Capitulum 15
Capitulum 15
Quod bonum non possit homo sine gratia Christi
PRo majore eorum quae jam dicta sunt explicatione, simul etiam ut tota disputatio de necessitate gratiae Christi planior ac dilucidior fiat, nunc generaliter ostendendum, quodnam bonum intelligere oporteat, quod non potest homo sine gratia Christi, & de quo Dominus dixit Joan. 15. Sine me nihil potestis facere. Cum enim sit multiplex humanorum operum bonitas, non satis inter omnes Theologos convenit, ad quam operum bonitatem necessitas gratiae quae per Christum datur, praecise sit restringenda. Quidam enim quicquid moraliter bonum est, sub hac necessitate colligunt. Quidam sola opera vitae aeternae meritoria huc pertinere existimant. Alii ab utrisque diversum sentiunt, & media via incedunt, idque rectius. Quare ut veritas patescat, sint hae propositiones.
Prima; Nullum opus qualitercunque bonum, fieri potest ab homine sine Dei auxilio & cooperatione saltem generali, quae ad omnes actiones atque effectus causarum secundarum necessario requiritur. Quae propositio certissima est, & ratio ejus manifesta; quia Deus causa est universalis quae omnia in omnibus operatur. Nec potest ullum bonum esse in creatura, quod non a primo fonte bonitatis, id est, a Deo profluat. Idque etiam convincit necessitas gratiarum actionis Deo referendae pro quocunque nostro bono sine exceptione. Et quidem de operibus solum moraliter bonis id asserunt Augustinus epist. 130. & Prosper libro 1. de vocatione gentium cap. 8. Estque generalis sententia concilii Arausicani can. 12. quod nemo habet de suo nisi mendacium & peccatum. Qui canon consonat Augustino tractatu 5. in Joann. & in prologo librorum de doctrina Christiana. Item sanctus Thomas innumeris pene locis id docet, ac fere ubicunque concedit aliquid boni posse fieri sine gratia, semper addit, non tamen sine auxilio motionis divinae, qua in omnibus operatur, aut aliquid simile. Vide in 3. elist. 28. qu1. per omnes articulos, & in 1. 2. q. 109. fere per singulos articulos.
Secunda propositio. Certum est ea opera quae tantum naturaliter aut civiliter bona sunt, quatenus talia, posse fieri ab homine sine gratia Christi. Talia sunt comedere, bibere, ambulare, liberos gignere, militare, agros colere, domos aedificare, & caetera hujusmodi. Ita docet author Hypogn. apud Aug. Iib. 3. & alicubi ipse Augustinus & Prosper. Huc etiam pertinet amor proximorum, qui nascitur ex solo naturali affectu cognitionis & carnis, de quo Greg. hom. 27. in evang. Nec vero de veritate hujus propositionis ulla est inter Theologos disceptatio. Additum est autem; quatenus talia sunt, quia possunt eadem considerari, ut moraliter bona vel mala, aut etiam ut ab homine Christiano referuntur in Deum. Qua ratione pertinent ad sequentes propositiones.
Tertia propositio: Opera quae tantum moraliter bona sunt, fieri possunt ab homine etiam lapso sine gratia Christi. Hanc propositionem etsi non ab omnibus concessam, satis liquido probant opera moraliter bona infidelium, qui adhuc prorsus alieni sunt a beneficiis meritorum Christi. De quibus operibus agetur ex professo ad distinct. 41. hujus libri. Caeterum propositionis hujus veritas ex sequentibus magis clucescet.
Quarta propositio: Non sola opera vitae aeternae meritoria, sunt talia, quae sine gratia Christi ab homine lapso fieri nequeant. Nec adversus eos est, qui testimonia scripturae necessitatem gratiae Christi praedicantia; ac nominatim illud: Sine me nihil potestis facere. Item patres & concilia ubicunque de necessitate Christi ad bona opera mentionem faciunt, assidue interpretantur de operibus meritoriis vitae aeternae. Quam interpretationem imperfectam & insufficientem esse, patebit ex probatione sequentis propositionis, per quam haec quarta confirmatur.
Postrema: Bonum quod non potest homo lapsus vel habere vel agere sine gratia Christi, est omne illud & solum, quod conducit ad salutem aeternam, & de hujusmodi bono intelligendum est illud: Sine me nihil potestis facere. Joan. 15. De eodem loquitur Dominus cum ait cap. 14. Ego sum via, veritas & vita; Nemo venit ad patrem nisi per me, & cap. 11. Ego sum resurrectio & vita. Hoc bonum aliquando vocatur bonum salutare, aliquando bonum ad pietatem pertinens, aliquando bonum beatificum, ut apud Augustinum, aliquando bonum pertinens ad salutem vitae aeternae, ut in concilio Arausicano, alias aliis vocatur nominibus, ut ex patrum testimoniis mox patebit. Huc autem pertinent non solae actiones, verum etiam habitus virtutum Christianarum, de quibus distin. proxime sequenti. Ideóque in propositione dictum est, vel habere vel agere. Nam virtutes sunt bona quae habentur, sicut opera sunt bona, quae aguntur. Et eam distinctionem expresse legimus in definitione concilii Africani 214. episcoporum citata a Prospero, ut infra videbis.
Probatur autem haec veritas primum ex scriptura sacra. Nam Petrus Apostolus 2. epist. cap. 1. bona quae per Christum accipimus, dicto modo exponit, cum ait: Quomodo omnia nobis divinae virtutis sua quae ad vitam & pietatem, donata sunt per cognitionem ejus qui vocavit nos, &c. Idem significavit Paulus quando Heb. 9. Christum appellavit pontificem futurorum bonorum, id est, ad hoc nobis datum a Patre, ut per eum acciperemus quicquid ad luturorum bonorum consequendam possessionem nobis conduceret. Quare si quid ad illa bona non conducit, ad gratiam intercessionis & sacerdotii Christi non pertinet¬
Huc item referendae sunt scripturae, quae non solum opera justorum, verum etiam catechumenorum & poenitentium nondum justificatorum, ut sunt fides, spes, fiducia, dilectio, poenitentia, invocatio, elcemosynae, &c. gratiae Dei per Christum ascribunt. Ex hoc enim palam est non sola opera quae vitam aeternam promerentur, ut sunt opera justificatorum; verum etiam quae meriti dignitatem nondum habentia, ad salutem tamen aeternam quomodocunque conducunt & provehunt, gratiae Christi esse deputanda.
Deinde probatur ex Patribus, ac primum ex Augustino. Hic enim libro 4. contra Julianum capite 3. cum multa disputasset de operibus ac virtutibus infidelium, quibus Julianus bonitatem attribuebat; tandem disputationem concludens, atque ab illis eam bonitatem, quam Christi gratia virtutibus atque operibus nostris conciliat, removisse contentus; quodnam sit illud bonum quod non habetur absque gratia Christi, perspicue declarat his verbis: Aut certe quoniam saltem concedis opera infidelium, quae tibi eorum videntur bona, non tamen eos ad salutem sempiternam regnumque perducere; scito nos illud bonum hominum dicere, illam voluntatem bonam, illud opus bonum sine Dei gratia quae datur per unum mediatorem Dei & hommum, nemini posse conferri, per quod solum homo potest ad aeternum Dei donum regnumque perduci. Ex quibus verbis liquet Augustinum opera solum moraliter bona nec ad vitam aeternam conducentia, qualia fieri posse ab infidelibus hoc loco a nobis supponitur, non numerare inter ea bona, quae sine gratia Christi non habeantur. Idem paulo post eodem capite de amore Dei quem habemus per Christum, ita scribit: Amor autem Dei quo pervenitur ad Deum, non est nisi a Deo per Christum: & iterum, Hoc ergo, inquit, amore opus est ut bonum beatificum sit. Qui rursum cap. 8. docet gratiam oportere praecedere ad hoc ut bonum beatificum petatur a Deo. Idem libro contra mendacium cap. 5. dicit, Rahab. meretricem quamvis bona quaedam operata esset, postea tamen translatam fuisse in populum Dei, ut posset ad praemia aeterna pervenire. Et libro de spiritu & litera capite 28. Sicut, inquit, justum non impediunt a vita aeterna peccata levia, ita infideli non prosunt ad vitam aeternam quaedam bona, &c. Et in expositione Psalm. 142. ad fllud: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, ita interrogat. Quae mea opera bona sine tuo adjutorio computantur; unde impetrarem, dignusque essem deduci a spiritu tuo in terram rectam? Qui locus non solum probat quod volumus, verum etiam insinuat opera bona quae sine gratia Christi fieri nequeant, esse in duplici genere; videlicet alia quibus impetret homo justitiam & vitam aeternam, ut sunt ea quae facit ante remissionem peccatorum; alia per quae dignus sit ac mereatur vitam aeternam, ut sunt opera quae facit jam justificatus. Est item apertus locus libr. de gratia Christi cap. 26. Gratiam Dei (inquit, de ea loquens quae est per Christum) sic confiteatur qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine illa, quod ad pietatem pertinet, veramque justitiam, fieri poße non dubitet: & lib. de dono perseverantiae cap. 13. Quod attinet ad pietatis viam & verum Dei cultum, non sumus idonei cogitare aliquid tanquam ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
Quod autem Augustinus praeter haec salutaria bona agnoscat quaedam solum moraliter bona, etiam in infidelibus, quae proinde secundum ejus sententiam fieri possint sine gratia Christi, licet non sine beneficio Dei; non solum ex praedictis sententiis colligitur: (Quorsum enim opus illi erat suam doctrinam restringere ad opera bona, quae conducunt ad aeternam salutem, si nulla bona opera ab his diversa cognosceret; verum etiam potest aliunde probari, ut ex lib. de spiritu & litera capite 25. & 27. & ex lib. 2. de libero arbitrio cap. 10. & ex epist. 130. Qua de re plura ad dist. 41. ubi agitur de operibus infidelium.
Porro eadem cum Augustino Prosperi sententia est. Cum enim ipse quoque agnoscat honesta quaedam & bona infidelium opera, quae praesentem vitam decenter exornent, sed aeternae beatitudinis praemium non habeant, ut videre est lib. 1. de vocatione gentium cap. 4. & 7. ea tamen sola quae ad aeternam beatitudinem proficiunt, Christi gratiae ascribit. Quod quidem obscurius significat ejusdem lib. c. 8. dum ait: Saluberrime credimus omnia bona, ac maxime ea quae ad aeternam vitam provehunt Dei munere custodiri. Ubi nimirum dicendo, ac maxime ea, &c. subindicat, ista quae provehunt ad vitam aeternam, haberi & custodiri eo singulari Dei munere, quod datur per Christum. Apertis autem & planis verbis id docet lib. contra Coll. cap. 10. & responsione ad 8. capitulum Gallorum, idque ex concilio quodam Asricano 214. episcoporum, in quo definitum sit, ita nos adjuvari gratia Dei per Jesum Christum, ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habers, cogitare, dicere, agere valeamus. Itaque hic non tam Prosperi quam totius concilii ab eo allegati sententiam habemus.
Accedit authoritas alterius etiam concilii, scilicet Arausicani jussu Romani pontificis transmissis etiam capitulis congregati. In quodefinitum est can. 7. neminem posse per naturae vigorem, & absque inspiratione spiritus sancti, bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare aut eligere; subjuncta probatione ex eo quod Christus dicit; Sine me nihil potestis facere, & ex eo quod Apostolus: Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis. Unde etiam perspicuum est ex ejusdem concilii & summi pontificis mente, de quibus bonis intelligere oporteat haec duo testimonia scripturae, scilicet de bonis ad salutem vitae aeternae pertinentibus.
His subscribit Petrus Diaconus, dum libro de incarnatione & gratia Christi capite 6. dicit gratiam Christi dari, ut possit homo cogitare & desiderare quae pertinent ad vitam aeternam, & addit: Sine hac igitur gratia potest quidem cogitare & desiderare humana; non autem potest cogitare, aut velle, seu desiderare divina. Qui rursus ibidem capite 7. bonum illud, quod naturaliter velle non possumus, restringit ad bonum pertinens ad vitam aeternam, eamque sententiam totidem verbis repetit. Fulgentius in suo ejusdem tituli lib. cap. 21.
Consentit his Maxentius in suo fidei libello, scribens in hunc modum: Ad ea vero bona quae ad vitam aeternam pertinent, nec cogitare, nec velle, nec desiderare aut perficere posse liberum arbitrium credimus, nisi per infusionem & moperationem intrinsecus spiritus sancti.
Item Richardus Victorinus lib. 2. de eruditione hominis interioris cap. 21. cum dicit, justos totum quod utiliter possunt, Domino ascribere, utiliter utique ad salutem vitae aeternae.
Denique satis hoc ipsum significat ecclesia, dum in oratione petit a Deo, ut ejus auxilio semper ad salutaria dirigatur, idque per Christum Dominum nostrum. Salutaria proculdubio intelligens ea, quae sicut concilium Arausicanum loquitur, ad salutem pertinent vitae aeternae
De hac re videatur S. Thomas 1. 2. q. 109. art. 2. ubi docet, quodnam bonum possit homo velle & facere absque gratia Christi: & de veritate qu. 24. art. 14. ubi bonum quod homo non potest sine gratia Christi, interpretatur, quicquid ad salutem hominis conducit, etiamsi non sit meritorium; non tamen omne bonum morale. Videantur etiam commentacti, qui dicturi sunt in illa die: Domine, nonne in nonantur, atque a maleficiis liberantur. tores S. Thomae in 1. 2. articulo memorato.
On this page