Text List

Capitulum 16

Capitulum 16

Diluuntur objectiones

§. 16. Diluuntur objectiones.

SUperiori doctrinae; qua parte tradit, solum il¬ s lud bonum quod conducit ad aeternam salutem, accepto ferendum esse gratiae Del, quae datur per Christum, primum opponi possunt generales quaedam sententiae Augustini, quibus universe negat, ullum bonum a nobis fieri posse sine gratia ChristiQualis est libro de correptione & gratia capite 2. ubi disserens de gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum: Sine qua, inquit, nullum prorsus sive cogitando, sive volendo & amando, sive agendo faciunt homines bonum. Et lib. 2. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 9. dicit quod nulla facit homo bona, quae non Deus praestet ut faciat homo. Quae sententia relata est in concilio Arausicano can. 20.

Secundo objicitur, quod aeque generaliter dicit Leo sermone 8. de passione Domini, crucem Christi esse fontem omnium benedictionum, & causam omnium gratiarum. Sunt autem & commemorantur in scripturis benedictiones, non tantum spirituales & caelestes, verum etiam temporales & terrenae; qualis fuit quam Esau pro sua posteritate consecutus est a patre, quales item sunt quas lex vetus promittit Levit. 26. & Deut. 28. & passim alibi. Sunt etiam gratiae quaedam quae salutem hominis non promovent, ut quae vocantur gratis datae; ergo & harum benedictionum atque gratiarum fons est ex merito crucis Christi.

Tertio: Arausicanum concilium fere per omnes canones nobis commendans necessitatem gratiae Christi, can. 22. generaliter sic loquitur: nemo habet de suo, nisi mendacium & peccatum; ergo ne morale quidem ullum bonum potest homo sine gratia Christi.

Quarto: Ad beneficium incarnationis & passionis Christi pertinebant miracula quae Christus operabatur; at ea directe erant destinata ad sanitatem & curationem corporum, non animarum. Neque enim omnes sanati corporaliter, etiam spiritualiter sanati fuerunt, ut patet de 9. leprosis Dei beneficio ingratis.

Quinto: Apostoli sanitates operabantus & caetera miracula faciebant invocato nomine Christi. Similiter & alii sancti fecerunt. Imo & quidam non sanmine tuo prophetavimus, & in nomine tuo daemonia ejecimus, & in nomine tuo virtutes multas fecimus? Matthaei 7. Haec autem beneficia corporalia sunt. Ipsum quoque prophetiae donum gratia est gratis data, non gratum faciens.

Sexto: Signum crucis non operatur nisi per meritum crucifixi, tamen per hoc signum quam plurima beneficia mere corporalia conferri ex historiis notissimum est. Nam & bestiae per signum crucis sa¬

Septimo: Sacramenta novae legis non valent nisi per meritum Christi; atqui per ea consequitur interdum homo beneficia mere corporalia, ut liberationem a morbo, vel alio corporis malo, quemadmodum per baptismum accidisse Constantino & quibusdam aliis referunt historiae. Quin & sacramento extremae unctionis effectum sanationis corporalis ex Apostolo Jacobo Patres & Concilia ascribunt.

Postremo: Christus qui praecipit, ut in nomine ipsius petamus, quaecunque petenda sunt, docuit nos petere panem nostrum quotidianum. Unde & tota ecclesia in publicis suis precibus non tantum petit a Deo spiritualia bona, verum etiam temporalia, ut pacem, aeris serenitatem, pluviam, fructuum terrae sufficientiam, corporum sanitatem, morborum depulsionem, a fame, peste & bello liberationem; nec tantum pro hominibus, sed & pro animalibus brutis petit hujusmodi beneficia corporalia, nimirum prorsus incapacibus spiritualium beneficiorum. Et haec omnia petit atque impetrare contendit per Christum Dominum nostrum. Qua clausula omnes ora tiones suas terminat.

Praeterea poterat hic objici, quod nemo possit ullam tentationem vincere sine gratia Christi, cum tamen ejusmodi victoria non semper promoveat salutem hominis, ut in infidelibus. Sed de ea quaestione erit infra peculiaris disputatio. Qua proinde hoc loco praetermissa, ad haec quae dicta sunt ordine diluenda veniamus.

Ad primum respondeo generales illas Augustini sententias intelligi debere de bono pertinente ad salutem vitae aeternae; quomodo concilium Arausicanum interpretatur generales sententias Christi & Pauli, ut supra declaratum est, & quomodo ipse etiam Augustinus bonum illud, quod non possumus sine gratia Christi, exposuit locis supra citatis. Quod autem generaliter dicit, nullum prorsus, id referendum ad genera subjecta, quasi dicat, a generalitate necessitatis gratiae Christi ad bonum, neque cogitationes excipi, neque voluntates, neque ac tiones.

Ad secundum respondeo, Leonem satis ibidem significare, quod de benedictionum & gratiarum spiritualium atque salutarium genere loquatur. Sequitur enim de eadem cruce: Per quam credentibus datur virtus de infirmitate, gloria de opprobrio, vita de morte. Loquitur ergo Leo consentanee cum Apostolo dicente Ephes. 1. Benedictus Deus qui benedixis nos in omni benedictione spirituali, in caelestibus, in Christo.

Ad tertium respondetur Arausicanum concilium non solum id agere suis canonibus, ut doceat, ad quae bona sit nobis necessaria Dei gratia per Christum; verum etiam ut in universum ostendat, quam nihil possit homo sine Dei auxilio in genere. Id patet ex can. 19. quo dicitur naturam humanam etiam integram nullo modo seipsam servare, id est, salutem acceptam custodire potuisse, creatore suo non adjuvante, id est, sine gratia Dei, ut ibidem exponitur. Constat autem homini integro non fuisse necessariam gratiam Dei per Christum. Quod ergo dicit alius canon: nemo habet de suo, generaliter intellige, ut de suo dicatur homo habere, quod ita ei proprium est, ut a Deo non acceperit. Unde & titulus canonis habet; De his quae hominum propria sunt. Sic autem verissimum est, hominem de suo non habere nisi mendacium & peccatum. Hoc modo etiam dicta quaedam Augustini, ex quo canones Arausicani fere desumpti sunt, intelligi debent. Faciunt autem hae sententiae ad confirmationem primae propositionis superiori cap. constitutae.

Ad quartum, omnia Christi miracula pertinebant ad beneficium gratiae ejus, inquantum promovebant hominum salutem, sive in genere, quatenus per ea tanquam externa media Deo intus operante, homines illa videntes vel audientes efficaciter excitabantur ad fidem & amorem Dei, sive in particulari, quatenus illi quibus miraculose conferebantur beneficia corporalia, per ea movebantur ad fidem & pietatem & gratitudinem. Unde quamvis quaedam miracula non profuerint ad salutem iis circa quos fiebant, proderant tamen aliis, & etiamnum prosunt nobis, qui per ea ab evangelistis conscripta in fide & pietate roboramur. Imo ad hoc ut salutem animarum promoverent, directe fuerunt destinata, licet non immediate.

Eadem est responsio ad quintum. Et ad id quod de dono prophetiae objicitur dicendum, donum illud in se consideratum non pertinere quidem ad gratiam Christi, quia propheta ut talis, non est Deo gratior, quam qui eo dono caret. Verum praedictiones propheticae quatenus hominum salutem promovent, ad beneficium gratiae Christi referendae sunt, perinde ut miracula. Et in hujusmodi finem ista dona concessa sunt ecclesiae, juxta illud Apostoli 1. Cor. 12. Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, scilicet aliorum, eamque spiritualem. Quoties ergo ad hunc finem valent, adscribenda sunt gratiae Christi, quatenus per eam ad talem finem applicantur.

Jam per haec patet responsio ad sextum & septimum. Quaecunque enim per signum crucis fiunt miracula, promovent aliquo modo gloriam Dei & salutem hominum. Idemque judicium est de beneficiis corporalibus quae praestantur per sacramenta Christi. Sane quod ad extremam unctionem attinet, manifestum est ex doctrina ecclesiae, effectum corporalis sanationis ei non attribui, nisi quatenus expediat animae saluti, ut loquitur concilium Tridentinum sess. 14. Confirmat hanc de sacramentis responsionem praeclara Augustini sententia Enchiridii cap. 66. qua dicit: Totum quod salutaribus agitur sacramentis, magis ad spem futurorum bonorum, quam ad retentionem vel adeptionem praesentium pertinere. Dicit enim, magis, quia si quod bonum temporale contingat homini per sacramenta ecclesiae, id subservire debet bono spirituali, nec alia ratione computabitur inter bona quae dantur per Christum, nisi spirituale bonum adjuvet.

Ad postremum similiter est respondendum, ecclesiam petere quidem etiam temporalia bona a Dec per Christum, sed non aliter, quam ut referuntur ad bona spiritualia. Petit enim illa, quatenus sunt media quaedam necessaria, vel apta & conducentia ad promovendam aeternam hominum salutem: Et hoc modo non dantur nisi per Christum. Quod si quibusdam nihil prosunt ad salutem aut pietatem, iis dantur quidem a Deo, sed non per Christum: quomodo etiam Judaeis carnalibus olim data sunt, & infidelibus dantur. Quod autem ecclesia non aliter petat temporalia, quam in ordine ad spiritualia, manifestum est ex ipsis ejus precibus. Exempli gratia: Pacem petit, non quamcunque, sed eam quam mundus dare non potest, id est, pacem salutarem; qua nimirum fiat, ut concessa temporum tranquillitate, corda nostra sint mandatis Dei dedita, utque destructis ad versitatibus secura libertate Deo serviamus. Pluviam petit, ut praesentibus subsidiis sufficienter adjuti sempiterna fiducialius appetamus. Pro infirmis orat, ut reddita sibi sanitate Deo gratiarum referant actionem. Et ita in caeteris omnibus. Quamvis enim intentio boni spiritualis in oratione non semper exprimatur, semper tamen intelligenda est. Atque hoc est quod dici solet, in omni oratione qua temporale aliquod bonum a Deo petitur, subintelligi debere conditionem hanc, si expedit saluti animae

Certe scriptura ipsa diserte nos docet, quatenus bona temporalia petere debeamus a Deo, velut pacem, victoriam, hostium depressionem, scilicet, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate & justitia omnibus diebus nostris, ut est in cantico Zachariae. Quin & Apostolus in Timotheo totam ecclesiam instruens, vult fieri publicas orationes pro regibus & omnibus in sublimitate constitutis, ut quietam & tranquillam vitam agamus in omni pietate & castitate, 1. Tim. 2. Igitur quoties ad hujusmodi finem valent & applicantur bona temporalia, sic demum & non aliter pertinent ad beneficia gratiae Dei per Christum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 16