Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

Explicatur divisio gratiae in excitantem et adjuvantem

§. 11. Explicatur divisio gratiae in excitantem & adjuvantem.

ESt praeterea quaedam gratiae divisio, qua in excitantem & adjuvantem dividitur. Eam significavit Augustinus lib. 2. de peccatorum meritis cap. 18. dum ait: Quod ad Deum nos convertimus, nisi ipso excitante & adjuvante non possumus. Et Bernardus lib. de gratia & libero arbitrio: Conatus, inquit, nostri & cassi sunt, si non adjuventur; & nulli, si non excitentur. Utramque hanc gratiam agnoscit Ecclesia, dum modo Deum orat, ut excitet fidelium suorum voluntates & corda, modo precatur, ut actiones eorum quas aspirando praevenit, etiam adjuvando prosequatur. Denique Tridentinum concilium luculente utriusque gratiae meminit sess. 6. cap. 5. ubi dicit, eos qui per pecata aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem disponi. Quibus in verbis plane videtur ad memoratam Augustini sententiam respexisse. Et cap. 6. Disponuntur, inquit, ad justitiam, dum excitati divina gratia & adjuti fidem ex auditu concipientes libere moventur in Deum, &c. Meminit & can. 4. excitationis qua liberum arbitrium a Deo excitetur. Quae excitatio non aliud est quam gratia excitans.

Quaeritur autem quae dicatur gratia excitans, & quae adjuvans. Quidam gratiam excitantem constituunt in divinis quibusdam illustrationibus atque inspirationibus, quibus Deus cor hominis pulsat, ut a somno peccati vel negligentiae bonorum operum excitetur. Adjuvantem vero gratiam esse dicunt divinam cooperationem, directionem ac protectionem, quibus homo juvatur, & eligit bonum ad quod excitatus fuerat & idipsum faciat; juxta hos ergo gratia excitans est, qua homo excitatur ad bonum, licet illud nondum velit, adjuvans autem, qua adjuvatur ut velit, ac deinde faciat. Huc adducunt scripturam Apo. 3. Ecce sto ad ostium & pulso: Si quis audierit vocem meam & aperuerit januam, intrabo ad illum, &c. Verum haec scriptura profecto parum idonea est ad id quod volunt ostendendum. Non enim idem est pulsare & excitare. Multis enim adhibetur pulsatio, tum per externum ministerium praedicationis, exhortationis, increpationis, tum per internas illustrationes atque inspirationes, qui tamen a somno peccati vel negligentiae non excitantur, neque evigilant, sed consopiti manent; qui proinde nondum dici possunt excitantem gratiam habere, quemadmodum & iis accidit qui corporis somno detinentur, ut pulsatione adhibita non tamen statim expergiscantur. Itaque juxta dictam expositionem, & allatum pro ea testimonium scripturae, deberet illa gratia non tam excitans quam pulsans vocari. Quo tamen vocabulo nullus Ecclesiasticus scriptor eam vocandam censuit.

Quocirca multo rectius alii, qui gratiam excitantem interpretantur eam, qua homini peccatori aut a bono opere cessanti, tanquam sopore quodam depresso immittitur cogitatio, desiderium, voluntas boni operis, ut jam vere excitatus a somno peccati aut negligentiae bonorum operum dici possit. Adjuvantem vero gratiam, qua jam excitatus adjuvatur, ut perfectius velit quod velle incepit, utque perfi¬ ciat quod jam voluit. Excitat enim gratia ut velimus, adjuvat ut faciamus. Excitantis itaque gratiae effectus est velle; adjuvantis, facere atque perficere. Neque tamen negandum est, secundum ea quae superius de operante & cooperante gratia dicta sunt, quin & adjuvantem gratiam eam appellare liceat; qua gignitur in homine primus bonae voluntatis motus; qui cum a libera voluntate procedat, ad eum tamen producendum uti cooperatur, sic & adjuvat gratia Dei.

Quod autem gratia excitans eo quo diximus modo, sit interpretanda, praeter argumentum ex ipso excitandi vocabulo sumptum, quod paulo ante urgebamus, facile doceri potest ex iis testimoniis, quae initio pro statuenda hac divisione gratiae in excitantem & adjuvantem adduximus. Nam Augustinus gratiae excitanti & adjuvanti tribuit hominis conversionem; excitanti quidem, ut constet discrimen, quoad conversionis initium; adjuvanti vero quoad ejus progressum & perfectionem. At si gratia excitans esset tantum gratia pulsans, saepe consisteret sine conversione voluntatis, imo nunquam eam efficeret, nisi accedente nova & efficaci gratia, quae voluntatem converteret.

Bernardus excitanti gratiae tribuit eum effectum, ut sit conatus voluntatis; sicut adjuvanti, ut idem conatus non sit cassus, sed ad opus proficiat.

Ecclesia divinam excitationem refert ad voluntates & corda fidelium, non ad nudas illustrationes & inspirationes, quae sunt solius intellectus. Necesse est igitur, ut excitans gratia aliquid in ipsis cordibus seu voluntatibus operetur. Tridentinum concilium perinde ut Augustinus, excitanti & adjuvanti gratiae conversionem hominis, & liberum voluntatis motum in Deum ascribit: Quodque amplius est, can. 4. motionem liberi arbitrii a Deo, cum ejusdem excitatione ita conjungit, ut motionem priori loco nominet. Si quis dixerit, inquit, liberum hominis arbitrium a Deo motum & excitatum nihil cooperari, assentiendo Deo excitanti atque vocanti, &c. anathema sit. Unde manifestum apparet ex sententia Tridentini concilii, gratiam excitantem non consistere sine motione aliqua liberi arbitrii ad bonum; & tamen sine ea consistunt illustrationes & inspirationes. Quare non in his solis excitans gratia juxta mentem dicti concilii constitui potest.

Praeterea, si gratia excitans, ut talis, voluntatem non movet; sed tantum admonet & alloquitur per quasdam illustrationes, nihil prohibebit quo minus etiam exterior praedicatio, admonitio, allocutio, dum saltem intelligit is cui adhibetur, ad excitantem gratiam pertinere dicatur.

Denique si gratiae excitantis officium est tantummodo illustrare, admonere, suadere, vel quomodolibet aliter animum pulsare, sic tamen ut cum omnibus iis consistere queat animus immotus, quod ad voluntatis effectum attinet; consequens erit excitantem gratiam, sicut & peccati cognitionem, pertinere ad legem, non ad gratiam Christi; saltem quoties ex ea nulla sequitur motio voluntatis, quae utique non est nisi per gratiam efficacem.

Ex quibus omnibus etiam intelligi potest, hanc de qua nunc agimus gratiae divisionem, eandem aut fere eandem esse cum tribus superioribus. Quae fortasse causa est cur S. Thomas de hac divisione post alias duas explicatas non putaverit sibi peculiariter esse agendum, atque adeo hujus divisionis ne meminerit quidem; alioqui certe eam non omnino praetermissurus, si gratiam excitantem ab operante & praeveniente gratia diversam esse existimasset; praesertim cum idem doctor nusquam legatur aliquam Christi gratiam agnoscere, quae posita sit in nuda illustratione partis intellectivae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11