Text List

Capitulum 13

Capitulum 13

Primus effectus gratiae praevenientis an sit fides cum dilectione

§. 13. Primus effectus gratiae praevenientis an sit fides cum dilectione.

CIrca praedicta quaeritur, quis sit primus in nobis gratiae praevenientis effectus: Estque eadem quaestio de primo effectu gratiae operantis, excitantis, &c. Respondet Magister §. D. gratiam praevenientem & praeparantem, id est, primum gratiae effectum, esse fidem cum dilectione. Ubi tamen dilectionis nomine non charitatem quae filios Dei constituit, sed bonum ac salutarem voluntatis motum in Deum intelligere oportet. Certum est enim multos gratiae effectus illa charitate, quae filiis Dei propria est, anteriores esse. Magistri responsionem confirmant illa verba concilii Arausicani can. 25. Deus nobis nullis praecedentibus bonis meritis & fidem & amorem sui prius inspirat.

Ex hac autem responsione Magistridubium suboritur, utrumne fides nondum habens conjunctam eam dilectionem, quam ipse intelligit, sit prior effectus gratiae praevenientis

Dicunt quidam fidem, si sola sit & ab hujusmodi dilectione separata, esse quidem donum Dei, & proinde alicujus gratiae effectum, non tamen illius quam vocamus gratiam reparantem, & quae proprae dicitur gratia Christi, sicut nec legis cognitio, si nuda & sola sit, ad gratiam Christi pertinet.

Rationem hanc adferunt, quia sicut per nudam legis notitiam, ita & per fidem dilectione vacuam homo non fit vicinior saluti, quemadmodum satis ostendunt apostoli verba 1. Corinth. 13. quibus docet omnem fidem, & omnem scientiam sine charitate nihil prodesse. Itaque iidem existimant Augustinum, ubicunque primam gratiam in fide constituit, intelligere fidem cum aliqua dilectione conjunctam. Unde est illud ipsius in epist. 107. ad Vitalem, ibi esse initium bonae voluntatis, ubi est initium fidei.

Deinde probant hanc suam responsionem ab opposito; scilicet ex eo quod in homine justo qui ad peccatum a sua concupiscentia tentatur, accidit. Nam pravi concupiscentiae motus in eo surgentes quandiu eis nullo modo consentit, neque peccata sunt, neque initium aliquod in eo faciunt defectionis a justitia. Quare consimili modo, quaecunque notitia Dei & praeceptorum ejus & mysteriorum Christianae religionis, nisi bonus in Deum voluntatis motus accesserit, ad justitiam & salutem nihil omnino promovet, ac proinde ad grariam reparantem, id est, gratiam Christi non pertinet.

Quod autem de fide dicunt, id pari ratione etiam de spe dici potest, a dilectione separata.

Verum contra hanc responsionem non leves sunt objectiones. Primum enim jam initio dictum est, fidem & spem reduci debere ad illud genus gratiae quod vocatur gratia gratum faciens. Haec autem est gratia reparans & gratia Christi; ergo fides & spesetiamsi nondum conjunctam habeant dilectionem, effectus sunt gratiae reparantis.

Secundo: Inter caetera beneficia Christus nobis meruit fidem & spem; ergo fides & spes etiam informis & omnino a dilectione sejuncta, donum Dei est per Christum, & proinde ad Christi gratiam pertinet. Antecedens docetur ad distinct. 18. libri tertii.

Tertio: Fidem tam informem quam formatam esse donum Dei per Christum contra quorundam erroneam opinionem ex professo traditur ad distin. 23. ejusdem libri.

Quarto: Sed nec videtur fides esse posse sine aliqua bona voluntate. Per fidem enim voluntarie captivat homo suum intellectum in obsequium Christi, sicut loquitur apostolus 2. Corinth. 10. Unde & fides quamvis sit in intellectu tanquam subjecto, est tamen voluntatis tanquam imperantis, atque etiam aliquo modo tanquam subjecti, quemadmodum plenius doceri solet ad dictam distinctionem 23. lib. 3. ergo absolute verum est, primum effectum gratiae praevenientis esse fidem, & absolute intelligendum quod dixit S. Augustinus, ibi esse initium bonae voluntatis, ubi est initium fidei. Frustra enim limitantur haec ad fidem dilectione comitatam, si fides omnino absque dilectione, id est, bona voluntate esse non potest.

Quinto: Si posset fides & spes esse sine omni bono affectu voluntatis, nulla esset ratio, cur ut dictum est, poneretur in genere gratiae gratum facientis, potius quam prophetia & scientia & caeterae gratiae gratis datae. Nec ratio esset, cur non etiam in eodem ordine poneretur cognitio legis & cognitio peccati. Quae tamen ab Apostolo ponuntur effectus legis, non gratiae Christi.

Postremo: Concilium Arausicanum can. 5. inter effectus gratiae reparantis primo loco ponit initium fidei, idque fieri in nobis dicit per inspirationem spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem. Et can. 6. per eam inspirationem fieri dicit ut credamus. Et can. 7. absque ea neminem posse consentire evangelicae praedicationi. Loquitur autem concilium generaliter de fide; quia opponit eam infidelitati & can. ult. eam distinguit ab amore.

Propter haec argumenta forte cuipiam videri posset, de fide ita distinguendum; ut quatenus in ea spectatur nuda mysteriorum cognitio supernaturaliter accepta, non pertineat ad gratiam reparantem, neque poni debeat effectus gratiae praevenientis, uti nec scientia rerum divinarum secundum se; secus autem dicendum, si fides consideretur secundum totam suam rationem, in qua etiam continetur obedientia voluntatis subjicientis intellectum veritati divinae; quippe cum haec obedientia non videatur intelligi sine aliqua bona voluntate.

At vero non videtur haec distinctio satisfacere difficultati. Nam si fides secundum totam suam rationem considerata semper ac necessario conjunctum habet aliquid bonae voluntatis, id est, dilectionis, nulla poterit dari fides, quae nihil prosit, id est, nihil faciat ad pietatem, nihilque ad salutem promoveat, cujusmodi tamen fidem agnoscit Paulus 1. Corinth. 13. & Jacobus suae epist. cap. 2. qui quidem illam fidem, quae sine operibus est, adeo deprimit, ut eam quantum ad pietatis negotium comparet cum fide daemonum, quam sane constat prorsus separatam esse ab omni bona voluntate. Item, quia mortuam vocat eam fidem, id est, nihil omnino vitae, nihil salutaris actionis seu cogitationis habentem.

Quare ut ad propositam dubitationem respondeamus: Primo dicimus, fidem consistere non modo sine charitate, quod inter omnes Catholicos convenit, verum etiam sine dilectione ea quam intelligit Magister, id est, sine bona voluntate vel ejus initio. Id patet ex testimoniis Pauli & Jacobi, agnoscentium fidem inutilem, mortuam & otiosam. Idem manifestum est ex doctrina B. Augustini & aliorum aqua docent fidem sine operibus nos Deo non commendare. Idem etiam sentit hoc loco Magister, dum non simpliciter fidem, sed fidem cum dilectione vocat, gratiam praevenientem.

Praeterea id probatur hoc argumento; nam fides & spes remanere possunt & remanent interdum in homine Christiano nullum retinente bonum affectum voluntatis, ut in eo qui peccat per malitiam, qui Deum deliberata voluntate blasphemat, &c.

Secundo dicimus, fidem quae juxta mentem Magistri sine dilectione est, non esse in homine effectum gratiae praevenientis & reparantis; quia per eam nullum adhuc in homine fit initium reparationis. Hujusmodi enim fides non facit hominem ulla ex parte meliorem, aut viciniorem saluti, ut perspicuum est ex jam dictis.

Tertio dicimus, ejusmodi fidem pertinere ad beneficium gratiae reparantis per Christum, quatenus contingit ut per eam homo adducatur ad dilectionem & poenitentiam veramque pietatem. Qua ratione etiam externa adminicula quibus homo convertitur ad Deum; ut est praedicatio evangelii, adhortatio, correptio, lectio scripturae sacrae, numerantur inter beneficia gratiae Christi, quemadmodum paulo post amplius declarabitur.

Ex his autem intelligi potest, quatenus procedant & concludant objectiones allatae, quae contendunt fidem & spem etiam sine dilectione ad praevenientem & reparantem Christi gratiam pertinere. Pertinent enim non quasi aliquod initium reparationis in homine ponentes, sed quia media quaedam sunt per se & proprie ordinata ad reparationem & renovationem ejus in quo sunt, licet eam tempore praecedant. Addo, ejus in quo sunt, ad removendam objectionem, tam de mediis externis, quae non insunt, quam de gratiis gratìs datis, quae per se conferuntur ad aliorum utilitatem.

Caeterum ad canones Arausicani concilii potest & aliter responderi, scilicet eos loqui non de quacunque fide, sed de fide salutari, id est salutem hominis promovente. Quod probabile fit ex eo, quod can. 7. dicitur neminem posse consentire salutari praedicationi absque inspiratione spiritus sancti, ut consentire salutari praedicationi sit, ita ei credere ut existat credenti salutaris. Nec non ex eo quod can6. & 7. adduntur hae determinationes, sicut oportet; &, sicut expedit; taliter enim non credit qui credit absque dilectione.

Ad ea vero quae probant in plena fidei ratione bonam voluntatem includi, respondendum videtur, eatenus fidem semper esse cum aliqua bona voluntate, quatenus voluntas submittens se divinae authoritati imperat intellectui credenda; qui voluntatis actus genere suo bonus est. Verum in particulari non semper id facit voluntas ex pio in Deum affectu, quem nos hoc loco bonam voluntatem, & cum Magistro dilectionem vocamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 13