Capitulum 30
Capitulum 30
Exponitur sententia: Gratiam non dari secundum merita nostra
INter ea dogmata quae contra Pelagianam haeresim olim a Patribus definita sunt, etiam istud est: Gratiam Dei non secundum merita nostra dari. Cujus sententiae veritas etsi satis abunde constet ex doctrina superiori, qua demonstravimus & singulos bonos actus, & initium cujusque boni operis, & totum bonum opus esse a gratia Dei; non inutile tamen fuerit, etiam propriis argumentis & testimoniis eam comprobare. Quod priusquam faciamus, exponendum breviter, quid in hac sententia nomine gratiae, & quid nomine meriti intelligatur, & quae nostra dicantur merita.
Gratiam Patres in suo decreto intellexerunt non solum donum habitualis gratiae, sed generaliter gratiam Dei per Christum, ut comprehendit etiam gratiam adjutorii specialis, seu quemcunque hujus gratiae effectum, id est, omne bonum hominis pertinens ad pietatem & salutem vitae aeternae. Qui generalis intellectus patebit ex sequentibus. Similiter nomine meriti intellexerunt, non solum meritum quod vocatur condignum, sed omnem praeparationem seu pispositionem qua quid ab alio dandum obtineatur aut impetretur; sive rationem habeat meriti condigni, sive congrui; sive sit aliquid utroque minus; & ut semel dicam, omne bonum alicujus retributionis aliquo modo provocativum. Quae generalis acceptio meriti manifesta est ex scriptis Patrum, quibus hanc sententiam explicant & contra Pelagianos urgent atque defendunt, ac nominatim ex Augustino: Apud quem in epist. 105. 106. & 107. Item lib. de praedestinatione SS. cap. 2. libri 1. contra duas epistolas Pelagianorum capit. 19. & lib. 2. capit. 8. & aliis compluribus locis etiam fides, oratio, poenitentia meritum est respectu remissionis peccatorum, & omne bonum praecedens respectu sequentis, quod illius intuitu quocunque modo potest acquiri. De qua re plura diximus ad dist. 41. lib. 1. ubi quaestio versabatur, an praedestinatio sit ex nostris meritis.
Eodem recidit ea expositio qua dicitur meritum intelligi respectu gratiae, quicquid ad gratiam consequendam per se ordinem quendam habet. Cujusmodi quidem non sunt opera infidelium moraliter bona, vel quicquam aliud fidem praecedens. Ea namque per se nullo modo dicunt hominem ad renovationem, quae fit ad salutem aeternam; quia nec eam noverunt qui fide carent, sed talia sunt, fides, spes, oratio, poenitentia Christiana. Haec enim ordinem habent ad justitiam & salutem, ita ut per ea Deus aliquo modo provocetur ad justificandum & salvandum hominem, uti ex scripturis facile potest doceri.
Denique in eodem Patrum decreto ea dicuntur nostra merita, quae ex nostris viribus habemus, & non ex gratia Dei. Nam si merita nostra generaliter intelligas, etiam illa quae nobis sunt ex Dei gratia, jam prorsus fatendum esset aliquam gratiam dari secundum merita nostra, nempe vitam aeternam, & augmentum gratiae, & in universum omnem eam quae primam gratiam sequitur. Omnis enim hujusmodi gratia datur ex merito primae gratiae generaliter accepto secundum praedicta.
Est igitur sensus sententiae Patrum, hominem ex seipso & ex propriis viribus nullam habere posse praeparationem ad gratiam Dei: nec quicquam boni facere posse, quo gratiam seu beneficentiam Dei, in eo quod ad salutem aeternam pertineat, erga se provocet aut invitet. In hunc modum exponit ac declarat eam sententiam Augustinus lib. de gratia & libero arbitrio capite 6. & 14. & late probat epistola 105. ad Sixtum. Quo pertinet etiam illud ejusdem Augustini ex lib. octoginta trium quaest. q. 68. Ipsa gratia quae data est per fidem, nullis nostris meritis praecedentibus data est; nempe ideo, quia fides etsi meritum quoddam est respectu gratiae sequentis, ut August. docet, non tamen meritum nostrum, id est, ex nobis comparatum, sed donatum a Deo.
On this page