Text List

Capitulum 29

Capitulum 29

Respondetur ad quaedam in contrarium argumenta

§. 29. Respondetur ad quaedam in contrarium argumenta.

AB ea sententia qua dicitur in bono opere totum esse dandum Deo, quidam propterea abhorrent, ut initio dicebamus; quod per eam existiment nihil relinqui libero arbitrio, ac meritis nostris. Quo pertinet quod B. Bernardus initio libri de gratia & libero arbitrio narrat sibi fuisse dictum a quodam: Quid tu ergo operaris, aut quid mercedis speras vel praemii, si totum facit Deus? Simili ratione motus quidam hujus saeculi scriptor alioqui Catholicus, in libro quem de libero arbitrio composuit, agens de bonis operibus dicit folio 89. non omnia in nobis a Deo fieri, sed aliquid a nostra quoque voluntate proficisci, quasi scilicet haec duo non consistant, omnia a Deo fieri, & aliquid a nostra fieri voluntate. Et alio loco ejusdem lib. fol. 218. Quod nullo modo posset esse virtutum inter homines distantia, si omnia ex illo gratiae Dei fonte manarent.

Alii vero sententiam toties & tam expresse a patribus enunciatam non ausi rejicere, in diversum sensum eam interpretari conati sunt. Dicunt enim totum esse Deodandum, spectata congerie bonarum nostrarum actionum; quia, inquiunt, quodlibet bonum opus nostrum est Dei donum. Totum itaque interpretantur, non in singulis, sed in omnibus, ut totum intelligatur tota congeries bonorum operum, vel quod idem est, quodlibet opus bonum, non tamen singula tota, id est, omni ex parte. Quae expositio est apud Driedonem libro 2. de gratia & libero arbitrio capite 3. & tractatu 6. de captivitate & redemptione generis humani capite 1. part. 2.

Tertio potest opponi haec ratio: Bonum opus duobus perficitur, aspiratione gratiae & acceptatione liberi arbitrii. Haec autem duo sunt distincta; ergo diversum est in bono opere quod facit gratia, ab eo quod facit liberum arbitrium, & proinde non totum fit a gratia.

Quarto sic argumentantur: Deus in bono opere adjuvat hominem; ergo Deus non facit totum, nisi hoc sensu, quia totum adjuvat, id est, quia ad totum opus, & non tantum ad partem ejus suum adhibet auxilium; quomodo cum eadem navis a pluribus trahitur, vel idem onus a pluribus portatur, vere dici potest totum ejusmodi opus a singulis trahentibus aut portantibus adjuvari, licet singuli suam partem conferant in trahendo. Probant sequelam, quia ubi unus adjuvat alium, ibi singuli suum & proprium adferunt ad totum opus, & proinde singuli totum non faciunt, nisi qua ratione totum adjuvare dicuntur.

Quinto objiciuntur Chrysost. qui hom. 5. super 2. Thess. 3. reprehendere videtur eos, qui totum esse Dei arbitrantur. Exponens enim illa verba Apostoli: Fidelis Dominus, qui confirmabit vos, & custodiet a malo. Ne autem, inquit, per haec duceret ad socordiam, & totum esse Dei arbitrati ipsi dormirent, vide quomodo ab eis quoque exigit, ut cooperentur, &c.

Postremo contra illud quod ex Bernardo dictum est, totum bonum opus ab utroque fieri, id est, a gratia & libero arbitrio, potest objici quod Hierony mus sub initium libr. 4. in Jerem. dum astruit, totum esse gratiae Dei, negat totum esse hominis. Nec statim, inquit, totum erit hominis quod eveniet, sed ejus gratiae qui cuncta largitus est.

Unde apparet secundum Hieronymum haec duo non consistere, ut totum sit gratiae, & totum liberi arbitrii.

Potest etiam objici, quod ipse Bernardus in eodem libro, cum in bono opere distingueret haec tria, cogitare, velle, perficere, dicit Deum horum primum, id est, cogitationem boni in nobis operari sine nobis, atque in eo nos nihil facere, ut sic quod a sola gratia coeptum est, pariter ab utroque, id est, a gratia & libero arbitrio, perficiatur.

Verum haec omnia nihil obstant quo minus fatendum sit, absolute & proprie loquendo totum bonum opus esse a gratia Dei, ac nihilominus illud etiam verum sit, totum esse a libero arbitrio. Nihil enim prohibet aliquid totum esse a duabus causis, quarum una sit alteri subordinata, sic ut nimirum inferior causa omnem suam operandi virtutem omnemque motum accipiat a superiore. Quod quidem perpetuum est in causa prima & secunda, qualiscunque demum sit causa secunda, sive libere agens, sive naturaliter. In his igitur contingit, imo necessarium est, ut totum quod fit a causa secunda, referatur ad primam. Nec ullo modo potest in his admitti partitio operum, ut aliquid ulla sui parte existimetur fieri a causa secunda, quod non totum etiam omni parte fiat a prima applicante secundam causam ad omnem suam operationem. Dicimus itaque cum S. Bernardo, totum bonum simul & individuo opere peragi a gratia & libero arbitrio. Dicimus etiam cum S. Thoma, non esse distinctum quod est ex libero arbitrio, & ex gratia seu praedestinatione; quia non est distinctum quod est ex causa secunda & ex prima. Sed juxta eosdem authores inter utrumque agens illud est discrimen, quod liberum arbitrium sicut suum esse habet a Deo, ita & totum hoc quod bene operatur, habet a gratia Dei in ipso, & per ipsum operantis; non autem contra, vel in totum, vel ex parte Deus in eo quod operatur, dependet a libero hominis arbitrio. Facit enim Deus ut homo faciat, non autem facit homo ut Deus faciat. Quae eadem ratio est in omni opere seu actione, quae fit a quacunque causa secunda. Ex quibus manifeste patet, quam imperite & parum catholice negaverit quidam omnia in nobis a Deo fieri, & ex fonte gratiae ejus manare, ne nostrae voluntati, virtutibus ac meritis non videatur esse relictus locus. Certe non video quemadmodum ejusmodi propositiones excusari possint ab errore Pelagiano.

Qui vero sententiam Patrum qua dicunt, totum Deo dandum esse, interpretantur de tota congerie operum, non autem de totis singulis operibus; ii longe aberrant tum a mente Sanctorum Patrum, ut ex eorum testimoniis supra citatis perfacile intelligitur, tum a mente scripturarum, quibus iidem Patres, ut sic loquerentur, adducti sunt. Volunt enim illi divinis scripturis edocti, non tantum omnia bona opera esse a gratia Dei, verum in unoquoque bono opere nihil omnino esse, quod Deus per gratiam suam non operetur; ad quod utique significandum non poterant uti sermone magis proprio, quam si dicerent, totum esse a Deo, & totum Deo dandum esse. Qui enim sic loquitur, nihil vult excipi, non solum de numero operum, sed nec de parte operis, quod non sit a Deo, & per gratiarum actionem ei non sit reddendum.

Ad rationem tertio loco allatam respondetur, acceptationem liberi arbitrii, id est, consensum ejus & electionem qua bonum eligit, esse proprium effectum gratiae aspirantis, si gratiam aspirantem intelligamus eandem cum gratia praeveniente & operante, quomodo jam dudum diximus eam usu ecclesiae intelligendum esse. Quamvis igitur gratiae aspirantis non sit acceptare gratiam, efficit illa tamen sui acceptationem; quia facit liberum arbitrium sibi cooperari. Unde S. Thomas scribens in Ephes. 5. lect. 5. cum dixisset ad justificationem impii duo requiri, scilicet liberum arbitrium cooperans ad surgendum a peccato, & ipsam gratiam, continuo subjecit: Et certe hoc ipsum habet liberum arbitrium a gratia praeveniente.

Ad quartum respondeo posse concedi, quod in bono opere Deus totum facit; quia totum adjuvat, si bene intelligatur quid sit adjuvare, dum Deo tribuitur. Adjuvat enim nos Deus, tanquam causa prima secundam; quia nimirum sic nobiscum operatur, ut nos operari faciat, adeo ut totum nostrum operari sit ab illo in nobis operante. Si vero intelligatur humano modo, ut adjuvare dicatur, qui alteri proprias vires, propriamque actionem ad opus adhibenti, suas etiam vires & operationem ad idem opus adjungit; ut, exempli gratia, manus una admovens oneri portando vel trahendo, (quem intellectum praetendit objectio,) tali modo non est imaginandum nos a Deo adjuvari, quia nihil nostrum adferre possumus ad opus, quod ab illo non habeamus. Et juxta hunc sensum non valeret expositio, Deus totum facit, quia totum adjuvat. Nam neque in humanis ita loquimur. Inepte enim & falSo diceretur unus homo vel unus equus facere totum, quia totum adjuvat portando feretrum vel trahendo currum una cum aliis. Caeterum de eo adjuvandi modo quo nos Deus adjuvare dicitur, amplius agendum suo loco.

Ad quintum, Chrysost. non reprehendit eos qui totum. Dei esse arbitrantur, quin potius ita sentiendum esse plane docet eo loco, quemadmodum inter allegandum testimonia Patrum ostendimus. Sed eos reprehendit, qui illa tametsi vera sententia abutebantur ad socordiam, existimantes a se non exigi cooperationem, eo quod totum Dei esset, qui profecto non intelligebant, quod sit totum esse Dei. Quamvis enim totum Dei sit, non tamen solius Dei, sic ut excludatur cooperatio causae secundae, id est, liberi nostri arbitrii. Atque hoc est quod dici solet, Deum A in his quae facit per causas secundas, facere quidem totum & esse causam totius effectus, non tamen esse causam totam, sicut est in creatione. Ibi enim Deus tota causa est, ubi solus causat, hoc est, ubi praeter illum nulla alia est ejusdem effectus causa.

Ad postremam objectionem respondeo; Hieronymum loqui non de solo opere voluntatis, sed etiam de eventu & successu operis, ut ex ejus verbis manifestum est. Eventus autem actionum nostrarum nonest in nostra potestate, sed multipliciter & invitis nobis impediri potest. Juxta illud Jerem. 10. Non est hominis via ejus, nec viri ut dirigat gressus suos. Unde recte ascribitur soli gratiae Dei cuncta largientis, nempe & opus ipsum voluntatis & successum operis.

Ad id vero quod objicitur ex Bernardo, respondendum est eum soli gratiae ascribere cogitationem boni, quatenus ea in solo est intellectu, non autem quatenus est inchoatio quaedam bonae voluntatis Quem Bernardi sensum esse patet, quia distinguit cogitare & velle tanquam diversa, quorum illud fit isto prius. Hoc igitur modo acceptum cogitare, id est, cogitationem boni Deus in nobis operatur sine nobis, atque in eo nos nihil facimus ex mente Bernardi: quia prima cogitatio boni in quocunque opere non est ab electione voluntatis nostrae, sed eam praecedit immissa a Deo. Non enim eligi potest bonum nisi prius cogitatum. Verum illa cogitatio non est pars boni operis, ut hic de bono opere loquimur, scilicet ut totum procedit a libera voluntate, sed ipsum necessario praecedit saltem ordine naturae. Unde etiam patet quo sensu Bernardus cogitationem ponat initium boni operis, & proinde dicat a sola gratia bonum opus inchoari. Loquitur enim paulo aliter de cogitatione boni, quam quomodo de ea post Apostolum 2. Corinth. 3. loquitur Augustinus, affirmans eam esse ipsius gratiae praevenientis effectum, scilicet quatenus non est sine aliquo bonae voluntatis initio, quemadmodum ostendimus ubi de effectibus gratiae praevenientis agebamus. Nam ut Bernardus de cogitatione boni loquitur, sic non est effectus gratiae, nisi quomodo scientia legis ad gratiam pertinet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 29