Text List

Capitulum 25

Capitulum 25

Progressum et consummationem boni operis esse a gratia Dei

§. 25. Progressum & consummationem boni operis esse a gratia Dei.

UT doceatur, sicut initium, ita & progressum? atque consummationem bonorum operum esse a gratia Dei, sufficere possent argumenta ex scripturis generalibus, quas etiam adducebamus ad probandum initium cujusque boni operis esse a Deo, ut sunt: Sine me nihil potestis facere. Quid habes quod non accepisti? Deus omnia in omnibus operatur, &c. Ex his enim manifeste consequens est, hominem nec promovere posse, nec consummare bonum opus nisi per operationem gratiae Dei. Possent itidem sufficere rationes generales; quae nimirum sumuntur ex orationibus fidelium, ex actione gratiarum, ex gloriatione, ex universali efficientia Dei, tanquam primae causae, de quibus dictum est supra. Si enim non solum pro initio boni cujusque operis, verum etiam pro ejus continuatione, progressu & consummatione Deus oratur, Deoque gratiae aguntur, & si de his fideles non in se, sed in Domino gloriantur; si denique fatendum est, Deum esse causam primam & intimam & perfectissimam omnis boni, sine exceptione; negari nullo modo potest, quin omnium bonorum sicut initium, ita & progressus & finis atque consummatio sit in Deum authorem referenda. Item sufficere posset generalis doctrina Patrum & conciliorum, qua docent gratiom dari ad singulos actus. Nam actus intellexerunt haud dubie, non secundum partem ipsorum aliquam, sed totos & integros, uti facile est ex eorum testimoniis ostendere.

Veruntamen nec specialia desunt ad hanc veritatem probandam argumenta.

Primum ex scripturis, Philip. 1. Qui coepit in vobis bonum opus, perficiet, & capite 2. Deus operatur in vobis & velle & perficere. Jac. 1. Omne donum perfectum de sursum est. Psal. 16. Perfice gressus meos in semitis tuis. & 67. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Judith. 13. Confirma me Domine, ut hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. Luc 17. Domine adauge nobis fidem. Heb. 10. de Christo; Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, & cap. 12. Aspicientes in authorem fidei & consummatorem fesum. Huc etiam pertinet quod Marci 8. Christus cuidam caeco primum imperfecte, deinde perfecte visum restituit, ita ut clare omnia videret. Per hoc enim mystice significari voluit, non solum initium boni operis, sed & profectum & perfectionem nobis esse a Deo¬

Secundo ex orationibus Ecclesiae, ut sunt illae quibus precatur, ut actiones nostras adjuvando prosequatur, ut cuncta nostra oratio & operatio ab ipso coepta per ipsum etiam finiatur. Item ut sua dona in nobis perficiat, ut det nobis fidei, spei, & charitatis augmentum, atque alia hujusmodi.

Tertio ex Patribus, quale est illud Hilarii can. 23. in Matth. nos Deo debere originem & profectum. Similes sententiae apud Hieronymum contra Pelagianos scribentem, maxime vero apud Augustinum passim occurrunt, nec in iis allegandis opus est morari.

Quarto ex definitione ecclesiae. Nam Caelestinus Papa in epistola decretali ad Episcopos Galliae capite undecimo, definit non solum exordia bonae voluntatis; sed & incrementa probabilium studiorum, id est, actionum ad Christi gratiam referri oportere. Arausicanum concilium authore LeonePapa, can. 5. tam augmentum quam initium fidei asscribit gratiae Dei, & can. 10. adjutorium Dei docet semper esse etiam renatis & sanctis implorandum, ut in bono quoque opere ad finem bonum perveniant, & can. ult. initium & complementum cujusque boni operis aeque docet a Dei gratia esse expectandum.

"Concilium Trident. sessione 6. capite 16." cum dixisset, Christum tanquam caput in membra & vitem in palmites, in ipsos justificatos virtutem influere, ita subjungit; quae virtus bona eorum opera semper antecedit & comitatur & subsequitur.

Postremo, specialis ad hanc doctrinam ratio est. Quae enim meliora sunt, potius Deo sunt attribuenda, quam quae minus bona; melius autem est bonum perfectum, quale est augmentum & consummatio boni operis, quam bonum imperfectum, cujusmodi est initium; ergo potiori ratione progressus & consummatio boni operis gratiae Dei tribuenda est, quam initium.

Huc praeterea faciunt quae de gratia subsequente, adjuvante, comitante, cooperante, perficiente dicta sunt suo loco. Nam totum hoc genus gratiae progressum, profectum, incrementum & perfectionem boni operis sibi vendicat.

Evadet autem haec doctrina manifestior & certior ex ea qua docetur, perseverantiam in bono esse donum Dei, de qua postea agemus, Nam sub perseverantia comprehenduntur non solum omnia bona opera quae facit homo ab initio bonae vitae usque ad finem, verum etiam omnes partes cujusque boni operis, initium, medium, & finis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 25