Capitulum 21
Capitulum 21
Rationibus eadem doctrina confirmatur
INter rationes in sacris literis & usu totius eccleIsiae fundatas ea prima est atque firmissima, quae sumitur ex orationibus fidelium. Non solum enim orant, atque orare Deum jubentur fideles, ut gratiam habitualem accipiant, ac caeteros virtutum habitus, quibus habitibus prompti & expediti reddantur ad bene operandum; sed etiam hoc ipsum ut actu bene operentur. Hoc enim omnes a Christo edocti & instituti, quotidie patrem caelestem oramus cum dicimus: Fiat voluntas tua, id est, fac nos facere voluntatem tuam. Quae sane precatio vel sola sufficere potest ad demonstrandum nos ad singulos actus indigere adjutorio gratiae Dei. Testatur id Augustinus libro de dono perseverantiae cap. 7. Si, inquit, alia documenta non essent, oratio dominica nobis ad causam gratiae, quam defendimus, sola sufficeret; quia nihil nobis relinquitur, in quo tanquam in nostro gloriemur. Ratio probationis hujus manifesta est, quia frustra & stulte, imo derisorie id ab alio petimus, quod vel jam habemus, vel sic in nostra positum est potestate, ut ab alio dandum seu faciendum non exspectemus. Ita docet ac ratiocinatur Augustinus lib. de natura & gratia cap. 18. ep. 105. ad Sixtum, & 107. ad Vitalem. Quo postremo loco inter alia: Prorsus, inquit, non oramus, sed orare nos fingimus, si nos ipsos, non illum credimus facere quod oramus. Utitur praeterea hoc argumento August. epist. 252. ubi adjungit & alterum ejusdem generis & efficaciae, de benedictionibus episcoporum super populum. Item Innocentius primus in epist. ad Milevitanum concilium, quae est apud August. 93.
Huc pertinet quod Psalmistajam gratiae divinae particeps effectus, tamen toties adhuc & pene per omnes psalmos implorat auxilium Dei rogatque ne eo destituatur: Adjutor, inquit, meus esto, ne derelinquas me: Deus in adjutorium meum intende, & alia multa hujusmodi, nimirum intelligens sibi nequaquam sufficere auxilium gratiae cujusdam habitualis semel datum, sed insuper opus esse novo & actuali auxilio Dei ad singula opera. Davidis autem exemplo cunctis fidelibus quantumlibet in Dei gratia provectis, idem esse faciendum, nulla dubitatio est Unde concilium Arausicanum can. 10. Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire vel in bono possint opere perdurare.
Id ipsum & orationes ecclesiasticae palam significant, ut illae quibus petimus, ut cuncta nostra operatio & oratio a Deo semper incipiat, & per ipsum coepta finiatur: ut semper ad Dei justitiam faciendam nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes & opera; ut Deus dirigere, sanctificare, regere & gubernare dignetur corda & corpora nostra, sensus, sermones & actus nostros in lege sua. Et aliae similes, quibus ecclesia tanquam vocibus publicis protestatur se credere, sic ad singulos actus gratiam Dei dari, ut singula hominum bona opera, non tantum secundum principium aliquod habituale divinitus acceptum, sed proprie atque in seipsis ab operante Deigraria procedant, id est, talia sint quorum unum quodque Deus in homine singulari operatione efficiat. Nam si gratia habitualis sine ulteriori auxilio ad ullum bonum opus sufficeret, nihil opus esset fidelibus jam in gratia constitutis novum auxilium ad singulos actus implorare; sed satis esset pro dono gratiae semel collato gratias agere, & pro eodem augendo & conservando laborare, nisi forte ad hoc solum peterent novum auxilium, ut quod sine eo possent, sed difficulter, facilius per ipsum im¬ pleant. Quam responsionem ut Pelagianam, superius ex Augustino rejecimus. Nec cum ea responsione constaret ullo modo veritas sententiae, gratiam ad singulos actus dari. Est autem ejusdem Augustini praeclara ad hanc rem doctrina libro 2. contra duas epist. Pelagianorum capite ult. ubi generali sententia concludit, nihil in scripturis sanctis homini a Deo juberi propter probandum liberum arbitrium, quod non inveniatur vel dari ab ejus bonitate, vel posci, propter adjutorium gratiae demonstrandum. Eandem rem pluribus docet in serm. quodam contra Pelagianos, cujus bona pars habetur apud Eugyppum abbatem tom. 2. cap. 288. quam & reperies tom. 10. operum Augustini novae editionis fragmento 1. Ubi adducto contra Pelagium argumento ex orationibus fidelium, necnon ex benedictionibus episcoporum super populum, post alia sic dicit. Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite voluntatis arbitrium; quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. Utrumque enim in scripturis habes: Et praecipitur, & oratur. Quod praecipitur, hoc oratur. Deinde cum rem exemplis e scriptura confirmasset, rursum generali sententia concludit: Quicquid nobis jubetur, orandum esse ut impleatur.
Denique etiam Caelestinus papa in epist. ad episcopos Galliarum cap. 10. & 11. eodem hoc argumento ex orationibus ecclesiae & benedictionibus episcoporum desumpto, tanquam invicto utitur, ut doceat agnosci a nobis oportere divini adjutorii per singulas actiones necessitatem; adeo ut quemadmodum ait, legem credendi faciat lex supplicandi, id est, ex orationibus & supplicationibus ecclesiae discimus, quid de necessitate gratiae Dei ad bona opera secundum fidem Catholicam credere nos oporteat.
Secunda ratio superiori connexa & cum ea paris efficaciae, sumitur ex gratiarum actione, quam Deo reddunt fideles pro bonis operibus, sive a se factis, sive ab aliis. Per hanc enim confitentur divini muneris esse totum illud pro quo Deo gratias agunt. Nam qui gratias ageret Deo pro eo quod suum, & non Dei esse putaret, is Deum irridere potius quam gratias agere merito censeretur. Est autem in consuetudine fidelium, ut non tantum pro possibilitate bene operandi etiam propinqua, quae habetur per gratiam habitualem, vel pro facilitate, sed etiam pro ipsis operibus etiam singulis singulares Deo gratias agant; atque adeo in universum a materia gratiarum actionis nullum omnino bonum, quod est in homine, aut fit ab homine, excludant, uti vel ex eo patet, quod piis ac religiosis hominibus quocunque bono accepto, vel de aliis audito, statim in ore sit illud, Deo gratias, idque more vetustissimo, cujus meminit etiam Augustinus. Fundamentum autem habet etiam haec consuetudo certissimum in scriptura sacra, tam veteris quam novi testamenti; legimus 1. Paralip. 29. Davidem regem vehementer gavisum de populi devotione liberaliter offerentis ad aedificationem templi, dixisse Deo cum gratiarum actione: Tua sunt omnia, & quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Quam scripturam tanquam generalem, & omnia bona etiam spiritualia, ut maxime sunt opera pietatis, quibus Deus colitur, complectentem, huc allegant Aug. libro 17. de civit. capite 4. & ex Augustino concilium Arausicanum can. 11. & Prosper sententia 54. Esdras sacerdos Deum benedicit, qui dederit in corde regis, ut faceret decretum pro instaurando cultu & sacrificiis in templo Jerosolymitano, Esdrae 7. Jacobus Apostolus ac caeteri seniores ecclesiae Jcrosolymitanae magnificabant Deum, cum Paulo narrante audivissent, gentium fidem & conversionem factam per ipsius ministerium; ac Deum illa omnia fecisse profitebantur, Act. 21. Item fideles Deum clarificabant in Paulo, A id est, propter Pauli conversionem, & studium in praedicando evangelio, Gal. 1. Quin ipse Paulus tanquam infignis praeco gratiae Christi, vix ullam epistolam exorsus est absque hujusmodi gratiarum actione, quam Deo redderet pro fide, sancta conversatione, bonis operibus, atque profectu eorum ad quos scribit. Nec eo contentus, etiam nobis omnibus idem faciendum praecepit, dicens: In omnibus gratias agite, 1. Thess. 5. Quare haec fidelium consuetudo, qua pro omnibus omnino bonis Deo gratias agunt, non solum fundamentum, sed etiam praeceptum habet in scriptura sacra, & doctrina Apostolica. Utitur autem hoc argumento frequenter Augustinus, ut in epist. 107. & alibi. Qui etiam lib. de natura & gratia cap. 68. diligenter admonet fideles, ut quoties & quam primum boni aliquid fecerint, statim de bono opere Deo gratias agant. Idem in sermone contra Pelagianos supra citato, cum ostendere vellet, praedicatione gratiae non tolli liberum arbitrium, & propter hoc dixisset, aliquid & nos agere debemus, studere debemus, conaridebemus, ne forte his verbis proprium aliquid libero arbitrio dedisse videretur, caute subjunxit, & in eo gratias agere, &c. videlicet manifeste significans, etiam de ipso studio & conatu nostrae voluntatis ad bonum, Deo gratias a nobis referendas esse. Utitur item hoc argumento Caelestinus in epist. ad Gallos episcopos capite 11. cum de bonis quaecunque a Deo postulantur, jam acceptis & habitis ita scribit: Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium, vel correctione referatiur.
Videatur etiam pro hoc argumento Bernardus serm. 4. in Cantica, ubi contra quosdam ingratos, ac suae voluntati proprium aliquid in bonis operibus reservantes, & non totum divinae gratiae ferentes acceptum, pulcherrime tractat illud Job. 31. Si osculatus sum manum meam ore meo, idque post Gregorium in expositione ejusdem loci.
Tertia ratio plane ejusdem ordinis ac momenti cum superioribus, ea est, quae sumitur a gloriatione. Nam & sacrae literae passim docent, & piorum id habet consuetudo, ut omnium ac singulorum bonorum operum laudem & gloriam Deo ascribant, nec in alio quam in Deo glorientur. Hinc istae apud Apostolum Paulum sententiae: Mihi absit gloriari (scilicet de ullo bono salutari) nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, Gal. 6. Qui gloriatur, in Domino glorietur, 1. Corinth. 1. & 2 Corinth. 10. Non ex operibus, ut ne quis glorietur, Ephes. 2. Soli Deo honor & gloria; 1. Tim. 1. Et aliae similes tum apud eundem Apostolum, tum alibi. Unde & in canone missae Deo patri per Christum attribuitur omnis honor & gloria; & antiquissimi moris est, ut in Ecclesiastico officio singulis Psalmis accinatur illud: Gloria Patri, & Filio, & Spiritui sancto; nempe ut hujus versiculi frequentatione admoniti, sciamus omnium & singularum actionum nostrarum gloriam Deo deberi.
Id ipsum clarissime sonat illa ab Augustino contra Pelagianos non semel allegata, multumque laudata B. Cypriani sententia: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. Habetur ea libro 3. testimoniorum ad Quirinum capite 4. Proferturautem ab Augustino libro 4. contra 2. epist. Pelagianorum capito 9. & libro de praedestinatione SS. capite 3. & 4. & de dono perseverantiae capite 14. 17. & 19. Item pro hoc argumento videatur Bernardus sermone 13. in Cantica, ubi canticum illud Angelicum: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus, sic tractat & explicat, ut doceat nobis debere sufficere, quod pacem habeamus cum Deo; caeterum omnis boni nostri gloriam integre solideque ipsi Deo relinquendam esse.
Facile est autem vim hujus argumenti perspicere. Si enim de nullo bono opere gloriandum nobis est nisi in Deo, certissime consequens est, Deum per suam gratiam omnium & singulorum operum nobis authorem & largitorem esse. Nam alioqui simulata & non vera laus esset, qua quis omnem bonorum operum gloriam Deo transcriberet. Et hanc consequentiam satis aperte indicat Apostolus ad Rom. II. dum ait: Quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula, & 1. Corinth. 4. Quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
Quarta ratio sumi potest ex lapsu sanctorum. Quoties enim aliquos qui magna cum alacritate & facilitate currunt viam mandatorum Dei, contingit ex illo sanctitatis statu prolabi in grande aliquod peccatum, satis ipsa re manifestum fit, non fuisse in illorum potestate ut absque continuo Dei auxilio & cooperatione in bonorum operum exercitio permanerent. Idque docet Augustinus lib. de gratia & libero arbitrio cap. 6. & de correptione & gratia cap. 9. Atque hujus rei exemplum illustre habemus in Davide, qui post tantam acceptam a Deo gratiam turpiter adeo lapsus est, ut adulterii crimen homicidio cumularet; qui & postea Dei gratiae restitutus & spiritu principali confirmatus, iterum in superbiae peccatum incidit. Unde ipse de se in Psal. 29. ita loquitur: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum. Avertisti faciem tuam a me, & factus sum conturbatus. Et Psalm. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum, & iterum: Dedue me in semitam mandatorum tuorum, quasi dicat, nisi te deducente me & continuo dilatante cor meum, per semitam mandatorum tuorum incedere & turrere non possum.
Quo pertinet quod Augustinus docet libro 2. de peccatorum meritis cap. 17. & 19. Deum idcirco interdum permittere sanctos labi in peccata, vel taedio quodam affici in via Domini, ut agnoscant fuisse divini muneris quod bene ambulabant. Unde & Gregorius curae pastoral. p. 3. admon. 34. Qui, inquit, vane elati boni minimi custodiam suis viribus tribuunt, juste derelicti culpis majoribus obruuntur, & cadendo discunt, non fuisse proprium quod steterunt. Verum de hoc argumento plura, cum de dono perseverantiae agemus.
Rationibus jam allatis accedat quinta ratio, quae sumitur ex eo, quod Deus est prima & summa & universalis causa omnium rerum, actionum & motionum, & proinde etiam omnium actuum liberi arbitrii. Hinc enim manifeste sequitur, omnes & singulos actus bonos causari a Deo, non tantum secundum principium aliquod habituale, sed proprie & sigillatim; sicut ab eo causantur caeterae omnes actiones & motiones, etiam mere naturales. Hoc argumentum tametsi generale sit, ad rem tamen propositam demonstrandam efficacissimum est, & in scripturis sacris solidissime fundatum. Neque vero per hoc argumentum recurrimus ad auxilium generale quod vocant, cujusmodi necessarium est ad omnem omnino operationem creaturae. Nam Dei operatio relata ad ea quae vires naturae excedunt, auxilii specialis vocabulo censetur; maxime, si talia sunt, quae Deus non operatur nisi respiciens in faciem Christi sui, quemadmodum in suo loco declaratum est.
On this page