Text List

Capitulum 18

Capitulum 18

Gratiam dari ad singulos actus, contra Pelagium a patribus definitum

§. 18. Gratiam dari ad singulos actus, contra Pelagium a patribus definitum.

PRaemissis iis quae ad veritatem gratiae Christi Peffectumque ejus cognoscendum pertinere visa sunt, nunc ad ea tractanda venjamus, quae de eadem Christi gratia jam olim ab ecclesia contra Pelagianos gratiae inimicos secundum scripturas tradita sunt & definita. Quale imprimis est illud, gratiam ad singulos actus dari. Nam Pelagius cum gratiam Dei manifestissime in scripturis commendatam ac praedicatam omnino negare non posset, perverso suc intellectu eam oppugnare aggressus est. Docebat enim gratiam sitam esse in libero arbitrio, tanquam dono divinitus nobis concesso. Deinde vero quo plus aliquid gratiae Dei tribuere videretur, constituit eam in lege atque doctrina; quibus demum adjungebat Christi exemplum, teste Augustino lib. de gratia Christi cap. 41. Alias quoque eam constituebat in remissione peccatorum, ut liquet ex can. 3. Milevitani concilii. Caeterum Catholicos reprehendebat velut imperitos, qui per singulas actiones gratiam homini necessariam dicerent. Cum enim semel a Deodatum sit cum natura liberum arbitrium; cui deinde accesserit ab eodem data lex atque doctrina praesertim evangelica, quam Christus nobis attulit & exemplo suo firmavit; neque opus sit ut haec iterum quotidie & ad singula opera dentur; existimabat haec Dei adjutoria semel concessa sufficere homini ad bene vivendum, & salutem consequendam. Sub doctrina autem etiam exhortationes, suasiones, correptiones, promissiones, comminationes, ac similia bene vivendi adminicula atque incitamenta exterius adhiberi solita, sive a Deo, sive ab Angelis, sive ab hominibus, tanquam doctrinae partes comprehendebat.

Contra hanc impiam ejus haeresim patres docuerunt & definierunt, gratiam Dei dari ad singulos actus; nimirum significare volentes, non in libero arbitrio, neque in lege & doctrina, neque in exemplis Christi & sanctorum, gratiam Dei consistere; sed in adjutorio quo ipsa divinae legis obedientia nobis efficaciter praestatur. Valet autem ea definitio etiam contra id, quod postea idem Pelagius, quando vehementius a Catholicis premebatur, velut sententiam corrigens & amplius aliquid gratia Dei tribuens dixit, per eam dari possibilitatem & facilitatem boni operis. Nam neque possibilitatem neque facilitatem dari oportet ad singulos actus, cum semel data possit ad omnes, vel saltem ad multos actus sufficere.

Est autem illud quod diximus, definitum in synodo Palaestina, quam Hieronymus epistola 79. Diospolitanam vocat; id est, Lyddae habitam. De qua urbe idem Hieronymus in epitaphio Paulae: Vidit Lyddam, inquit, versam in Diospolin, Dorcadis atque Aeneae resurrectione ac sanitate inclytam. In ea synodo ipse Pelagius vocatus adfuit. Quae etsi hodie non exstet, verba tamen ejus definitionem memorari dogmatis continentia sunt apud Augustinum in epist. 106. ad Paulinum, ubi recenset articulos 12. quos Pelagius ne damnaretur, damnare & revocare coactus fuit. Quorum in numero iste septimus est: Gratiam Dei atque adjutorium non ad siggulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina. Quae definitio cum adver¬ sariorum condemnatione postmodum repetita est in concilio 214. episcoporum, & conscripta his verbis: Constituimus in Pelagium atque Caelestinum per venerabilem episcopum Innocentium de beatissimi Apostoli Petri sede prolatam manere sententiam, donec apertissima confessione fateantur, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam nos per actus singulos adjuvari: ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus. Quae verba leguntur integre apud Prosperum libro contra Collat. c. 10. rursumque ab eodem citantur in responsione 8. ad capitula Gallorum. Fuit autem concilium illud in Africa habitum, & a sede Apostolica approbatum, atque a toto orbe terrarum receptum, ut scribit idem Prosper in Chronico, & in dicta responsione octava. Meminit ejusdem concilii Augustinus epistola 47.

Sane doctrina haec, qua traditur gratiam dari ad singulos actus, adeo fuit apud Patres certa & indubitata, ut Augustinus epistola 106. affirmet, semper ita tenuisse ecclesiam Catholicam, & in epist. 107. cam ponat inter 12. sententias, quas firmissime se scire dicit ad fidem rectam, veram & Catholicam pertinere. Quocirca Vincentius Lirinesis in libello suo contra profanas novitates edito, sic ait: Quis ante Pelagium tantam virtutem liberi praesumpsit arbitrii, ut ad hoc in bonis rebus per actus singulos adjuvandum, neceßariam Dei gratiam non putaret? Unde & Ferandus diaconus in libro de officio militis Christiani, inter regulas quas militi praescribit, hanc omnium primam ab eo exigit, ut credat gratiam Dei ad singulos actus dari.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 18