Capitulum 10
Capitulum 10
Quae dicatur gratia ducens, et quae comitans
PArtitionis gratiae quandam speciem habet, quod PPatres interdum gratiam vocant ducem & comitem voluntatis, quia nimirum ipsa voluntatem & ducat & comitetur. Unde Prosper in epigrammate 45. gratiae officium hoc disticho concludit: "Quae sic in cunctis implet sua dona vocatis, Ut quorum dux est, fiat & ipsa comes." Quam utramque etiam ecclesia nobis significat in oratione secreta pro iter agentibus, dum precatur Deum, ut viam illorum & praecedente gratia sua dirigat, & subsequente comitari dignetur. Sic & Augustinus loquitur de gratia in epistola 56. ad Dioscorum. Fulgentius quoque in epistola 6. cap. ult. distinguit gratiam praevenientem, comitantem & subsequentem. Legitur & apud B. Bernardum lib. de modo bene vivendi quaedam gratiae divisio in praevenientem, comitantem & cooperantem. Porro idem Bernardus lib. de gratia & libero arbitrio meminit gratiae ducentis & comitantis.
Qua in divisione notandum, Patres non aliud si gnificasse, quam quod gratia & operandi causa sit voluntati, & nihilominus voluntati operandi simul cooperetur; ut priori quidem ratione dux seu ducens gratia vocetur, posteriori autem omnes seu comitans gratia. Neque enim comes hac significatione ad ducem seu praeeuntem refertur; sed relatione aequiparantiae, ut loquuntur dialectici, ad comitem, id est, in eundo socium & conjunctum, quomodo supra diximus, cooperantem ad cooperantem relative dici; ut comitans gratia, sit eadem quae concomitans, quomodo & a Bernardo vocatur, sicut idem significant frater & confrater, socius & conlocius. Ex qua declaratione colligitur hanc divisionem gratiae in ducentem & comitantem fere eandem esse cum duabus superioribus, quod & oratio ecclesiae citata satis indicat, tametsi Fulgentius comitantem a subsequente distinguit, comitantem intelligens gratiam in progressu bonorum operum, sublequentem in remuneratione caelestis beatitudinis. Bernardus autem concomitantem distinguit a cooperante; nam praevenientem quidem gratiam interpretatur, ut bonum velimus, concomitantem vero, ut idem illud incipiamus; cooperantem autem, ut perficiamus. Quae tamen utriusque authoris distinctio voluntaria videtur.
Praeterea ex eadem declaratione patet, dictam di)visionem nihil suffragari falsae quorundam opinioni, qui voluntatem in bono opere vel aliqua ejus parte ducem gratiae esse volunt; quasi nimirum gratia a ducatu seu ductu & consensu voluntatis dependeat, ac non potius ipsa hunc consensum in voluntate efficaciter operetur. Contra quam opinionem suo loco pluribus agendum.
Quod autem voluntas in bono opere dux gratiae dici non debeat, diserte testatur Augustinus epistola 106. ad Paulinum dicens, voluntatem comitari gratiam, non ducere; pedissequam ejus esse, non praeviam. Quae verba etiam a Venerabili Beda transcripta sunt in commentarium super epist. ad Rom5. Atque eodem pertinet illa apostolica sententia Rom. 9. Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei. Quam exponens Augustinus in opere imperfecto contra Julianum, verbis a Beda ad hunc ipsum Apostoli locum citatis, & hac dist. a Magistro inde repetitis sic ait. Non enim ideo miseretur Deus alicujus, quia voluit & cucurrit, sed ideo voluit & cucurrit, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas hominis a Deo, &c. Proverb. 8. secundum 70. Unde ostendit, quod etsi bonum opus hominis neque fiat a gratia sola, neque a voluntate sola, sed ab utraque simul; non tamen e converso dicendum sit: Non est Dei miserentis, sed hominis volentis atque currentis. Quam expositionem pluribus prosequitur idem Augustinus libr. 1. ad Simplicianum qu. 1. & Enchirid. cap. 32. eandemque breviter indicat libr. de perfectione justitiae cap. 19
His adde, quod Prosper in epistola ad Augustinum, & libro 1. de vocatione gentium cap. 1. gratiam ita asserit voluntatis ducem, ut comitem neget; scilicet juxta sensum jam a nobis improbatum. Sed horum plenior petenda confirmatio est ex dogmate superiori libro satis superque probato: quod praedestinatio nostra non est ex meritis. Si enim voluntas gratiae dux est, & priores aliquo modo partes obtinet in negotio bonorum operum, jam contra Patrum definitionem & gratia secundum merita dabitur, & ex aliquo merito voluntatis erit praedestinatio.
On this page