Capitulum 26
Capitulum 26
Objectiones solvuntur
Primum est illud Gennadii libro de ecclesiasticis dogmatibus capite 21. Initium, inquit, salutis nostra, Deo miserante habemus; ut autem acquiescamus salutiferae inspirationi, nostrae potestatis est. Similia leguntur apud Faustum in duobus libris de gratia & libero arbitrio.
Secunda objectio: Gratia interdum a patribus comparatur lumini, quod Deus offert hominibus ut videant, si velint oculos aperire, ut nominatim a Chrysostomo homil. 7. in Joan. ergo sicut prius offertur lumen, deinde homo aperit oculos, & ita completur visio; sic in bono opere priores partes sunt Dei offerentis lumen gratiae, posteriores hominis corsuum aperientis.
Tertia: Opus bonum perficitur in acceptatione gratiae & consensu, acceptare autem & consentire solius est liberi arbitrii. Nam ipsa gratia non recte dicitur acceptare gratiam, vel gratiae consentire; ergo a solo libero arbitrio bonum opus perficitur. Item non est ejusdem dare & accipere; quare sicut dare gratiam solius est Dei, ita per consensum accipere gratiam, solius est liberi arbitrii.
Respondeo haec & similia argumenta, si quid valeant, non solum progressum & consummationem, sed etiam initium boni operis subtrahere operationi gratiae Dei; quia bonum opus ne quidem inchoari potest, nisi voluntate consentiente, & acquiescente inspirationi gratiae divinae, eamque acceptante. Verum quia voluntas nihil horum potest nisi praeventa a gratia Dei haec eadem operante; hinc vere proprieque dicitur, initium boni operis esse a Dei gratia. Est autem par ratio de progressu & consummatione. Nam in qualibet parte boni operis simul agunt gratia & liberum arbitrium, sed ita ut gratia moveat liberum arbitrium ad opus, non contra.
Quae cum ita sint, ad primam objectionem respondeo, sententiam illam Gennadii, tanquam a sincera doctrina alienam, non esse recipiendam; ut nec alia quaedam ejusdem authoris, ut pote qui fuerit ex presbyteris Massiliensibus, quorum de gratia & praedestinatione doctrinam ab Augustino, Prospero & Hilario reprehensam damnavit Caele¬ stinus pontifex in epistola ad episcopos Galliae. Eadem responsio est de Fausto, quem constat haereseos Pelagianae graviter insimulatum atque etiam damnatum fuisse a patribus.
Ad secundam objectionem respondetur, imperfectam esse comparationem gratiae cum lumine: Nam gratia non tantum est instar oblati luminis, sed ipsa etiam oculos aperit & videre facit, juxta illud Ezechielis 36. Faciam ut in praeceptis meis ambuletis & operemini. Unde de ea re Prosper in carmine de ingratis: Ipsa suum consumat opus, &c. Imo proprium hoc est officium gratiae, producere voluntatis assensum, id est, facere ut homo velit legique obediat. Nam oblato lumine ostendere tantum quid agendum sit, officium est legis, non gratiae. Porro Chrysostomus loquitur non de gratia interna & proprie dicta, sed de vocatione externa.
Ad tertiam objectionem respondeo, quod sicut pater non est incarnatus, & tamen incarnationem filii sui operatus est, & sicut Deus non movetur nec ambulat, & tamen motum omnem in rebus producit; sic & gratia non acceptat gratiam, sed tamen illam acceptationem qua voluntas nostra gratiam acceptat, operatur. Acceptare enim respectum quemdam includit, propter quem de ipsa gratia nequeat praedicari. Nam acceptare est acceptationem producere, non quomodocunque, sed in seipso; sicut ambulare est producere in seipso motum ambulationis. Idem judicium est de consensu & similibus. Hoc autem revera non aliud est, quam gratiae cooperari; Deus autem etsi gratiae non cooperetur (id enim est agentis creati) hanc tamen cooperationem efficit & producit in voluntate creata.
On this page