Text List

Capitulum 31

Capitulum 31

Astruitur ejusdem sententiae veritas ex scripturis

§. 31. Astruitur ejusdem sententiae veritas ex scripturis.

SEntentiam Patrum sic ex eorum mente explicatam nunc probemus primum ex scripturis, deinde ex patribus, ac demum ex ratione. Omissis autem scripturis generalibus quibus jam dudum ostendimus, hominem nihil boni salutaris posse sine gratia Dei, quales sunt istae: Sine me nihil potestis facere: Quid habes quod non accepisti? Non sumus sufficientes ex nobis, &c. aliaeque quam plurimae, proferamus eas quae magis ad rem praesentem speciales sunt.

Huc igitur imprimis & directe faciunt scripturae, quae opera nostra, id est ex nobis facta, a negotio justificationis & salutis nostrae prorsus removent, & e contra, solam Dei gratiam commendant, ut Rom. 3. Ex operibus legis non justificabitur omnis caro. Et iterum: Justificati gratis per gratiam ipsius. Et cap. 4. Si Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Et mox: Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ac rursum: David dixit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus. Quod idem breviter ac diserte dicitur ejusdem epistolae c. 11. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. Ex quibus locis patet, eam esse oppositionem inter gratiam & opera seu merita nostra, ut se invicem excludant.

Eodem pertinent hae scripturae Ephes. 2. Gratia estis salvati per fidem, & hoc non ex vobis: Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. 2. Tim. 1. Liberavit & vocavit nos Deus vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum & gratiam quae data est nobis in Christo jesu. Et ad Tit. 3. Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Itemi Ezechiel. 36. Non propter vos ego faciam, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus. Et iterum. Non propter vos ego faciam, notum sit vobis. Unde & ibidem dicitur: Dabo vobis cor novum, & auferam corlapideum de carne vestra, & dabo vobis cor carneum, &c. de quo toto Prophetae loco vide Augustinum libro de gratia & libero arbitrio cap. 14. Item Ephes. 2. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Significatur enim hisce verbis, quod sicut creatura non se potest ullo modo disponere ad creationem suam, cum antea nihil sit quantum ad esse suum naturale; ita nec homo disponere se possit ullo praevio opere ad gratiam bonorum operum & justitiae in Christo, id est, ad reparationem, & quasi recreationem suam; cum & ipse ante gratiam reparantem & recreantem nihil sit, quantum ad esse spirituale.

Huc item faciunt scripturae quae nostram ad Deum conversionem ipsi Deo tribuunt, & gratiae ejus, ut Psalmo 84. Converte nos Deus salutaris noster. Jerem. 31. Converte me & convertar. Postquam enim convertistime, egi poenitentiam; Et Thren. ultimo. Converte nos Domine ad te, & convertemur. Eo Lucae 22. Conversus Dominus respexit Petrum, scilicet priusquam ab illo per poenitentiam respiceretur. Quale est illud Psalm. 76. Dixi, nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi. Quo nimirum significatur ipsum nostrae conversionis initium dono Dei tribuendum esse, teste S. Augustino lib. 2. contra duas epist. Pelagianorum cap. 10. Et quaecunque aliae scripturae docent fidem & poenitentiam esse dona Dei, de quibus est propria tractatio suis locis.

Pertinent eodem scripturae, quae significant nos trahi a Deo ad ea quae sunt justitiae & salutis nostrae. Trahitur enim quod de se erat aversum & repugnans atque renitens, quemadmodum bene expendunt eam phrasim Hieronymus in dialogo contra Pelagianos. Et S. Augustinus libro primo contra duas epistolas Pelagianorum capite 19. & libro 2. cap. 8. Loca scripturae sunt Joann. 6. Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum. Et cap. 11. Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Cantic. 1. Trahe me post te. Jerem. 31. In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.

Quo etiam referendae sunt scripturae quae significant, quod Deus nos aberrantes quaerit, & fugientes insequitur. Id enim docet parabola de ove perdita, quaesita & inventa, Luc. 15. & illud Isa. 65. citatum ab Apostolo Rom. 10. Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparuiiis qui me non interrogabant, & quod idem Apostolus dicit in eadem epistola cap. 9. Gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus.

His adde scripturas, quae Deum nostri comparatione faciunt in dando priorem, ut Rom. 11. Quis prior dedit illi, & retribuetur ei? Cujus & ratio sequitur.* Quoniam ex ipso sunt omnia, & Job. 41. Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? Ubi similiter rationem addit generalem: Omnia quae sub celo sunt, mea sunt.

Adde & alias scripturas quae commendant gratiam praevenientem, ut est illud Psal. Misericordia ejus praeveniet me. Et Prov. 8. secundum 70. frequenter ab Augustino & aliis Patribus contra Pelagianos allegatum: Praeparatur voluntas a Domino.

Peculiariter autem huc faciunt scripturae quaecunque docent electionem seu praedestinationem nostram esse mere gratuitum; adeo ut ab ea omne meritum nostrum excludant, cujusmodi sunt istae Joann. 15. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et 1. Joann. 4. Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos. Et iterum: Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos, Roman. 9. Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei; Quia major serviet minori. Et caetera, quae eodem capite ac deinde capite 11. de electione gratuita disserit Apostolus. Atque aliae scripturae, quas plurimas ad demonstrandam gratuitae praedestinationis doctrinam adduximus distinctione 41. libro primo. Quaecunque enim argumenta probant praedestinationem non esse ex meritis, eadem aeque convincunt gratiam Dei, quae praedestinationis est proprius effectus, non dari secundum merita eorum quibus da¬

Jam huc etiam referendae sunt variae comparationes, quibus ad declarandam justificationem peccatoris passim utuntur scripturae. Nam praeter hoc quod in iis justificatio comparatur creationi, ut Ephes. 2. de quo loco jam diximus, comparatur etiam generationi, ut Jacobi 1. Voluntarie genuit nos verbo veritatis, & 1. Pet. 1. Secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam. Atqui res nulla sese potest ad sui generationem disponere. Quare nec homo quicquam suum ac proprium habet, quo se disponat ad sui justificationem, sed eam totam accipit dono prorsus gratuitoAd quod significandum alter Apostolus addidit, voluntarie, id est, secundum beneplacitum suae voluntatis; alter, secundum misericordiam suam magnam.

Praeterea, secundum allegoriam comparatur hominis justificatio foecundationi sterilium foeminarum. Ideo namque, ut ait Franco tom. 3. de gratia Dei, steriles conjuges secreto Dei consilio sortiti sunt sancti patriarchae, Abraham Saram, Isaac Rebeccam, Jacob Rachelem; in quorum actu, conjugio ac sobole adumbratum est sacramentum Christi & ecclesiae, ut deficiente naturae adminiculo intelligat homo, ex sola se gratia salvatum, & non ex meritis. Rursum peccator quoad justificationem, comparatur luto, ut Isa. 47. Jerem. 18. & Rom. 9. comparatur terrae aridae, Psal. 142. Anima mea sicut terra sine aqua tibi, comparatur homini mortuo, Luc. 18. Joan. 5. Ephes. 2. & 5. Coloss. 2. At nihil horum ex se ullam adfert dispositionem ad formam, fructum, vitam recipiendam. Sic igitur & homo peccator ad justificationem se habet.

Denique accedat exemplum conversionis Apostoli Pauli, tanquam exemplar & forma justificationis omnium peccatorum; qui cum prius esset blasphemus & persecutor & contumeliosus, attamen misericordiam consecutus est, & ad fidem vocatus, quando jam in actu & fervore persecutionis versabatur, scilicet ut in eo primo Christus ostenderet omnem patientiam; ad informationem eorum qui credituri essent, quemadmodum ipse commemorat. 1. Timoth. 1. De quo Augustin. libro de gratia & libero arbitrio capite sexto: Apostolum Paulum, inquit, invenimus sine ullis meritis bonis, imo cum multis meritis malis, Dei gratiam consecutum, reddentis bonum pro malis. Idem autem dicendum de caeteris peccatoribus affirmat idem doctor tractat. duodecimo in Joan. ad illud: Erant enim mala eorum opera. Quorum, inquit, opera bona invenit Dominus? nullorum. Omnium enim opera mala invenit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 31