Capitulum 20
Capitulum 20
Superior doctrina latius probatur ex scriptura et patribus
SEntentiam a patribus definitam, quod gratia datur ad singulos actus, idque juxta sensum proximo capite explicatum, nunc restat ut ex scriptura, Patribus & rationibus in scriptura & ecclesiastica traditione fundatis, plenius & certius astruamus.
Primum in scriptura sacra frequentissima est illius quotidianae, & per singulos actus necessariae gratia commendatio. Christus Dominus ait Jo. 15. Sine me nihil potestis facere; Apost. ait 1. Cor. 4. Quis enim te discernit: Quid autem habes quod non accepisti? & c. 12. operatur omnia in omnbus. Et 2. Cor. 3. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et Eph. 2. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Et Phil. 2. Deus est qui operatur in vobis & velle & perficere. Isaias ait cap. 26. Omnia opera nostra operatus es nobis Domine. Apud Ezechielem cap. 36. Dominus ait, Faciam ut in praeceptis meis ambuletis, & judicia mea custodiatis & operemini.
His aliisque divinis testimoniis edocta ecclesia merito sub anathemate statuit ac definivit saepe memoratam sententiam, nec aliter quam eo sensu, quo diximus, intellectam. Quod ostenditur primum ex Innoc. cujus tempore Palaestina synodus dictae damnationis author tempore celebrata fuit. Is enim in epistola ad synodum Carthaginensem data, quae inter epistolas Augustini numeratur 91. & citatur tum ab ipso Augustino epist. 47. & 106. tum a Caelestino papa in epistola ad episcopos Galliae capite 5. & 6. gratiam Christi vocat assiduum adjutorium, dicitque nos eam quotidie consequi. Quod manifestum est de gratia habituali non posse intelligi. Quotidie autem dixit, pro eo quod dici solet, toties quoties, id est, ad singula. Quem sensum clarius expressit Innocentii successor Zozymus papa in epistola quam scripsit ad universos orbise piscopos: Omnia, inquit, bona ad authorem suum referenda sunt, unde nascuntur. Et iterum: Quod ergo tempus intervenit, quo Dei non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus causisque, cogitationibus, motibus adjutor & protector orandus est. Superbum est enim, ut quicquam sibi humana natura praesumat, &c. Ad quem pontificem rescribentes. Africani episcopi, vicissim ipsi quoque suam de ggratia Dei sententiam inter alia declarant his verbis a Praeparatur voluntas a Domino, & ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda fidelium. Quot quot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt, ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, & in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus, magis illius valere non dubitemus auxilium. Repetuntur haec omnia & approbantur a Caelestino papa in epist. supra dicta capite 8. & 9. Cujus pontificis praeterea ibidem cap. 9. haec sunt verba: Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit; quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Qui denique capite duodecimo concludit omnium bonorum affectuum atque operum, & omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus ab initio fidei attenditur, Deum profitendum esse authorem, adeo ut operi ac dignationi gratiae divinae nihil penitus subtrahendum sit. Post hunc Leo primus in Arausicano concilio can. 9. sic loquitur: Quoties bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur. Quibus verbis ad docendum quo sensu gratia detur ad singulos actus, nihil dici potuit brevius & explicatius. Simul ostendunt haec verba, illud quotidie, in epistola Innocentii sic rectissime exponi, uti nos exposuimus. Item can. 20. Nulla facit homo bona, quae non Deus praestet ut faciat homo. Quod sumptum ex Augustino lib. 2. contra duas epistolas Pelagianorum cappenultimo.
Porro illo ipso tempore, quo celebrata est synodus Palaestina, atque eadem regione Hieronymus (quem proinde sententia synodi latere non potuit) in epist. ad Ctesiphontem scripta tam Pelagii in ea synodo condemnati & sequacium ejus, quam Catholicorum mentem uberius explicat, in eundem plane sensum quem diximus. Nam capite 3. ejus epistolae cum dixisset Pelagianos ita Dei gratiam ponere, ut non per singula opera ejus nitamur & regamur auxilio, sed cam ad liberum referre arbitrium & ad praecepta legis, ipse contra quid Catholici dicant & sentiant, hujusmodi sententiis edocet. Nos accipere quotidie Dei auxilium, nec sufficere semelac¬ ceptum: Nihil boni nos agere absque Dei auxilio, sed per singula opera Dei esse omne bonum quod agimus, Deumque semper nos adjuvare: Nos nihil esse, nisi quod donavit Deus, ipse in nobis conservet. Item: Velle, inquit, & currere meum est, sed ipsum meum sine Dei semper auxilio non erit meum. Et iterum: Deus semper largitor, semperque donator est: non mihi sufficit quod semel donavit, nisi semper donaverit, peto ut accipiam; & cum accepero, rursus peto. Avarus sum in accipiendo beneficia Dei, nec ille deficit in dando, nec ego satior in accipiendo, &c. Utitur autem ad haec probanda praeter scripturas superius a nobis allatas, etiam istis: Rom. 9. Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei. Job. 5. Pater meus usque modo operatur, & ego operor. Psal. 24. Oculi mei semper ad Dominum. Psal. 34. A Domino gressus hominis diriguntur.
Similia legere est apud eundem Hieronymum lib. I. dialogi contra Pelagianos cap. 1. & 2. ubi & diligentius explicat illud; per singula opera atque in singulis rebus quas gerimus, opus esse nobis adjutorio Dei; videlicet referens illud etiam ad minutas quasque actiones, duntaxat bonas. Rursus idem lib. 5. in Jerem. ad cap. 25. scribit, ita Dei nos semper indigere auxilio, ut nunquam possit sufficere quod semel datum est, nisi quotidie renovetur, id est, nisi ad singulos actus novum detur; & contrarium sentientes haereticos vocat.
Augustinus eandem rem docet quam plurimis locis, quae nos alibi oportunius proferemus. Interim legantur epistolae ejus 106. & 107. quae commemorant sententiae Pelagii condemnationem, illique opponunt sententiam Catholicam. Et sermone 13. de verbis Apostoli cap. 10. 11. & 12. ubi citato Apostoli testimonio Rom. 8. Quotquot spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei, & versiculo Psalm. 26. Adjutor meus esto, ne derelinquas me, docet nos semper & continuo in actionibus bonis agi, regi, & adjuvari a Deo. Hunc vero sensum excludit tanquam Pelagianum, quo quis dicat, subtraxerit se cooperatio Dei & adjutorium Dei, spiritus meus facit hoc etsi cum labore, etsi cum aliqua difficultate potest, tamen implere potest. Non sic, inquit? est adjutorium Dei, non sic est adjutorium Christi, non sic est adjutorium Spiritus sancti. Prorsus si defuerit, nihil boni agere poteris. Agis quidem illo non adjuvante libera voluntate, sed male. Haec ibi & plura Augustinus. Manifestum est autem eum loqui de actuali adjutorio, quia nominat cooperationem Dei, & Deum dicit agentem & adjuvantem. Suntque ejus verba bene notanda contra eos, qui ut dofendant aliquo modo doctrinam Patrum de adjutorio ad singulos actus necessario, & canones Arausicani concilii eodem pertinentes, recurrunt ad generalem quendam Dei concursum, sine quo nec mala agi possunt. Nam Augustinus profitetur se loqui de adjutorio, quo cessante potest homo agere, sed male. Quod & repetit sequentibus verbis: Cum dico tibi, inquit, sine adjutorio Dei nihil agis, boni dico. Nam ad male agendum habes sine adjutorio Dei liberam voluntatem.
Videatur etiam Petrus Diaconus in libro, quo exponit fidem universae Ecclesiae Orientalis de incarnatione & gratia Christi. Ubi cap. 8. ad ostendendum, quod omnem bonam cogitationem, voluntatem, & actionem Deus per gratiam suam in nobis operetur, adducit testimonium S. Basilii ex ejus liturgia per universum pene Orientem, ut ait, frequentata, subjunctis insuper testimoniis Innocentii, Caelestini & Africani concilii quae supra adduximus.
On this page