Text List

Capitulum 19

Capitulum 19

Quo sensu definitum, gratiam ad singulos actus dari

§. 19. Quo sensu definitum, gratiam ad singulos actus dari.

UT definita haec a patribus sententia recte in¬¬ telligatur, breviter explicandum, de quibus actibus & de qua gratia eam intelligi oporteat. Sane quod ad actus attinet, primum illud per se manifestum, actus intelligi humanos rationales, & liberos; quales sunt eorum tantum qui ratione utuntur, non autem infantium aut amentium. Ideóque August. epist. 107. his verbis sententiam expressit: Scimus gratiam Dei majoribus ad singlos actus dari, videlicet significans minores, quos in praecedenti sententia parvulos vocaverat, nondum exercere actus ad quos gratia detur. Deinde nec dubium quin de bonis actibus intelligatur. Nam ad malos actus nulla gratia, nullum a Deo datur adjutorium, idque etiam admonuit August. sermone 13. de verbis Domini cap. 11. dicens: Cum dico tibi, sine adjutorio Dei nihil agis, nihil boni dico. Nam ad male agendum habes sine adjutorio Dei liberam voluntatem. Ob quam causam & Lirinensis addendum putavit, in bonis rebus.

Intelliguntur autem actus boni, non quomodocunque, sed eo modo bonitatis qui dudum a nobis explicatus est, quando ostendimus, quod bonum non possit homo sine gratia Christi, ut nimirum actus poni dicantur, qui ad salutem vitae aeternae pertinent, quemadmodum loquitur Arausicanum concilium. Qui sensus praeterea manifestus est ex verbis synodi 214. episcoporum superius ex Prospero allatis, quibus dicitur, ad faciendam justitiam (utique eam quae in scripturis commendatur) nos Dei gratia per actus singulos adjuvari. Et ad tollendam omnem dubitationem expressius additur, ita ut sine illa nihil verae, sanctaeque pietatis agere valeamus. Quare opera moraliter & officio tantum bona, qualia fieri possunt etiam ab infidelibus, sub hac sententia non comprehenduntur.

Porro gratia Dei intelligitur illa quae datur per Christum, id quod ejusdem concilii verbis clare expressum.

Quaeritur autem utrum habitualis, an actualis gratia intelligatur. Quidam enim sententiam interpretantur de gratia habituali, quam dicunt ad singulos actus dari, quia sic datur ut ex ea singuli actus boni & meritorii procedant, ac sine ea tales esse non possint. Sed haec expositio menti SS. Patrum plane repugnat. Patres enim ad excludendum sensum Pelagii constituentis gratiam in libero arbitrio, vel in lege atque doctrina, definierunt gratiam ad singulos actus dari; nempe quod constaret, neque liberum arbitrium, neque legem aut doctrinam dari ad singulos actus, sed haec semel data ad omnes vel multos actus sufficere: Atqui sensus Pelagii non excludetur, si liceat Patrum sententiam sic exponere, quomodo eam exponunt isti de gratia habituali. Similiter enim dici poterat liberum arbitrium dariad singulos actus, quia sic datum est unicuique, ut ex eo singuli boni actus procedant, & sine eo tales esse non possint; idemque dici poterit de lege & doctrina. Nisi enim quisque cognitionem agendorum, quae habetur per legem & doctrinam, prius acceperit, nullum bonum actum potest exercere. Deinde prorsus violenta est ea interpretatio: Non enim patitur consuetudo loquendi, ut dicamus illud dari ad singulos actus, quod semel datur, licet postea ad singulos actus necessarium sit. Absurde enim diceretur facultatem ambulandi dari homini ad singulas ambulationes, & facultatem videndi ad singulas visiones, aut ut exemplis utar ad rem praesentem aptissimis, habitum charitatis aut justitiae ad singulos actus pios & justos, etiam si actus hujusmodi sine illis facultatibus auc habitibus exerceri nequeant. Unde nec Pelagius ita absurdus fuit, ut diceret liberum arbitrium, vel etiam legem & doctrinam dari hominibus ad singulos actus. Quin potius cum in his gratiam sitam esse diceret, negabat eam ad singulos actus dari; quod omnibus in confesso esset, neque liberum arbitrium neque legem & doctrinam dari ad singulos actus. Quare nec de gratia habituali, nisi perabsurde & contra mentem definitionis SS. Patrum dici potest, quod ad singulos actus datur.

Eadem ratione refutantur, qui gratiam interpretantur ad singulos actus dari, quia datur ad haec genera actuum, quae sunt cogitare, velle, operari: quasi per illud, singulos, tantum significentur genera singulorum, nimirum verificatione facta de, singulis actibus meritoriis. Neque enim gratia habitualis quandiu per peccatum non amittitur, laepius quam semel datur; quare nec dici poterit eam dari ad singulos actus secundum genera actuum, nisi eo sensu, qui etiam in liberum arbitrium legem & doctrinam aeque conveniat, quem sensum jam satis exclusimus. Quod si vero de actuali gratia loquamur, quasi ea detur non ad unumquemque singularem actum, sed tantum ad actus aliquos singulorum generum, refellitur ea interpretatio.

Primum ex ipsius vocabuli, quo Patres usi sunt, significatione. Nam vocula, singuli, ex suae significationis proprietate, non solum genera singulorum, sed prorsus singula generum comprehendit.

Secundo; refellitur apertissime ex ipsius concilii 214. episcoporum verbis, quibus suam sententiam diserte explicat. Cum enim dixisset, nos gratia Dei per actus singulos adjuvari, subjunxit: Ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus. Cum qua explicatione nullo modo consistit, ut aliquid verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeat homo sine gratia Dei. Est enim manifesta contradictio.

Tertio; clarissime refellitur ex scripturis, quibus A nititur dicta Patrum definitio, cujusmodi sunt: Sine me nihil potestis facere. Quid habes quod non accepisti? & aliae paulo post proferendae, quas nemo sanus dicat de singulis generum accipiendas esse.

Quarto; non minus aperte refellitur ex canonibus pene omnibus concilii Arausicani, qui nullum in particulari bonum ad pietatem pertinens, reliquum nobis faciunt, ad quod operatio gratiae Dei non sit necessaria.

Quinto; refellitur ex Augustino caeterisque patribus, qui dictam ecclesiae definitionem nusquam aliter, quam de singulis generum leguntur interpretati. Imo diversam interpretationem palam aliquando rejicitur, ut nominatim Prosper, qui lib. contra Joannem Cassianum, cujus inter alios hic erat error; ut diceret homines quaedam bona posse per vigorem liberi arbitrii, alia vero non nisi per operationem gratiae Dei.

Sexto; refellitur validis rationibus, quas ad probationem sententiae a patribus definitae inferius adducemus. Concludunt enim omnes illae de singulis generum

Postremo refellitur; quia sensum involvit Pelagianum, scilicet in quantum negat ad quosdam actus verae pietatis gratiam dari.

Nec omnino excusat hanc interpretationem quod dicunt, nullos quidem hujusmodi actus fieri a nobis posse sine gratia habituali, non tamen opus esse gratia actuali ad singulos in particulari. Satis enim superque jam ostensum est, Patres loqui non de habituali, sed de actuali gratia nec de generibus actuum, sed de singulis octibus in numero & in particulari. Quare cum sententia illa contra Pelagium ab iis definita sit, Pelagii sensum adjuvat, qui vel de sola habituali gratia, vel non de singulis actibus in particulari eam interpretatur. Deinde per se absurdum & irrationabile est dicere, quod quidam boni actus fiant D tantum ex habituali gratia, sine speciali cooperatione Dei, alii vero fiant etiam hoc modo; cum sit omnium actuum, de quibus hic sermo est, una & eadem ratio, maxime secundum scripturas. Et alioqui digniores essent illi actus, qui fierent a Deo actualiter operante in nobis quam qui pratederent tantum ex habitu gratiae, etiamsi fierent majori conatu voluntatis. Sed & alias sequerentur absurda quae Prosper lib. citato commemorat.

Quoniam autem ex dictis constat, de gratia actuali sententiam intelligendam esse; quaeritur adhuc, utrum de gratia creata, an increata debeat intelligi. Nam de neutra satis commode videtur exponi posse. Non de creata: Nam ipsi actus boni sunt gratiae quaedam creatae, id est, beneficia quae Deus misericorditer hominibus confert atque in iis operatur. Ineptus autem sermo est, actus dari ad actus singulos, id est, ad seipsos. Neque de gratia increata: Haec enim est Deus ipse; videtur autem absurde dici quod Deus datus ad singulos actus. Sed hoc non obstante respondeo, gratiam intelligi increatam, id est divinam operationem (quae non aliud est reipsa quam Deus operans) gratuito producentem in nobis effectus salutares. Datur autem haec gratia ad singulos actus, quomodo scriptura saepenumero dicit Spiritum sanctum, qui utique Deus est, dari hominibus ad haec aut illa opera, dum scilicet ea in illis operatur, & quomodo dictum est: Mitte auxilium de sancto, &: Misit Deus misericordiam suam, cum tamen auxilium illud & misericordia, non sint aliud secundum rem quam Deus ipse. Sensus igitur sententiae clarus & facilis hic est: Deus gratuito per Christum in nobis operatur singulos actus bonos ad pietatem pertinentes

Haec gratiae expositio probatur, quia gratiam hanc quae datur ad singulos actus, alio nomine adjutorium vocant Patres, ut Augustinus epistola 106. ad Paulinum, dum dicit Pelagium dixisse, gratiam Deiatque adjutorium non ad singulos actus dari. Item Innocentius primus in epistola 91. apud Augustinum, cum hanc gratiam vocant assiduum adjutorium. Hoc autem nomen non competit gratiae creatae. Ea enim effectus est adjutorii divini, non ipsum adjutorium, quod semper est in adjuvante; cum effectus ejus sit in eo quiadjuvatur. Atque hunc intellectum confirmat, quod in concilio 214. episcoporum, loco ejus quod ante definitum fuerat, gratiam ad singulos actus dari; dicitur gratia Dei nos per actus singulos adjuvari. Ex quo liquet, eam gratiam quae datur ad singulos actus, esse gratiam adjuvantem. Quam quidem gratiae appellationem de sola gratia increata posse intelligi, dudum doeuimus. Per haec autem etiam excluditur eorum expositio, qui sententiam interpretantur de gratia quadam excitante, tanquam ab adjuvante diversa, ut ad quam pertineat pulsare ostium cordis nostri per quasdam inspirationes. Nam concilium expresse sententiam exponit de gratia adju nte. Adjuvans autem gratia ab excitante diversa est, maxime secundum istos, qui tiam excitantem hoc quo diximus modo, exposfint. Sic & Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem & caeteri Patres eam sententiam interpretati sunt, ut ex locis infra citandis patebit.

Porro similiter S. Thomas in quaestionibus de veritate q. 24. art. 14. gratiam hanc ad singulos actus necessariam interpretatur, cum dicit, quod accipiendo gratiam pro miserisordia Dei, per quam motum mentis interius operatur, sic nullum bonum facere potest homo sine gratia Dei: At Dei misericordia non aliud est, quam ipse Deus misericordiam praestans. Vide eundem doctorem 1. 2. qu. 109. art. 9. ubi praeter gratiam habitualem docet necessarium esse Dei auxilium, quo ad singulas actiones bonas fecto non aliud est, quam gratia quae datur ad sinmoveatur hominis voluntas. Quod auxilium progulos actus. Imo quandocunque Theologi tam veteres quam Scholastici docent, absque divina operatione seu cooperatione nullum actum verae pietatis a nobis exerceri posse, diversis verbis id dicunt, quod a patribus definitum est, gratiam ad singulos actus dari, & proinde gratiam hanc interpretantur increatam. Quod & facit Tridentinum concil. sess. 14. capite 8. in his verbis: Qui ex nobis, tanquam ex nobis nihil possumus, eo cooperante, qui nos confortat, omnia possumus. Quod enim dicit, eo coopefante, idem est ac si diceret, ejus gratia cooperante: non quidem, ut gratia cooperans ab operante distinguitur, sed ut eam comprehendit, quia per cooperantem illam gratiam omnia possumus, ut concilium loquitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 19