Capitulum 9
Capitulum 9
Explicatur divisio gratiae in praevonientem et subsequentem
ALia divisione gratia dividitur in praevenientem & subsequentem, juxta scripturas Psal. 58. Misericordia bjus praeveniet me, & Psal. 22. Misoricordia tua subsequetur me. Quae divisio juxta easdem scripturas & usum loquendi SS. Patrum, aptissime de gratia increata intelligitur, id est, de DeoPraevenit enim Deus hominem per gratiam & misericordiam suam; vel ordine temporis, dum homini 3 adhuc adverso & impio, vel etiam nondum nato praeparat quaedam beneficia, quibus aliquando futurum sit ut convertatur, vel solo ordine causalitatis, dum causa est homini ut bene velit, operando in eo bonam voluntatem. Quem utrumque modum spectasse videtur Augustinus lib. 13. de civitate capite 15. docens; quomodo Dei voluntas sit prior bona hominis voluntate. Quamquam posterior modus potius ac multo frequentius significari solet nomine gratiae praevenientis; ut nimirum gratia praeveniens ea proprie dicatur, quae initium boni in homine operatur, vel absolute quoad totam ejus justificationem, vel in quocunque bono opere, hoc est, ea gratia quae tribuit homini bonum velle, quod prius non habebat, idque vel absolute, vel quoad hoc opus. Unde Patres concilii Tridentini sess. 6. cap. 5. doctrinae, cum respondemus: Converte nos Domine ad te & convertemur; Dei nos gratia praeveniri confitemur. Unde dum in eodem decreto gratiam praevenientem, a qua justificationis exordium sumendum est, interpretantur vocationem Dei, qua nullis hominum existentibus meritis eos vocat; interna & efficax vocatio, quae nimirum ipsam conversionem operetur, intelligenda est. Similiter subsequens gratia dicitur, quae tribuit homini facere sive exequi bo)num, quod jam volebat.
De utraque sic Augustinus Enchiridii cap. 32. Gratia Dei, inquit, nolentem praevenit, ut velit, volentem subsequitur, ne frustra velit. Et paulo post: Oramus ergo pro inimicis nostris, ut misericordia Dei praeveniat eos, sicut praevenit & nos: oramus autem pro nobis, ut misericordia ejus subsequatur nos. Et Greg. hom. 9. in Ezechielem: Deus, inquit, aspirando nos praevenit, ut velimus; qui adjuvando subsequitur, ne naniter velimus, sed possimus implero quae volumus. Item lib. 22. moralium cap. 5. Deus & praeveniendo dedit sanctis bonum velle quod noluerant; & subsequendo concessit bonum posse, quod volunt. Quo utroque loco obiter nota, posse, pro facere & exequi, quod S. Thomas art. 3. vocat, efficaciter operari, positum esse a Gregorio, idque usitato sermone veterum. Quod alibi a nobis plenius declarandum.
Rursus, utramque hanc gratiam sonant orationes ecclesiae; ut illa qua petit ut Deus actiones nostras aspirando praeveniat, & adjuvando prosequatur. Item qua sic orat: Vota nostra quae praeveniendo aspiras, etiam adjuvando prosequere. Vide etiam quae scribit Augustinus Enchirid. cap. 106. & lib. 1. retractationum cap. 9.
Est autem notandum, generaliori quadam ratione omnem gratiam priorem respectu posterioris dici posse praevenientem; & similiter omnem posteriorem respectu prioris, subsequentem, ut bene docet S. Thomas art. 3. ubi supra. Et hoc modo de gratia praeveniente & subsequente loquitur Augustinus lib. de natura & gratia c. 32. Praevenit, inquit, ut sanemur; & subsequitur, ut sanati glorificemur: Praevenit ut vocemur, & subsequitur ut glorificemur: Praevenit ut pie vivamus, & subsequitur ut cum illo semper vivamus.
Est & illud notandum, satis liquere ex iis quae jam dicta sunt, subsequentem gratiam non sic intelligendam, quasi in aliquo bono opere vel parte ejus gratia Dei sit libero nostro arbitrio posterior. Qui sensus damnatus est in concilio Arausicano can. 6. & ult. sed subsequentem vocari sensu dudum explicato; vel certe generali modo, inquantum Deus priora gratiae suae beneficia nobis collata auget & perficit, eademque aliis posterioribus ac subsequentibus beneficiis cumulat, nova subinde veteribus adjiciens.
Tertio notandum, posse praedictam divisionem, etsi minus apte, accommodari etiam gratiae creatae; quatenus scilicet inter effectus gratiae divinae sunt alii aliis priores aut posteriores. De qua re videatur S. Thomas loco citato.
Quarto sciendum; quodam sensu ex parte Dei omnem gratiam dici posse praevenientem; Quatenus nimirum Deus omne bonum ac totum omni ex parte, ab initio bonae voluntatis usque ad consummationem boni operis, in nobis efficaciter operatur faciens ut faciamus: Hoc enim verissime est praevenire, scilicet ordine causalitatis. Propter quod ab Augustino dictum est libro de spiritu & litera cap. 34. & tractatu 86. in Jo. quod in omnibus misericordia, id est, gratia Dei praevenit nos. Quod non aliud est quam quod dictum est a propheta: Omnia opera nostra operatus es nobis, & ab Apostolo: Quid habes quod non accepisti?
Postremo quaeritur, quomodo differat haec divisio a superiori. Dicendum videtur, utramque divisionem, si proprie accipiatur juxta datam superius explicationem, coincidere. Nam omnis gratia operans etiam praeveniens est, & contra. Similiter, omnis gratia cooperans etiam subsequens est, & contra.
Caeterum differunt ratione: Nam praeveniens & subsequens ordinem significant prioris & posterioris, quem non significant ipsis vocabulis operans & cooperans. Ordo autem ille potest dupliciter accipi, vel respectu voluntatis humanae, vel respectu mutuo. Priori modo dicitur gratia praeveniens, quia praevenit voluntatem causando in ea boni motus initium: Subsequens vero, quia subsequitur & provehit, & executioni applicat bonum motum jam in voluntate per gratiam praevenientem inchoatum. Hunc ordinem manifeste significat Augustinus dicens; gratia Dei nolentem praevenit, volentem subsequitur. Significant & alia quae pro hac divisione supra citata sunt. Posteriori modo praeveniens gratia dicitur, quae sequentem gratiam praecedit; ut & subsequens, quae praecedentem sequitur. Quem ordinem spectasse videtur Augustinus in verbis ante citatis ex libro de natura & gratia cap. 32. Sciendum. tamen est prioris ordinis significationem magis esse in usu, dum de gratia praeveniente & subsequente sermo est, ut facile est animadvertere ex orationibus Ecclesiae, & sententiis Patrum.
On this page