Capitulum 12
Capitulum 12
De aliis quibusdam gratiae divisionibus. annotatio
SUnt & aliae quaedam divisiones gratiae superioriObus non dissimiles, quas cum ex scripturis, tum ex Patribus & orationibus ecclesiae facile est colligere, & ex supra dictis intelligere.
Potest enim dividi gratia in aspirantem sive inspirantem, & prosequentem. Quam divisionem indicat nobis oratio Ecclesiae, qua petit ut Deus actiones nostras aspirando praeveniat & adjuvando prosequatur. Et altera qua sic orat in die Paschae; Vota nostra quae praevemendo aspiras, etiam adjuvando prosequere. Cujusmodi verba leguntur etiam apud Gregorium hom. 9. super Ezcchielem. Ex quibus intelligitur aspirantem gratiam eandem esse cum praeveniente, & prosequentem eandem cum subsequente & adjuvante. Quocirca gratia aspi ans, sive quod in proposito idem est, inspirans, non est constituenda in sola interna suggestione boni quoad intellectum, etiamsi voluntas nullo modo mutetur aut afficiatur per consensum, complacentiam, aut desiderium boni; sed eam significat sive aspirationem sive inspirationem, quae voluntatem efficaciter afficiat, operando in ea saltem desiderium aliquod & initium boni. Hoc modo de gratia inspirante loquitur Arausicanum concilium, dum can. 5. docet, per gratiae donum, id est, per inspirationem spiritus sancti corrigi voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, & ab impietate ad pietatem. Et can. 6. per inspirationem spiritus sancti fieri in nobis ut credamus, velimus, desideremus, &c. Et can. 7. neminem posse bonum aliquod ad salutem pertinens cogitare ut expedit, aut cligere, neque evangelicae praedicationi posse consentire absque inspiratione spiritus sancti. Et can. ult. Deum nobis & fidem & amorem sui inspirare. Quae omnia satis ostendunt; gratiam inspirantem intelligendam esse respectu voluntatis efficaciter motae. Unde idem concilium can4. vocat operationem spiritus sancti, quam in sequentibus nominat inspirationem; ut hinc etiam intelligatur, inspirantem sive aspirantem gratiam eandem esse cum gratia operante.
Rursum dividi potest gratia in inchoantem & perficientem, sive finientem atque consummantem. Quae divisio significatur illa parte orationis Ecclesiae: Ut cuncta nostra oratio & operatio a te semper incipiat, & per te coepta finiatur. Sed haec quoque divisio incidit cum praecedentibus. Nam gratia inchoans eadem est cum operante & praeveniente; perficiens autem fere eadem cum cooperante & subsequente; hoc solum discrimine, quod ista sonat operis consummationem usque ad finem, illae vero tantum prosecutionem.
Praeterea passim observare est & alias differentias gratiae; sed quae facile reducantur ad membra superiorum divisionum. Siquidem ad gratiam operantem & praevenientem pertinet gratia convertens, Jerem. 31. Threnorum 5 & alibi gratia vocans, loquendo de vocatione efficaci, ut Paulus Rom. 8. & alibi saepe; gratia trahens, quam commendat Christus Joan. 6. gratia compellens, quam agnoscit ecclesia Deum orans, ut nostras etiam rebelles ad se compellat voluntates. Ad cooperantem & subsequentem pertinet gratia dirigens & gubernans, confortans & confirmans, conservans & custodiens, pro tegens, muniens & defendens.
Porro aliae quaedam differentiae, ut sunt gratia liberans, reconcilians, purificans, lanctificans, vivificans, justificans, salvans, glorificans, partim spectant ad gratiam remissionis peccatorum, partim ad gratiam habitualem, partim ad gratiam caelestis glo¬ riae. Denique quot sunt in nobis salutaria bona, tot gratiae Dei dona recenseri possunt, cum omne nostrum bonum sit Dei donum.
On this page