Text List

Capitulum 14

Capitulum 14

Solvitur objectio de voluntate et cogitatione fidem praecedente

§. 14. Solvitur objectio de voluntate & cogitatione fidem praecedente.

ADversus id quod dictum est, primum gratiae reparantis effectum esse fidem, sive ca cum dilectione conjuncta intelligatur, sive ab ea separata, moveri solet alia quaedam dubitatio, nimirum de voluntate & cogitatione bona, quae videtur fidem praecedere. Qua de re late disputat Magister §. F. G. H. Prius autem quaerendum de voluntate. Cum enim fides sit voluntatis, quemadmodum idem Magister recte ostendit ex Augustino tract. 26. in Joan. & ex glossa interlineali super illud Genes. 24. Vocemus puellam, & quaeramus ejus voluntatem (cujus rei plenior probatio spectat ad distinct. 23. libri 3.) videtur voluntas qua quis vult credere, fidem ipsam qua jam credit, antecedere, quomodo voluntas boni operis ipsum bonum opus antecedit, praesertim cum & ipsa fides inter bona opera recenseatur, dicente Domino Joan. 6. Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Quod si ita est, non ergo fides cum dilectione primus est in homine effectus gratiae, sed potius antecedens illa credendi voluntas. Hanc enim esse effectum gratiae reparantis ostendunt generales scripturae, quae bonam voluntatem divino muneri ascribunt, ut Prov. 8. secundum 70. Praeparatur voluntas a Domino. Philip. 2. Deus est qui operatur in vobis velle, &c. De quo etiam videatur can. 4. & 6. Arausicani concilii.

Verum ad hanc dubitationis partem facile cum Magistro respondetur, fidem esse voluntatis, non quod voluntas credendi fidem tempore antecedat; sed quia non est fides nisi in eo qui vult credere, cum sit actus non solius intellectus, sed etiam voluntatis. Unde sicut de aliis internis actibus voluntatis res se habet, ita & de fide statuendum. Sicut ergo voluntas diligendi non praecedit tempore dilectionem, neque voluntas sperandi spem; sed vel eadem est cum hujusmodi actione, vel eam solo praecedit ordine naturae, seu potius intelligentiae nostrae, sic & voluntas credendi sese habet ad fidem. Quomodo enim quicunque vult diligere diligit, & quicunque vult sperare sperat, ita quicunque vult credere credit. Neque magis ab actu fidei voluntas credendi separari potest, quam diligendi & sperandi voluntas ab actu dilectionis & spei; tametsi hae voluntates & actus ordine temporis antecedant multa alia bona opera, tum interiora, tum exteriora, a quibus & possunt separari. Non ergo propterea negandum est, fidem esse primum gratiae effectum, quod eam voluntas credendi aliquo sensu praecedere dicatur.

Caeterum de cogitatione boni fidem praecedente major est difficultas. Quod enim ea sit effectus gratiae praevenientis, docere videtur Apostolus 2. Corinth. 3. dum ait: Non quod sufficientes simus coritare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Quod autem fidem praecedat, docere videtur Augustinus libro de praedestinatione SS. capite 2. ubi praemissa Apostoli verba tractans: Quis, inquit, non videat prius esse cogitare, quam credere? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. Hinc igitur apparet aliquam boni cogitationem etiam ad salutem promoventem, nimirum eam qua quis cogitat esse credendum, fidem ipsam antecedere.

Ad haec ita respondet Magister, ut dicat praeviam ejusmodi bonam cogitationem non esse tailem qua recte vivitur, & proinde ad gratiam reparantem nondum pertinere. At certe Apostolus loquitur de cogitatione salutari, & in qua sit saltem initium aliquod recte vivendi. Atque idem procul dubio vult Augustinus Apostoli citans authoritatem.

Quocirca potest aliter ac melius responderi, scilicet Apostolum & Augustinum loqui de cogitatione, non quae tempore, sed natura tantum, sive quodam ordine imperfectionis fidem praecedat; ut quae sit ipsius fidei quoddam initium. Hoc enim colligitur ex ipsius Augustini verbis, quibus ait neminem credere aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. Quae sane cogitatio fidem ipsam secundum aliquod ejus initium complectitur. Et rursum ex eo quod addit post superiora verba: Quanquam & ipsum credere nihil est aliud quam cum assensione mentis cogitare. Hujusmodi ergo cogitatio, quae secundum Augustinum fidem praecedit, nihilaliud esse videtur, quam imperfecta quaedam & initialis credendi voluntas, praecedens fidem perfectiorem, magisque deliberatam, aut certe cogitatio voluntatem aliquo modo afficiens ad id de quo cogitatur. Quod autem cogitatio interdum sumatur pro voluntate imperfecta, interdum etiam pro voluntate perfecta; mani¬ festum est. Dicitur enim quispiam malum in animo suo cogitare, dum habet imperfectam voluntatem malum faciendi; dicit etiam Dominus apud Prophetam: Ecce ego cogito cogitationes pacis & non afflictionis. Quod sine dubio de perfecta voluntate accipiendum est, quia voluntas imperfecta in Deum non cadit.

Jam vero quod ad cogitationes attinet, quae fidem fideique initium tempore antecedunt, & tamen viam quandam ad fidem sternere videntur; qualis est cogitatio & voluntas hominis infidelis, qua suae salutis ac felicitatis cupidus, vult audire & examinare ea quae de Christo annunciantur, paratus fidem adhibere, si inveniat ea rectae rationi consentanea; quomodo de Paulo Sergio scribitur Act. 13. quod accersitus Paulo & Barnaba desiderabat audire verbum Dei; de his, inquam, dicendum videtur, quod licet hujusmodi animi motiones procdant ex beneficio Dei gratuito, non tamen sunt effectus gratiae reparantis; quia nondum praestant aliquod justi. tiae aut salutis initium, quemadmodum etiam supra de fide quae sine dilectione est, deque notitia mandatorum Dei diximus, & infra de hac eadem notitia paulo plenius dicturi sumus. De hujusmodi cogitatione vide Augustinum concione 8. super psal. 118. Ex quo etiam loco notandum, id quod in iis accidit qui ad fidem convertuntur, etiam in iis usu venire qui cum Christiani sint, a gravibus peccatis ad vitam justitiae redeunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 14