Text List

Capitulum 27

Capitulum 27

Bonum opus totum gratiae Dei asscrivendum esse

§. 27. Bonum opus totum gratiae Dei asscrivendum esse.

QUod de partibus boni operis hactenus ostendimus, id de toto restat ut nunc demonstre5. mus. Quamvis enim certissimum sit argumentum a m partibus universe sumptis ad totum, ideóque si par1. tes omnes & singulae boni operis sint a gratia Dei, dubitari non possit, quin totum bonum opus ab eadem gratia proficiscatur; quo certius tamen, atque evidentius constet ejus doctrinae veritas, quae bonum opus totum atque omni ex parte gratiae Dei asscribit, peculiaribus adhuc argumentis id probare institui. Quod quidem eo magis faciendum mihi putavi, quia sunt nonnulli qui sermonem hunc, quo dicitur totum bonum opus esse a Deo, vana quadam formidine refugiunt, existimantes per hoc nihil prorsus relinqui libero arbitrio. Quibus infra respondebimus.

Est autem prima probatio ex sacra scriptura, quae cum tot locis omne bonum nostrum sine exceptione tribuat Deo & gratiae ejus, profecto etiam totum illi tribuit. Nam si non totum; igitur aliquid totius excipitur, & proinde non omne bonum tribuendum est Deo. Exempli causa, dicit Dominus: Sine me nihil potestis facere; ergo nec partem ullam operis. Nam & pars est aliquid cui contradictorie opponitur nihil. Si autem nec ullam partem operis sine Christo possumus; totum igitur opus est a gratia Christi. Eadem plane probatio est ex his sententiis, Jo. 3. Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo. 1. Corinth. 4. Quis te discernit? Quid autem habes quod non accepisti: & cap. 12. Deus operatur omnia in omnibus. 2. Corinth. 3. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi a nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est. Heb. 13. Deus aptet vos in omni bono. Jac. 1. Omne datum optimum, & omne donum perfectum de sursum est.

Ad idem valent hae scripturae, 2. Corinth. 12. Tametsi nihil sum, & Gal. 6. Si quis existimat se aliquid esse, cum mhil sit, ipse se seducit; & Luc. 17. Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus. Significant enim hujusmodi sententiae hominem ex seipso prorsus inutilem esse, nihilque boni habere, sed quicquid habet, id omne & totum habere a Deo.

Ejusdem rei quaedam figura fuit, quod Numer. 17. legitur virga Aaron primum germinasse, deinde floruisse, ac postremo fructus protulisse. Quae quidem in ligno arido singula fuerunt miracula. Per hoc enim significatum est, totum bonum quod agimus esse gratiae Dei, sive faciendum primo cogitetur, sive faciendum decernatur, sive tandem opere ipso perficiatur.

Secunda probatio est ex rationibus in scriptura sacra fundatis, iisque certissimis ac solidissimis, quas jam aliquoties in superioribus adduximus, & hoc loco breviter repetimus; velut ex orationibus fidelium, ex gratiarum actione & ex gloriatione. Docet enim nos scriptura tum per orationem nobis a Domino traditam qua dicere jubemur: Fiat voluntas tua, tum aliis locis, potissimum in epistolis Paulinis, nullum omnino bonum opus, nec quicquam ejus nobis praecipi, quod non a Deo petendum sit, ut per ejus gratiam a nobis fiat. Docet nos eadem scriptura, maxime vero Paulus in suis passim epistolis, gratias esse referendas Deo pro omni bono quodcunque habemus & quodcunque fecerimus; sub quo procul dubio pars omnis boni comprehenditur. Docet eadem scriptura, nominatim vero Paulus, de nullo gloriandum esse, nisi in Deo. Quare nec de ulla parte boni operis, nisi in Deo authore gloriandum nobis est.

Adde rationem efficacissimam ex universali efficientia primae ac supremae causae; quae sicut nullum prorsus bonum nec ullam ejus partem patitur excludi a generali opere & auxilio Dei; ita nullum opus ad pietatem & salutem aeternae vitae pertinens, nec ullam ejus partem exceptam sinit ab auxilio speciali, id est, ab operatione gratiae Dei per Christum.

Ejusdem argumenti est haec ratio; Omne bonum a Deo est, idque secundum omnem partem qua bonum est, quia non potest esse ullum bonum secundum accidens, nisi ab eo quod essentialiter bonum est; totum igitur bonum nostrum est a Deo¬

Accedant & hae rationes paris momenti & efficaciae. Prima: Deo nil potest placere nisi quod suum est, nec diligit quicquam in tota creatura, nisi quod ipse fecerit; nec diligit in nobis nisi dona sua. Atqui Deo placet & Deus diligit totum bonum opus, quia bonum est; igitur totum a Deo est authore & largitore. Atqui id non obscure significat. Sapiens cap. I1. ita loquens ad Deum: Diligis omnia quae sunt, & nihil odisti eorum quae fecisti.

Secunda: Nihil Deo offerendum, quod ab eo non acceperimus; semper enim oblatio quae fit Deo, debet esse conjuncta cum gratiarum actione pro accepto eo ipso quod offertur: at omne & totum bonum nostrum Deo est offerendum, ergo omne & totum accepimus a Deo. Hanc rationem indicat Arausicani concilii canon 11. his verbis. "Nemo quicquam Domino recte voverit, nisi ab illo acceperit, sicut legitur. Quae de manu tua accepimus, damus tibi". Qui canon desumptus est ex Augustino de civitate lib. 17. capite 4. verbis etiam a Prospero repetitis sententia 54

Tertia: Peculiaris est hujus rei significatio in holocausto sacrificio, quod olim secundum legem offerebatur. Continet enim hoc sacrificii genus protestationem, quod homo totum & omne bonum suum quicquid esset & haberet, accepisset a Deo: cui proinde per ejusmodi sacrificium, cum recognitione & gratiarum actione totum redderet. Nam propterea totum illud sacrificium, nulla ejus parte reservata, igne consumi debebat in honorem Dei. Unde & holocaustum Graeco vocabulo, id est, totum combustum dicebatur. Offert ergo spirituale holocaustum Deo qui totum bonum suum agnoscens se a Deo accepisse, totum ei reddit. Quod quidem facere debet omnis Christianus. Omnia enim bona ad authorem suum referenda sunt, unde nascuntur, ait post Zosymum papam Caelestinus in epist. scripta ad episcopos Galliae cap. 8.

Quarta: Omne bonum nostrum saepe Deo & gratiae ejus tribuitur, addita dictione exclusiva; ut cum dicit Apostolus 1. Tim. 1. Soli Deo honor & gloria, & cum orat ecclesia in Dominica 3. post Epiph. Familiam tuam custodi, ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur, &c. Tale etiam est quod dicit Leo serm. 1. de jejunio 10. mensis, causam reparationis nostrae non esse nisi misericordiam Dei, & quod Gregor. hom. 29. super evangelia: Ut Stephanus, inquit, in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de caelo Christi gratia pugnavit. Hujusmodi enim sententiis non significatur, nihil in bono opere tribuendum esse libero arbitrio, sed hoc ipsum quod est a libero arbitrio, totum esse a gratia & misericordia Dei. Quem sensum habent & aliae quaedam sententiae patrum quas modo citabimus.

Quinta: Bonum opus totum & omni ex parte liberum est; quod facile probatur, tum quia totum fit a libera voluntate, tum quia totum meritorium est, quale esse non posset, si non totum liberum esset. Si ergo totalis haec operis libertas non obstat, quo minus aliqua pars ejus efficienter procedat a gratia Dei; certe nec obstare poterit, quo minus totum & omni ex parte ab eadem sit gratia.

Sexta: Opera Christi redemptoris nostri quibus reparationem nostram humana sua voluntate eaque libera promeruit, tota procedebant efficienter a voluntate divina: ergo & nostra opera bona, tametsi profecta a libera nostra voluntate, tota sunt a gratia Dei. Si enim Christus homo nihil habuit suum, quod illi non esset a Deo, multo minus nos aliquid tale dumtaxat bonum habere aut agere poterimus.

Postrema: Quicquid entitatis est in peccato, totum est a Deo, uti scribit S. Thomas super Rom. 11. & alibi, cum de actu peccati disputat, quod etiam communiter concedunt & docent Scholastici, multo magis igitur atque securius fatendum est, quicquid entitatis est in bono opere, totum esse a Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 27