Capitulum 24
Capitulum 24
Respondetur ad objectiones
QUaedam e scriptura & patribus adversus veritatem jam demonstratam objici solent. Ac primum illud Apostoli Rom. 7. Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio: Ubi videtur Apostolus ita distinguere inter velle & perficere, quod velle bonum habcat homo ex seipso, perficere autem bonum non possit, nisi ex gratia Dei. Nam alioqui distinctio.
Secundo: Psal. 80. dicit Dominus: Aperi os tuum & ego implebo illud: ergo primus conatus boni operis, qui per apertionem oris significatur, nostrae tantum voluntatis est, complementum vero etiam gratiae Dei.
Tertio: Jacob. 4. Appropinquate Deo, & appropinquabit vobis; ergo prius est ut homo per aliquod initium bonae voluntatis Deo appropinquet, quam ut Deus per gratiam suam appropinquet homini.
Quarto: Isa. 30. Expectat Dominus ut misereatur vestri; ergo hominis est incipere, ut Deus postea per gratiam suam illius misereatur.
Quinto: Cyrillus Hierosol. in procatechesi dicit, Deum pronum quidem esse ad beneficentiam, sed expectare cujuslibet propriam voluntatem. rursum: Potest Deus, inquit, facere fidelem, modo cor illi praebuerit. Et catechesi prima: Deus delectum animarum faciens, voluntates illarum scrutatur, si quem dignum invenerit, huic libenter confert gratiam. Et infra; Ubi bonum videt propositum, illic salutare sigillum imprimit. Similia scribit catechesi 16. Quae omnia significare videntur, Deum ab homine exigere bonae voluntatis aliquod initium, quod vocat propositum; ut deinde per suam gratiam opus ejus compleat.
Sexto: objicitur Hieron. qui libro 1. dialog. contra Pelag. cap. primo, Catholicum disputatorem sic facit loquentem: Constat ergo, inter nos in bonis operibus post propriam voluntatem, Dei nos niti auxilio. Et cap. 2. Nostrum quidem est velle & currere, sed ut voluntas nostra compleatur & cursus, ad Dei misericordiam pertinet: atque ita fit, ut & in voluntate nostra & in cursu liberum servetur arbitrium: & in consummatione voluntatis & cursus, cuncta Dei potentiae relinquantur. Et libro 3. capite primo: Nostrum est rogare, illius tribuere quod rogatur: nostrum incipere, illius perficere: nostrum offerre quod possumus, illius implere quod non possumus. Et capite 2. quaerenti adversario: Quid ergo juvat atque coronat Deus in nobis, & laudat quod ipse operatus est? Respondet, Voluntatem nostram, quae obtulit omne quod potuit; & laborem, qui contendit ut faceret; & humilitatem quae semper respexit ad auxilium Dei. Item capite 3. Liberum arbitrium in eo tantum est ut velimus, atque cupiamus, & placitis tribuamus assensum. Jam in Domini potestate est, ut id quod cupimus, quod laboramus ac nitimur, illius ope & auxilio implere valeamus.
Septimo: Gregorius hom. 21. in evangelia; BoF num opus, inquit, nobis in voluntate sit. Nam ex divino adjutorio erit in perfectione.
Denique apud Graecos; Chrysostomum, Theodoretum, Theophylactum similes sententiae non paucae reperiuntur. Ex quibus appareat, ita demum a Deo hominem in bono opere adjuvari, si prius ille ex sese attulerit aliquod bonae voluntatis initium, per quod mereatur ac dignus fiat qui adjuvetur a Deo. Sed de iis dicendum erit, ubi quaeretur, an gratia detur ex merito.
Nunc igitur ad alia quae objecta sunt respondea¬ mus. Et ad primum quidem respondetur Apostolum non esse sibi contrarium, qui alibi dicit Deum in nobis operari & velle & perficere. Verum in hoc loco ad Rom. non distinguit Apostolus inter id quod in nobis est & quod ex gratia Dei: sed absolute dicit, hominem justum (in ejus enim persona loquitur) velle quod bonum est, idque aliquo modo facere, scilicet imperfecte, non tamen sine gratia Dei; non posse autem eum in corpore mortis hujus perficere, id est perfecte facere bonum, ea nimirum perfectione quae excludat omnem contrarium concupiscentiae motum. Nam in hac vita non datur tam potens Dei gratia, quae concupiscentiam penitus extinguat, aut omnem ejus motum ab operibus nostris excludat.
Ad secundum respondetur, quod etiam ipsum aperire os, divini muneris est, juxta illud: Domine labia mea aperies. Exigit autem a nobis Deus apertionem oris nostri, non ad hoc, ut ipse per gratiam suam incipiat in nobis & nobiscum operari, sed ut bonum nostrum compleat. Quod tamen bonum credere debemus, nonnisi per ipsum esse in nobis inchoatum. Quanquam ad literam non ibi sermo est de complemento boni operis, sed de impletione voti seu desiderii, ut sit sensus: Si audieris me & legem meam custodieris, aperi & dilata quantum volueris os tuum, hoc est, pete quicquid libuerit, & ego petitionis ac votorum tuorum compotem te faciam. Quae & novi testamenti promissio est, Christo dicente: Petite & dabitur vobis.
Ad tertium respondetur, hominem non posse Deo appropinquare nisi praeventum a gratia Dei; sic autem appropinquanti Deus appropinquat augendo gratiam, juxta illud ejusdem loci: Humilibus autem dat gratiam, scilicet abundantiorem.
Ad quartum respondeo, sensum prophetae esse, quod Deus nostram expectat poenitentiam, ut auferat a nobis flagella & tribuat bona poenitentibus & legem servantibus promissa. Sed tamen ipsa etiam poenitentia donum Dei est. Expectare autem dicitur Deus more humano, quatenus a nobis aliquid prius exigit, quam ipse aliud faciat. Exigere vero dicitur, quia quamvis id quod exigit ipsius donum sit, est tamen etiam actus liberi nostri arbitrii, cadens sub ejus praecepto¬
Ad ea quae quinto loco objiciuntur ex Cyrillo, respondeo Cyrillum iis patribus annumerandum esse, qui nondum exorta haeresi Pelagiana interdum haud satis exacte & plene de beneficio gratiae Dei locuti sunt; maxime quod contra Manichaeorum haeresim tunc grassantem, quae liberum arbitrium negabat, magis pro tempore sibi vigi landum putarent. Quorum proinde sententiae in materia gratiae non nimium sunt urgendae, sed si quae durius sonent, benigna interpretatione flectendae ad Catholicum sensum, ab iisdem etiam authoribus alibi clarius expressum. Quod igitur dicit Cyrillus, Deum esse quidem pronum ad beneficentiam, sed expectare propriam cujuslibet voluntatem; vel non aliud significat, quam per gratiam liberum arbitrium non tolli, sed necessariam esse liberi arbitrii cooperationem cum gratia, Vel sentit, propriam hominis voluntatem, sic a Deo expectari, ut tamen ab eodem intelligatur excitanda per gratiam ejus praevenientem. Hoc enim quamvis in illis verbis non exprimat, non negat tamen, imo eodem tractatu clare affirmat, a Deo nobis donari poenitentiam salutarem. Quomodo autem Deus expectare dicatur, paulo ante explicatum est. Secundum Cyrilli dictum videtur hunc habere sensum; Deus neminem facit fidelem, sine propria ipsius voluntate, sed voluntatem intellige moram a Deo; Deus enim cor hominis aperit, ut intendat verbo fidei: Act. 16. Reliqua duo sunt intelligenda non de prima gratia, sed de gratia baptismi, quam Deus confert unicuique secundum modum praeparationis suae voluntatis, quae fit per fidem & poenitentiam, quae tamen ipsa sunt a gratia priore.
Ad sextum, Hieron. dicens, post propriam voluntatem nos niti auxilio Dei in bonis operibus, id tantum velle videtur; in operibus bonis supponendum esse liberum arbitrium, quod habemus a natura, quod tamen ad bonum non moveatur sine auxilio gratiae Dei. Caetera quae ex Hieronymo adferuntur, ita intellige: Nostrum est velle & currere, nostrum est rogare, nostrum incipere, cupere, assentiri, conari, laborare, sed non sine gratia Dei. Id quod in eodem libro & epistola praefixa ad Ctesiphontem ipse Hieronymus saepissime profitetur, asserens, nihil omnino boni nos posse ex nobis ipsis; sed omne & totum quod facimus, auxilio gratiae Dei esse deputandum. Videantur quae dudum ex eo citavimus pro gratia necessaria ad singulos actus. Certe in singulis actibus sunt etiam velle, & rogare, & assentiri, & caetera modo enumerata. Quae proinde si Hieronymus tribueret libero arbitrio, & non gratiae, esset ipse suae doctrinae, quam de auxilio Dei per singula necessario ex professo tradit, apertissime contrarius. Et quidem de initio boni operis seu bonae voluntatis, quod sit ex gratia Dei, docet expresse ejusdem dialogi libro 2. capite 7. Citans enim illud Psalmistae: Dixit enim coepi: haec mutatio dexterae excelsi, eam sententiam suis verbis ita exponit: Nunc coepi, vel poenitentiam agere, vel scientiae limen intrare: & haec ipsa de bonis ad meliora mutatio, non mearum virium, sed dextrae & potentiae Dei est. Cum ergo Hieronymus complementum & perfectionem & consummationem operum nostrorum peculiariter ascribit auxilio & potentiae divinae, loquitur de externa operum exsecutione. Quippe solius Dei est per suam providentiam, qua cuncta disponit, suggerere oportunitatem & occasiones bonorum operum, & impedimenta avertere, atque omnino dirigere & prosperare externas actiones nostras; quae alioqui, quamvis etiam optimae voluntatis quis fuerit, multis modis impediri possunt & solent. Unde Paulus 1. Thessal. 2. Voluimus venire ad vos semel & iterum, sed impedivit nos satanas. In quem sensum exponi solet & illud Jerem. decimo. Non est hominis via ejus, nec viri ut ambulet & dirigat gressus suos. Si haec pro Hieronymo non satisfaciunt, scias Hieronymum in disputatione contra Pelagium non perinde exactum fuisse ut Augustinum. Quod & ipse fatetur in fine dialogi, remittens lectorem ad Augustinum velut meliora scribentem.
Ad eundem modum intelligi debet quod postremo loco ex Gregorio fuit objectum. Hortatur enim Gregorius, ut ad exercenda bona opera simus bonae & promptae voluntaria, cum hac fiducia, quod Deus & vires corporis suppeditabit, & occasiones praestabit ad ea perficienda, & impedimenta contraria removebit; cujusmodi inter alia est etiam corporis infirmitas, de qua ibi loquitur Gregorius. Et in hunc sensum exponendae sunt illae sententiae Proverb. 16. Hominis est animam praeparare, & Domini gubernare linguam. Et: Cor hominis disponit viam suam, sad Domini est dirigere gressus ejus. De quibus videantur doctorum commentarii.
On this page