Text List

Capitulum 23

Capitulum 23

Initium boni operis esse a gratia Dei

§. 23. Initium boni operis esse a gratia Dei.

SAtis ostensum est, ad omnia & singula verae pietatis opera dari gratiam Dei per Christum. Verum quia in unoquoque opere considerari possunt initium, progressus & consummatio; quaeri jam ulterius posset, utrum sic usnumquodque opus sit a gratia Dei, ut etiam totum ab ea sit, an vero aliquid ejus, ut initium, vel progressus, vel consummatio proprie debeat adscribi libero arbitrio, non gratiae, sic nimirum ut partes suas habeant inter se diversas in bono opere gratia & liberum arbitrium. Quae quorundam fuit imaginatio, existimantium eo pacto facilius atque intelligibilius gratiam cum libero arbitrio posse conciliari. Sed quam ea falsa sit opinio, & tam scripturae sacrae quam doctrinae SS. Patrum ac decretis conciliorum adversa, manifestum fiet ex his quae deinceps dicemus. Ubi tamen pro declaratione totius hujus doctrinae breviter praemitto, in bono opere initium, progressum & consummationem tripliciter considerari posse; vel secundum partes operis priorem & posteriorem: v. g. in pia meditatione, jejunio, patientia tormenti, oratione, exhortatione, & similibus actionibus quae succassionem habent partium; vel secundum imperfectum & perfectum, ut cum quis prius imperfecte ac remisse vult aliquod bonum, & paulatim proficit, ut tandem illud velit perfecte & intense; vel secundum quod dicitur bonum opus habere initium a cogitatione, progressum in voluntate, consummationem in opere externo. Et secundum omnes hos modos verum est, & probare intendimus, quod tam initium, quam progressus & consummatio boni operis sit a gratia Dei. Ut autem de initio boni operis primum agamus, ita de eo statuimus, fide tenendum esse, quod initium conversionis ac justificationis nostrae, & cujuscunque boni operis ad veram pietatem pertinentis, sit a gratia Dei per Christum.

Quod docetur primo generalibus argumentis e scriptura, ut: Sine me nihil potestis facere, ergo nec incipere bonum opus: Quid habes quod non accepisti? ergo nec initium boni operis: Deus operatur omnia in omnibus, ergo & initium boni operis. Item Joan. 3. Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo. Jacobi 1. Omne datum optimum desarsum est.

Idipsum demonstrant rationes generales quae sumuntur ex orationibus fidelium, ex gratiarum actone, ex gloriatione, ex universali efficientia primae causae, de quibus singulis supra dictum est. Si enim fidcles Deum orant pro infidelibus & pecca¬ toribus ut eis inspiret initium fidei, ac bonae voluntatis; si Deo gratias agunt tam pro se quam pro aliis, quod in ipsis bonum opus inchoaverit; si deinitio cujuscunque boni operis non in se, sed in Domino gloriantur; si denique Deus est prima & universalis causa efficiens omnium rerum, formarum, actionum, sine exceptione vel initii, vel medii, vel finis; certissima demonstratio est, initium omnis boni operis quod fit ab homine, Deum habere authorem. Ita Caelestinus papa in epistola ad episcopos Galliae cap11. ex obsecrationibus sacerdotalibus, quae more ab Apostolis tradito fiunt per totam ecclesiam, & ex subsequente gratiarum actione fidelium, probat inter alia, quod etiam ipsa bonae voluntatis exordia ad Christi gratiam referenda sunt, atque efficienti Deo tribuenda.

Sed his generalibus argumentis accedat specialis probatio, tam e scriptura, quam ex Patribus ac Patrum decretis. Et quidem scripturae testimonia permulta sunt, ut Plalm. 76. Dixi, nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi. Philip. 1. Qui coepit in vobis bonum opus, perficiet. Et. c. 2. Deus est qui operatur in vobis v lle, scilicet bonum opus. 2. Corinth. 3. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et iterum Ps. 75. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, & reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. Item Joan. 6. Nemo potest venire ad me, nisi pater qui mistt me, traxerit cum. Et itcium. Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patremeo. 1. Joan. 4. Nos ergo diligamus Deum, quia ipse prior dilexit nos. Isa. 42. Adducam caecos in viam quam nesciunt, & in semitis quas ignoraverunt, ambulare eos faciam. Et cap. 65. Invenerunt me qui non quaesierunt. Pro quo 70. Paulo citante ad Rom. 10. Inventus sum a non quaerentibus me. Jerem. 31. Postquam convertisti me, egi poenitentiam. Et Thren. 5. Converte nos Domine, & convertemur. 2. Machab. I. Ataperiat Deus cor vestrum in lege sua & in praeceptis suis. Act. 16. Cujus Dominus aperuit cor, intendere his quae dicebantur a Paulo. Et illud Psal. 50. Domine labia mea aperies. Haec omnia clarissime docent initium fidei, conversionis, bonae voluntatis ac boni operis ipsamque primam boni cogitationem esse a Deo liberum arbitrium hominis per suam gratiam praeveniente.

Idem ostenditur ex eo quod Christus oculis suae misericordiae prius respexit Petrum, quam Petruscompungeretur ad Poenitentiam, Luc. 22.

Eandem doctrinam Patres, etiam Pelagio antiquiores, scriptis suis consignarunt.

Hilarius can. 23. in Matth. palam profitetur, quod Deo debemus originem & profectum

Ambrosius super cap. 22. Luc. in hanc sententiam eleganter & pie tractat historiam Christi Petrum respicientis, & ipso respectu convertentis. Idem in hymno precatur; Jesu labantes respice, & nos videndo corrige. Si respicis, lapsi stabunt. Ac rursum lib. 2. in Luc. Nemo, inquit, incipere quicquam potest sine Domino. Quae verba cum aliis etiam S. Augustinus acitat libro de gratia Christi cap. 44. Idem Ambrosius lib. 1. de Abel & Cain cap. ult. ita scribit. Quucquid sanctum cogitaveris, Deimunus est, Dei insptratio, Dei gratia

Chrysostomus quoque vid tatur scribens in omnia loca Pauli jam citata. Idem super illud epistolae ad Rom. 11. Quis prior dedit illi, & retribuetur ei? Ipse, inquit, in beneficus perpetuo prior est. Et ad illud Hebr. 8. Quomam ipsi non permanserunt in testimonio meo: Mala, inquit, a nobis initium sumunt, bona autem a Deo. Quae verba etiam Theophylactus in suum retulit commentarium.

Augustinus in expositione Psalmi 118. concione 7. sic ait; Iste qui orat, si penitus esset mortuus, non oraret: sed ab ille accepit initium bonae concupiscentiae, a quo vitam poscit obedientiae. Idem in libris scriptis contra Pelagium frequens est in eo ut doceat initium bonae voluntatis ac boni operis esse a Deo, & ad hoc utitur supra positis testimoniis scripturae. Peculiariter autem id docet toto fere libro de praedestinatione sanctorum, simul retractans quod de fide, a qua initium est justitiae nostrae, diversum aliquando senserat.

Prosper contra Collatarem, id est Jo. Cassianum, qui initia quaedam bonae voluntatis, velut conatus quosdam, tribuebat libero arbitrio sine Dei gratia, late & ex professo disputat; ostendemus quam illa doctrina consentiat cum Pelagio, eamque ex scripturis & Patrum decretis docte refellens. Ejusdem sententia est, sine gratia neminem currere ad gratiam, responsione 8. ad capitula Gallorum, & in carmine de ingratis capite 25.

Fulgentius epist. 6. cap. 7. Ut desideremus, inquit, adjutorium gratiae, hoc ipsum quoque opus est gratiae.

Caelestinus papa, praeter locum supra citatum, in eandem epist. cap. 12. ex praedecessorum suorum responsis docet & concludit, omnium bonorum operum atque effectuum ab initio usque ad finem, Deum esse authorem; ut per quem fiat, ut aliquid boni & velle incipiamus, & facere.

Leo sermone 1. de jejunio 10. mensis, docet initium reparationis nostrae non esse nisi ex gratia & misericordia Dei, adductis ad eam rem aliquot scripturae testimoniis.

Clarissime vero authore eodem pontifice definitam habemus hanc doctrinam in Arausicano concilio can. 3. & quinque sequentibus. Quorum summa est, gratiam facere, ut Deus invocetur a nobis, Deum non expectare voluntatem nostram, sed per operationem spiritus sancti fieri in nobis etiam ut velimus; initium fidei, ipsumque credulitatis affectum per donum gratiae voluntatem nostram corrigentis, nobis inesse; per inspirationem gratiae fieri in nobis, ut credamus, velimus, desideremus, conemur, &c. Denique capite ultimo sic loquuntur ejusdem concilii Patres: Hoc etiam salubriter profitemur & credimus quod in omni opere bono non nos incipimus, & postea per Dei misericordiam adjuvamur, sed ipse nobis, nullis praecedentibus bonis meritis, & fidem & amorem sui prius inspirat, &c.

Huc praeterea facit consuetudo fidelium ac totius Ecclesiae, qua solent ad initia bonorum operum implorare auxilium Dei. Si quidem ecclesia orationes suas & consecrationes fere auspicatur ab his versiculis, Domine labia mea aperies: Deus in adjutorium meum intende; Adjutorium nostrum in nomine Domini. Et in oratione quadam precatur, ut cuncta nostra oratio & operatio a Deo semper incipiat. Certe etiam Poetae gentiles obscuram & confusam quandam divinitatis notitiam habentes, ab invocatione poemata sua ordiebantur. Unde illud, a Jove principium Musae, & Dii coeptis aspirate meis. Faciunt item ad hanc doctrinam confirmandam quaecunque probant gratiam praevenientem, de qua dudum egimus, & dicunt Deum omnibus offerre gratiam suam, illis quaecunque ostendunt gratiam non dari secundum merita. De qua re paulo post agemus

Ex his autem facile refellitur eorum doctrina, qui solis profuturam, qui eam proprio arbitrio acceptaverint. Unde consequens est, initium boni operis homini esse a semetipso oblatam gratiam acceptante. Cujus doctrinae falsitas alibi pluribus est detegenda.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 23