil prius operante. Denique non aliud eo loquendi modo voluit Augustinus, quam quod ipse alibi, & nominatim Enchiridii capite 32. dicit: Gratia Dei nolentem praevenit, ut velit. Hoc est igitur Augustino Deum in nobis operari sine nobis, ut velimus, quod est Dei gratiam nos praevenire nolentes ut velimus; sive ut loquitur synodus Tridentina sess. 6. capite 5. nullis nostris existentibus meritis a Deo nos vocari. Sic enim praevenientem gratiam ibi exponit.
Caeterum canon Arausicanus intelligendus videtur non de primo effectu gratiae in nobis, sed magis de donis quibusdam consequentibus, iisque habitualiter manentibus in nobis. Hoc enim sensu scriptam apparet eam sententiam ab Augustino, ex quo desumpta est.
Quod vero non sentiat Augustinus primam voluntatis motionem ad bonum, in nobis a Deo fieri, nobis nihil agentibus ex aliis locis perspicuum est, quibus docet ab initio usque ad finem boni operis Deum nos adjuvare, nosque Deo cooperari; ut libro 2. contra duas epistolas Pelagianorum capite 8. 9. & 10. & sermone 15. de verbis Apostoli cap. 8. & alibi. Si enim in prima cupiditate boni, ut est, secundum scripturam, os aperire, & cor praeparare, Deus nos adjuvat; & si conversio qua quis ex averso convertitur, fit per adjutorium Dei, quemadmodum locis jam citatis docet Augustinus; igitur in hujusmodi motibus & ipsi aliquid agimus. Nam ut idem Augustinus ait libro de perfectione justitiae cap. 19. Nemo adjuvatur, nisi qui & ipse aliquid agit. Item, Si nos Deo cooperamur etiam in ipso initio bonae voluntatis; ergo Deus non operatur illud initium, nobis nihil agentibus. Rursum id manifestum est ex eo quod dicit capite 11. ejusdem sermonis 15. de verbis Apostoli; sine voluntate nostra, id est, sine conatu & consensu nostro (sic enim ipse exponit) non esse in nobis justitiam Dei. Nec non ex hac ibidem subjuncta sententia: Qu fecit te sine te, non te justificat sine te; ergo, inquit, fecit nescientem, & justificat volentem. Comprehendit autem Augustinus, suo more, sub justificatione etiam initium bonae voluntatis. Similis est locus tractatu 72. in Joan. ubi exponens illa verba. Christi; Et majora horum faciet, aperte dicit quod homo seipsum impium justificat, scilicet ea ratione, qua motum illum quo impius convertitur ad Beum, ipse per suam voluntatem in se producit, sicque in opere suae conversionis Deo cooperatur.
On this page