Capitulum 28
Capitulum 28
Ejusdem doctrinae probatio per expressa testimonia Patrum
IAm ne quis relinquatur scrupulus, quo minus aperte, libere & secure cum gratiarum actione confiteamur totum opus bonum quodcunque fecerimur, esse a Deo & ejus gratia, proferemus ad eam rem aliquot Patrum testimonia, quibus id aut omnino expresse dicunt, aut ita significant, ut ex iis plane evidens sit expressae sententiae collectio.
Sit autem primum ac praecipuum testimonium ipsius ecclesiae, quae sic orat in dominica sexta post Pentecosten: Deus virtutum, cuius est totum quod est optimum, insere pectoribus nostris amorem tui nominis, &c. Nec est quod quis cavilletur in ea oratione, non totum quod est bonum, sed solum quod est optimum, Deo tribui. Nam optimum pro bono ibi ponitur, eo loquendi more, quo novi instrumenti interpres saepe usus est; ut dum vertit Luc. 8. Hi sunt qui in corde bono & optimo audientes verbum retinent. Luc. 10. Maria optimam partem elegit Heb. 13. Optimum est gratia stabilire cor. Jac. 1. Omne datum optimum, &c. Quibus omnibus locis in Graeco est positivum nomen καλὸν, aut ἀγαθὸν.
Ejusdem ecclesiae sententiam expressam habemus ex definitione sedis Apostolicae. Nam Caelestinus papa in epistola ad episcopos Galliae cap. 11. loquens de conversione & poenitentia infidelium & peccatorum, ait: Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio, laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur. Et in fine epistolae; Operi ac dignationi gratiae Dei nihil penitus subtrahendum est. Rursus eadem sententia ecclesiae patet evidenter ex iis, quae authore Leone papa definita sunt in Arausicano concilio. Quale illud est can. 20. Nulla facit homo bona, quae non Deus praestet ut faciat homo. Et illud can. 22. Nemo habet de suo, nist mendacium & peccatum. Et illud ultimi, canonis: Nemo habet quicquam boni, nisi datum ei fuerit desuper. Quorum testimoniorum primum & secundum ex Augustino sumptum est, tertium ex evangelio.
Cyprianus in expositione orationis Dominicae, ad illud; Ne nos inducas in tentationem. Admonemur, inquit, infirmitatis & imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat. Et infra: Praecedit humilis & submissa confessio, & datur totum Deo. Citat haec etiam Augustinus lib. 4. contra 2. epist. Pelagianorum cap. 9. Et alibi. Idem Cyprianus lib. 3. testimoniorum ad Quirinum cap. 4. dicens, in nullo esse gloriandum, quoniam nostrum nihil sit, manifeste relinquit intelligendum, totum esse Dei.
Hilarius can. 23. in Matth. haec scribit: Deo quae ejus sunt propria, reddere nos oportet, corpus, animam, voluntatem; ab eo enim haec profecta atque aucta retinemus. Proinde condignum est ut ei se totum reddant, cui debere se recolunt & originem & profectum.
Ambrosius in Psal. 118. serm. 20. de Paulo Apostolo sic loquitur: Nihil sibi arrogat, sed totum gratiae Dei deputat. Idem libro 1. cap. 1. de Abel & Cain dicit, quod per Abel & Cain significantur duae sectae hominum inter se contrariae. Per Abel, ea quae totum bonum suum tribuit Deo operatori & creatori. Per Cain, ea quae totum menti suae deputat tanquam principali, & hoc vocat improbum dogma. Et cap. 9. Justus, inquit, ad authorem Deum refert, quaecunque fuerit bona consecutus. Et cap. 10. Quicquid sanctum cogitaveris, hoc Dei munus est, Dei inspiratio, Dei gratia. Et libro 1. de Abraham cap. 2. ait quod Abraham totum Deo deputet, nihil sibi vendicet.
Hieronymus libro 1. Dialog. contra Pelagianos eap. 3. Haec hominis, inquit, summa justitia est, quicquid potuerit habere virtutis, non suum putare esse, sed Domini qui largitus est. Nempe ideo nihil suum, quia totum habet a Deo. Quod expressius idem doctor asserit sub initium libri 4. in Jerem. Agens enim de bono opere voluntatis humanae; Totum est, inquit, gratiae Dei, qui cuncta largitus est. Ita enim libertas arbitrii reservanda est, ut in omnibus excellat gratia largitoris; Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei.
Chysostomus hom. 35. in Gen. super illud cap. 14. Benedictus Deus excelsus, qui tradidit inimicos tuos in manus tuas. Qui tradidit, inquit, ipse est qui totum operatus est. Et in expositione Psal. 7. David A Dei gratis egit, hymnos Deo offerens, & totum stratigema Deo tribuens. Sic Chrysostomus, non obstante eo quod in utraque victoria, scilicet Abrahae & Davidis, intercesserunt industria & vires humanae. Idem in hom. 4. super epist. 2. ad Thess. loquens de fide & sanctificatione Thessalonicensium: Vide, inquit, quomodo nihil ostendit esse eorum, sed totum Dei: & in fine ejusdem hom. agens de spirituali generatione filiorum per praedicationem verbi Dei, dicit: Neque enim ex nobis generamus, sed totum est Dei gratiae. Et initio hom. 5. ita dicit exigi a nobis cooperationem, ut tamen affirmet totum esse Dei, totumque ab ejus benignitate & clementia pendere; ideoque oportere ut nos totum quod agimus, in Deum conjiciamus.
Augustini ad eandem rem praeclarae sunt sententiae. In expositione Psal. 99. super illud: Ipse fecit nos & non ipsi nos: Totum bonum, inquit, quod habemus, ab artifice nostro habemus: quod in nobis nos fecimus, inde damnamur: quod in nobis ille fecit, inde coronamur. Et lib. 2. de peccatorum meritis capite 18. Laborant homines invenire in nostra voluntate quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex Deo: & quomodo inveniri possit, ignoro. Quo deinde loco ad idem institutum pulchre urget. illud Apostoli: Quid habes quod non accepisti? Et cap. 19. cavendum monet, nostrum putemus esse quod Dei O est: Qui error, inquit, malum est religioni pietatique contrarius. Item libro de gratia & libero arbitrio cap. 8. Vita bona nostra nihil aliud est, quam Dei gratia. Et Enchirid. 32. propterea recte dictum intelligitur: Non volentis neque currentis: sed miserentis est Dei, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam & praeparat adjuvandam, & adjuvat praeparatam, &c. Et lib. de praedestinatione SS. cap. 7. Quicquid & antequam in Christum crederet & cum credidisset, bene operatus est Cornelius, totum Deo dandum est, ne forte quis extollatur. Ac denique libro de dono perseverantiae cap. 13. ex imitatione Cypriani ita scribit: Hoc nobis expedit & credere, & dicere, hoc est primum, hoc verum, ut sit humilis & submissa confessio, & detur totum Deo. In quibus verbis nota, quod ex Augustini sententia nobis expedit, non solum credere, sed & dicere atque ore confiteri, totum esse a Deo; ne quis putet in eo sermone quicquam esse offensionis. Atque haec ex Augustino. In cujus fancti viri laudem ita cecinit Prosper in carmine de ingratis cap. 2. Et dum nulla sibi tribuit bona, fit Deus illi omnia.
Idem vero Prosper scribens in ultimum Psal. Mirabilis, inquit, Deus in sanctis suis, ut quidquid in illis virtutum atque meritorum est, totum ad Dei gloriam referatur. Et libro de vocatione gentium capite 4. reprehendit eos, qui totum quod in se laudabile judicant, non ad Dei dona referunt, sed sibi vendicant & studio propriae voluntatis adscribunt. Idem contra Collatorem capite 39. culpat in eo, quod qui prius totum dederat gratiae, postea id ex parte libero arbitrio deputaret. Et capite ult. Non est devotionis, inquit, dedisse prope totum, sed fraudis retinuisse vel minimum. Sententia notanda contra eos, qui quaerunt vel exiguum aliquid in bono opere, quod libero arbitrio faciant proprium, ut Erasmus de libero arbitrio.
Fulgentius libro 1. ad Monymum cap. 11. Totum, inquit, Deo assignat Apostolus dicens. Nam quos praescivit & praeaestinavit, &c. Et cap. 14. Quaecunque justa & bona videmus, justo & bono Deo demus. Et infra. Quid est autem, faciam ut faciatis, nisi, mei erit operis omne bonum quod operati fueritis. Ipse ergo facit, ut faciamus, quo in nobis operante fit omne bonum quod facimus. Et in epist. 6. cap. 8. quicquid habes bonae voluntatis vel bonae operationis, Deo assigna, qui dedit: & ipsum humiliter roga, ut & conservet & augeat quod donavit: nihil tibi boni tanquam tuum assignes. Idem lib. 1. de remissione peccatorum capite 9. dicit, omne bonum voluntatis & operis ipsum Deum in nobis operari.
Gregorius hom. 8. super Ezechicl. Quicquid in sanctorum virtutibus agitur, ejus est gratiae qui merita largitur. Idem libro 22. Moral. cap. 5. citans illud; Quid habes quod non accepisti? dicit sanctos quicquid boni in se conspiciunt, immortalis gratiae donum agnoscere. Et parte 3. curae pastoralis admonitione 21. monet sollicite cavendum, ne sibi quicquam cum totum recte impleverint, tribuant, & simul omnia postquam peregerint, perdant.
Theophylactus in commentario Rom. 1. Promulgare verbum, Apostolorum munus est, persuadere vero auditoribus, totum est Dei. Et in 2. Corint. 12. A nobis quicquam etiam cogitandum quidem est. Verum & hoc totum Deo tribuendum venit.
Qui locus observandus est, ut intelligamus alias tum ejusdem authoris, tum aliorum Graecorum sententias; quibus dicunt, nos etiam nostrum aliquid adferre debere, sic accipiendas esse, quomodo Theophylactus ipse hic se exponit; nempe & hoc ipsum quod nostrum adferimus, cogitando, conando, consentiendo, non ita nostrum esse, quin totum Deo tribuendum sit. Nam multa quidem in homine bona fiunt a Deo, quae non facit homo; nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestet ut faciat homo, sicut in can. 20. Araus. definitum est. Idem Theophylactus scribens in Jo. 18. quaerit, quare omnes quatuor evangelistae scripto prodiderint Petri negationem, & respondet id eos fecisse, non ut Petrum accusarent, sed ut nos docerent, quantum malum sit non totum tribuere Deo, sed in seipso confidere. Hoc idem annotavit Euthy. in Matt. 26. Idem Oecumenius ad illud Rom. 15. Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus. Ostendit, inquit, quod nihil erat ipsius, sed totum Christi. Nec secus ibidem Theophylactus dicens, omnia esse Christi. Quem commentarium uterque desumpsit ex Chrysostomo ita scribente in eundem locum Apostoli; Vide quomodo instet ut omnia Dei esse ostendat, nihil sui ipsius, intellige proprium,
Bernardus librum de gratia & libero arbitrio scripsit hac occasione, quod cum solitus esset gratiam Dei sic in se commendare, ut totum bonum suum tribueret operanti in se Deo, quidam ei objiceret: Quid ergo tu operaris, si totum faciat Deus? quemadmodum ipse principio ejus libri commemorat.
Sic autem respondet, ut ostendat nihil per hoc detrahi libero arbitrio. Verba ejus sunt sub finem libri. Non partim gratia, partim liberum arbitrium, sed totum singula opere individuo peragunt. Totum quidem hoc, & totum illa, sed ut totum in illo, sic totum ex illa. Confirmat autem quod dicit, apostolicis sententiis. Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Et: Quid habes quod non accepisti? Idem libro de modo bene vivendi serm. 3. Omnia, inquit, divino dono & divinae gratiae ascribe.
Bernardo contemporaneus Richardus a S. Victore libro 1. de eruditione interioris hominis capite 3. in fine: Studeamus, inquit, totum quod proponimus, de gratia praesumere: totum quod efficimus, gratiae divinae ascribere, & hoc pertinet ad sempiternum vivere. Et libro 2. capite 21. quod homo debet veraciter & absque simulatione quicquid mali, sibi ipsi, quicquid boni, divinae gratiae ascribere; nihilque sibi de suis bonis attribuere, sed totum quod utiliter potest, Domino ascribere.
Franco abbas tom. 1. de gratia Dei sic de Angelis loquitur; quod sunt, quod sapiunt & quod possunt, totum gratiae Dei ascribunt. Et infra generaliter: Quicquid, inquit, in universa creatura dignitatis & utilitatis, honoris fulget & gloriae, jure totum gratiae creatoris ascribitur. Et haec est vera beatitudo omnium quae facta sunt, ut ad laudem ipsius omnia referant, a quo habent & ipsum quod sunt. Et tom. 3. David illius gratiae omnia ascribit, a quo universa gratis sibi collata meminit. Et tom. 7. Vide quomodo magister gratiae opus gratiae totum ascribat gratiae. Idem tom. 8. dicit Deum gratis omnia praestare, etiam ipsum quod exigere videtur obsequium nostrum. Item ad Dei laudem, cujus & dona sunt, cuncta esse referenda. Et tom. 10. adducto exemplo filii Dei, qui omnia sua perfecte retulit in patrem; Ita & palmes, inquit, gloriam totius fructus vitis esse sciat. Et post multa: Quantum in singulis quibusque bonum invenerit, tantam & in singulis gratiam Dei noverit. Denique tom. 12. sic concludit. Quicquid ergo in homine virtutis aut studii spiritualis emicat, de hoc fonte pietatis manat: cujus rei tot sunt testes, quot verae fidet professores.
Innocentius tertius in prologo libri de vilitate conditionis humanae: Si quid in eo, inquit, dignum lector invenerit, divinae gratiae totum ascribat.
Thomas Aquinas 1. qu. 23. art. 5. in corpore: Non est distinctum quod est ex libro arbitrio & ex praedestinatione, sicut nec est distinctum quod est ex causa secunda & ex causa prima. Unde & id quod est per liberum arbitrium, est ex praedestinatione. Et infra: Quicquid est in homine ordinans ipsum in salutem, comprehenditur totum sub effectu praedestinationis, etiam ipsa praeparatio ad gratiam, &c. Item qu. 63. art. 5. ad 3. Quicquid est in merito, est a Deo. Et 1. 2. qu. 111. art. 2. ad 2. respondens ad illud Augustini: Qui fecit te sine te, non justificat te sine te. Dicendum, inquit, quod Deus non sine nobis nos justificat, quia per motum liberi arbitrii dum justificamur, Dei justitiae consentimus. Ille tamen motus non est causa gratiae, sed effectus. Unde tota operatio pertinet ad gratiam. Et qu. 114. art1. ubi agens de opere meritorio dicit: Totum quod est hominis bonum, est a Deo. Ejusdem expressa sententia est qu. 3. de malo articulo 2. Bonas actiones totaliter reduci in Deum sicut in causam. Et super 2. Corinth. 10. lectione 3. Quicquid boni facimus, totum est ex Deo. Et rursum; Deus est causa totius boni operis per homines facti. Et super Hebr. 6. ad illud: Si quidem permiserit Deus, sic ait: Minus dicit & plus significat. Nam non est tantum necessarium, quo Dominus permittat, sed oportet quod omnia faciat.
Bonaventura scribens in praesentem dist. qu. 2. dicit: Piarum mentium est, ut nihil sibi tribuant, sed totum gratiae Dei: unde quantumcumque aliquis dei gratiae Dei, a pietate non recedit, &c. Et libr. 4. de profectu religiosorum cap. 29. Vere humiles totum reddunt Deo, a quo totum habent, quia furti reus est, qui sibi aliquid retinet, cum Deus dicat: Gloriam meam alteri non dabo. Et cap. 33. Vere humilis totum refundit Deo, & in integrum restituit, a quo fluit omne bonum. Idem in vita B. Francisci refert lanctum illum virum magno in Deum affectu solitum dicere: Deus meus & omnia.
Liranus exponens illud 1. Corinth. 4. Quid habes quod non accepisti? scribit Apostolum hoc ideo dicere, quia totum quod habemus, est a Deo.
Accedat his omnibus Thomas Kempensis, cujus extant libri quatuor de imitatione Christi, opus vere aureum, a Doctis pariter & piis omnibus aeque lau¬ datum. Ejus operis lib. 1. capite 15. dicit, omne bonum totaliter ad Deum referendum esse, a quo fontaliter omnia procedunt. Et libro 2. cap. 10. scribit in haec verba: Homo male agit non totum Deo cum gratiarum actione retribuendo: & ideo non possunt in nobis dona gratiae fluere, quia ingrati sumus authori, nec totum refundimus fontali origini. Et infra: De Deo quicquid Dei est, & tibi ascribe quod tuum est: hoc est, Deo gratias pro gratia tribue, tibi autem soli culpam, & poenam pro culpaIterum: Qui Deo totum ascribunt quicquid boni acceperunt, gloriam ad invicem non quaerunt, sed gloriam quae a solo Deo est volunt. Et libro 3. capite 10. Deum sic loquentem facit: Ego sum qui omnia dedi: Nihil ergo tibi de bono ascribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi, ego totum rehabere volo, & cum magna districtione gratiarum actiones requiro, haec est veritas qua fugatur gloriae vanitas. Et cap. 10. Deum sic alloquitur: Omnia tua sunt quae habeo, & unde tibi servio. Et capite 23. in eandem sententiam plura. Rursum capite 39. Deus meus & omnia, intelligenti satis dictum est, & saepe repetere jucundum est amanti. Et infra de spiritualibus: Istis sapit Deus, & quicquid boni invenitur in creaturis, totum referunt ad laudem sui conditoris.
Ex his testimoniis manifestum est, totum bonum opus ascribendum esse gratiae Dei, idque etiam rectissime dici. Quare & Jo. Driedo libro 2. de gratia & libero arbitrio capite 3. v. 146. hunc sermonem recipit, & post eum Ruardus in articulo de libero arbitrio, ubi docet totum opus bonum, & quicquid est ejus, simul esse & gratiae & liberi arbitrii, idque juxta sententiam B. Bernardi supra citatam. Sed & alii Catholici scriptores eidem sententiae non gravate subscribunt, tametsi nonnulli eam haud satis recte interpretentur, uti mox videbimus.
On this page