Capitulum 17
Capitulum 17
Quatenus scientia legis ad gratiam Christi pertineat
COhaeret quaestio cum praecedentibus, utrum & quatenus scientia divinae legis reponenda sit inter beneficia gratiae Christi. Nam scripturae & patres sic interdum loquuntur, ut videantur legis seu mandatorum Dei scientiam Christi beneficio tribuere. Est enim promissio novi testamenti, & proinde ad gratiam Christi pertinens, illa quae est apud Isa54. & a Christo allegata Joan. 6. Erunt omnes docti a Domino. Item illa Jerem. 31. commemorata ab Apostolo Hebr. 8. Non docebit unusquisque proximum suum dicens, cognosce Dominum, quoniam omnes scient me, &c. Hoc enim etiam ad legis doctrinam atque scientiam pertinere, probant illa verba superiora: Dabo leges meas in mente eorum, & in corde eorum superscribam eas.
Huc facit illud Psal. 93. Beatus homo quem tu erudieris, Domine, & de lege tua docueris eum; Et quod idem Psalmista Deum orat Psal. 118. dicens: Revela oculos meos, & consi lerabo mirabilia de lege tua. Et iterum: Da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Nec enim dubium quin haec Psalmista petiverit per Christum.
Expressius autem id docet Apostolus 1. Corinth. 1. Gratias, inquit, ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu; quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo & in omni scientia. Item cap. 12. & 13. scientiam ponit inter charismata Spiritus sancti. Unde idem Apostolus sic Timotheum alloquitur: Intellige quae dico, dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
Accedunt orationes ecclesiae, velut ea qua petit, ut Paracletus mentes nostras illuminet, & in omnem veritatem inducat. Item qua petit, ut fide les quae agenda sunt videant, & aliae hujusmodi, quas omnes concludit, per Christum Dominum nostrum.
Extat etiam definitio concilii Milevitani cap. 4. his verbis: Utrumque Dei donum est, & scire quid facere debeamus, & diligere ut faciamus. Probat autem priorem partem per illud Psalmi 63. Qui docet hominem scientiam. Sed & concilium Arausicanum can. 22. utrumque Dei beneficio asscribit, veritatem, id est, scientiam oppositam mendacio, & justitiam oppositam peccato.
Est item de ea re illustris sententia Hieronymi scribentis in Malach. 3. Si quis, inquit, doctus & eruditus legem Dei potest caeteros erudire, non debet suae assignare prudentiae ingenioque quod possi det; sed gratias agat primum Deo, qui cuncta largitur, deinde sacerdotibus ejus ac magistris, a quibus edoctus est. Si enim non egerit gratias, sed sibi scientiam vindicaverit, in penuria maledicetur. Sic ille. Qui certe non aliter intelligendus est admonere eruditos ut gratias agant; quam quomodo pro Corinthiis gratias egit Apostolus, scilicet per Jesum Christum.
Porro alias scriptura de scientia legis & cognitione mandatorum Dei sic loquitur, ut non solum significet, eam non dari per Christum; verum etiam gratiae Christi opponere videatur, nimirum tanquam effectum legis, non gratiae, ut patet Rom. 2. ubi Apostolus Judaeum sub lege constitutum, & a gratia Christi adhuc alienum propter legis scientiam vocat ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae & veritatis in lege. Idem ejusdem epistolae cap. 3. ait: Per legem cognitio peccati, & cap. 7. Peccatum non cognovi nisi per legem. Ubi vides legis effectum dici cognitionem peccati, & proinde cognitionem agendorum. Oppositionem autem scientiae legis ad gratiam manifestius significant istae ejusdem Apostoli sententiae: Scientia inflat, charitas adificat, 1. Cor. 8. Litera occidit, spiritus vivificat, 2. Corinth. 3. Hinc etiam merito damnata est Pelagii sententia, constituentis gratiam Christi in lege atque doctrina.
Adde quod scientia moralis, cum non excedat vires naturae, potest per naturam haberi, & proinde frustra quaereretur ex gratia; quomodo frustra mortuus esset Christus, si per legem esset justitia, ut argumentatur Apostolus Gal. 2. Confirmatur responsio ex Augustino, qui lib. de duabus animabus cap. 12. dicit, leges divinas penitus esse naturae inditas apud animum nostrum.
Haec quaestio ex iis quae supra de fide, tanquam primo gratiae praevenientis effectu, & in universum de bono, quod sine gratia Christi non possumus, dicta sunt, haud difficulter expediri potest, idque duabus propositionibus.
Prima: Scientia divinae legis qualiscunque & in quocunque ea sit, & qualitercunque habeatur, Dei donum est, & ad Dei gratiam pertinet; si generaliter de gratia loquamur, ut omne donum & gratuitum beneficium comprehendat. Hujus propositionis indubitata & manifesta est veritas. Omnia enim bona in Deum referenda sunt authorem & largitorem, juxta illud Jacobi 1. Omne datum optimum, &c. Specialiter quoque Deus scientiarum Dominus vocatur 1. Reg. 2. & de ipso dicitur: Qui docet hominem scientiam, Psal. 63. nempe ideo, quia scientia & sapientia omnis a Deo est. Eccles. 1.
Quare nec aliunde quam a Deo postulandam eam docet Jacobus c. 1. & pro ea gratias agendas Deo qui cuncta largitur, rectissime admonet Hieronymus.
Secunda propositio. Scientia legis divinae non pertinet ad beneficia gratiae Christi, nisi quatenus promovet pietatem & conducit ad salutem aeternam. Haec etiam satis manifesta est ex supra dictis. Si enim omnia & sola bona salutaria Christi gratiae sunt deputanda; igitur & scientia legis non alia ratione, quam quatenus homini salutaris existit, merito ac gratiae Christi deputabitur. Incipit autem esse salutaris, quando incipit esse conjuncta cum bona voluntate faciendi legem. Et idem judicium est de cupiditate scientiae mandatorum Dei, rerumque divinarum. Quidam enim scire cupiunt ea quae scienda sunt, ut per hujusmodi scientiam sibi comparent opes, gloriam, honores hujus saeculi. Quidam ad hoc tantum scire volunt, ut in scientia curiositate quadam delectentur. Sunt alii qui legi divinae ac morali disciplinae diligenter incumbunt ad hoc, ut cognita agunt; sed cum ea persuasione, quod habita scientia poterunt suis viribus implere legem; quales fuere Judaei, quales item philosophi, praesertim Stoici & Peripatetici, qui in morali scientia inter Ethnicos excelluerunt. Qualem etiam Paulus ante conversionem se fuisse significat Philip. 3. Alii porro scire cupiunt, ut quae agenda cognoverint, agant, & impleant cum auxilio gratiae Christi; vel etiam ut per eam scientiam ad pietatem & justitiam multos erudiant, atque omnino ut scientia parta bene, tum ad suam, tum ad aliorum salutem utantur. Hac igitur sola ratione scientiam & cupiditatem pertinere dicimus ad ea bona, quae propria sunt gratiae Christi, quia hoc solum pacto scientia habetur quomodo haberi debet.
In alios vero, tanquam male & non ut oportet eam habentes, competit illud Apostoli 1. Corinth. 8. Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire. Atque ea est scientia, quae non modo inflat habentem, verum etiam perdit proximum, teste ibidem Apostolo cum ait: Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. Item in illis qui scientiam legis 4 sibi sufficere ad implendam legem arbitrantur, loeum habent ista ejusdem Apostoli, virtus peccati lex, id est, lectio legis cognitio, 1. Cor. 15. Litera occidit, 2. Corinth. 3. Peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, &c. Rom. 7. Unde & lex mortis vocatur eodem loco.
Jam ex hac declaratione ac distinctione facile est videre, quomodo quae ex scripturis & patribus hinc inde allata sunt, non sibi repugnent. Ea namque scientia Dei & mandatorum ejus, ad promissionem novi testamenti pertinet, quae non est nuda scientia, sed conjuncta cum bono affectu & voluntate implendi legem. Hoc enim est quod ex Jeremia citat Apostolus: Dabo leges meas in cordibus eorum. Atque haec sententia est, quae vocatur lex scripta Dei in cordibus 2. Corinth. 3. De hac eadem scientia seudoctrina loquitur psalmista cum orat psal. 143. Doce. me facere voluntatem tuam, & Apostolus 1. Thess. 4. dicens: Ipsi vos a Deo didicistis, ut diligatis invicem. Nam sequitur: Etenim illud facitis in omnes fratres. Ubi satis significat Apostolus, eos qui sciunt & non faciunt, non didicisse a Deo, id est, non esse doctos a Domino ad eum modum, quo secundum propheticam promissionem filii novi testamenti a Domino docti dicuntur.
Quod igitur interdum scriptura & patres omnem scientiam, etiam illam qua inflantur & male utuntur homines, dicunt esse donum, verissime quidem dicitur, sed non est id intelligendum de dono quod datur per Christum. Nam patres de gratia disserentes, saepe etiam ex occasione ea bona tanquam Dei dona commendent, quae quod pietatem nondum promoveant, nondum inter dona gratiae Christi numerari possunt; uti de concilio Arausicano jam supra monuimus.
Verum circa praedicta tam de scientia divinae legis in bonis moralibus, quam de aliis bonis ac beneficiis temporalibus, de quibus dictum est, ea non pertinere ad gratiam Christi, nisi quatenus conducunt ad salutem aeternam, dubitabit aliquis, utrum illa bona cum primum dantur homini, sint effectus gratiae Christi, etiam priusquam prosint ad salutem; dum tamen in Dei praedestinatione aliquando profutura sint; an vero tunc demum, dicendi sint hujusmodi effectus, quando prodesse incipiunt; an denique non ipsa haec bona, sed eorum applicatio ad pietatem & salutem hominis, dici debeat gratiae Christi effectus.
Ad hanc dubitationem cum distinctione videtur respondendum? Aut enim loquimur de bonis prae dictis, ut sunt effectus ac beneficia gratiae Christi secundum praedestinationem, aut ut hujusmodi sunt secundum rem. Si priori modo loquamur, fatendum est ea esse effectus gratiae Christi; quia nimirum talia sunt Dei beneficia, quae per divinam praedestinationem homini futura sunt aliquando salutaria; si posteriori modo, negandum. Nondum enim sic habentur ut jam prosint, sed tunc demum secundum rem erunt ejusmodi effectus, quando actu prodesse incipient.
Nec obstat quod effectus semel productus non videatur postea referri posse in causam diversam ab ea, a qua initio producebatur. Hoc enim locum habet in causa proprie efficiente, tametsi forte non universaliter. Hic autem sermo est de effectibus gratiae Christi, tanquam causae meritoriae. Qua ratione nihil vetat dici, quod gratia Christi incipit aliquid causare secundum rem; non quando illud incipit esse, sed quando incipit esse tale, ut cadit sub causa meritoria, id est, quando incipit esse bonum salutare. Non videtur autem dicendum, quod sola dictorum bonorum ad pietatem & salutem hominis applicatio dici debeat effectus gratiae Christi; quia non solum applicatio, sed ipsa hujusmodi bona praeparantur hominibus a Deo per Christum, tanquam salutaria suo tempore futura. Ipsa quoque in orationibus ecclesiae petuntur per Christum, & non solum eorum applicatio ad pietatem & salutem, ut manifestum est.
On this page