Capitulum 32
Capitulum 32
Ejusdem sententiae probatio ex Patribus et Conciliis
HAc tanta scripturarum authoritate adducti Patres merito sententiam illam Pelagii, qua Dei gratiam quadantenus agnoscens, dicebat eam dari secundum merita nostra, inter 12. ejus articulos haereticos octavo loco damnarunt anathemate, atque illi sententiae contrarium dogma fide tenendum decreverunt.
Factum id in syn. Palaestina Diospoli habita, ubi & Pelagius ipse praesens, ne damnaretur, illum articulum una cum caeteris, tametsi non ex animo, recantavit atque damnavit. Cujus definitionis meminit imprimis Augustinus epist. 106. ad Paulinum & 107. ad Vitalem, quibus locis articulos ipsos 12. ordine recenset. Meminit praeterea idem August. in epist. 105. ad Sixtum, lib. 1. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 19. & lib. de praedestinatione Sanctorum cap. 2. Item Prosper ad capita Gallorum resp. 8. & contra Coll. cap. 10.
Repetita est eadem definitio in concilio Arausicano. Nam post canones ejus concilii complures, quibus docetur hominem ex se nihil quod ad pietatem & salutem vitae aeternae pertineat posse, sine gratia Dei; tandem ultimo canon. sic ioquitur: ipsum Deum nobis, nullis praecedentibus bonis meritis, & fidem & amorem sui prius inspirare, ut & baptism. sacramenta fideliter requiramus, & post baptismum cum ipsius adjutorio, ea quae sibi sunt placita, implere possimus.
Probat & confirmat eam Patrum sententiam synodus Tridentina, cum sess. 6. cap. 5. declarat, exordium justificationis in adultis a Dei per Christum Jesum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab ejus vocatione; qua nullis eorum existentibus meritis vocantur, ut qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem disponantur.
Praeter has conciliorum definitiones, etsi singulorum Patrum testimonia non sint exigenda; quo tamen illustrior appareat ecclesiae doctrina, quasdam paucorum, sed praecipuorum sententias annotabimus.
Hieronymus in comment. opistolae ad Philemonem: Gratia est, inquit, qua nullo merito nec opere salvamur. Et super epist. ad Ephes. 2. Absque cruore Domim Jesu nemo appropinquat Deo.
Augustinus tract. 86. m. Joan. Gratia non invenit, sed efficit merita. Et iterum: In omnibus misericordia Dei praevenit nos, & libro de peccato originali cap. 24. Spiritus ubi vult spirat, non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens. Et in expositione Psal. 51. Confitebor tibi quia fecisti non ex meritis meis, sed ex misericordia tua, ut sperarem in misericordia tua. Vide eundem libro 2. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 8. de gratia & libero arbitrio cap. 14. initio lib. de praedestinatione sanctorum, & in fine lib. 1. ad Simplicianum, qui locus inter alios, est bene notandus.
Leo sermone 1. de jejunio 10. mensis. Causa reparationis nostrae nulla est, nisi misericordia Dei, quae nullis praecedentibus nostris meritis, &c. Item serm. 13. de passione Domini: Miserendi nostri causam Deus nisi in sua bonitate non habuit. Eundem vide in epist. 86.
Prosper lib. 1. de vocatione gentium cap. 8. Omnibus, inquit, hominibus causa praecipiendae gratio voluntas Dei est, apud quam ratio electionis abscondita est, ab ea gratia incipientibus meritis, quam accepere fine meritis. Idem author videatur in carmine de ingratis, & contra Collatorem cap. 6. & 16. & alibi.
Fulgentius libro de incarnatione & gratia Christi cap. 18. Si nostrum est velle credere, priusquam Dei gratia nos incipiat adjuvare, injuste gratia dicitur qui a non gratis datur hominibus, sed bonae retribuietur voluntati. Et epist. 6. cap. 7. ut desideremus adjutorium gratiae, hoc ipsum quoque opus est gratiae.
Gregorius homil. 19. in Ezech. Non virtutibus venitur ad fidem, sed fide pertingitur ad virtutes? Et lib. 1. dialog. cap. 4. Omne opus dona praeveniunt, quamvis ex subsequenti opere ipsa etiam dona succrescunt. Idem hom. 27. in evang. loquens de donis Dei collatis homini, ait’: Nihil meritis suis tribuat.
His Patribus pulchre consonat Franco in libro de gratia Dei. Dicit enim tomo 4. quod homo nulla sapientia sua, nulla virtute sua, nullis meritis suis; sed sola conditoris sui gratia recuperandi gratiam additum invenit, citata ad hoc scriptura Deuter. 9. Ne dicas in corde tuo, propter justitiam meam, &c. Et tomo 12. Tua, Christe, gratia, inquit, haec omnia operatur, quae sic gratis omnibus datur, ut nullius unquam merito, nullius desiderio praeveiatur, sed omnes ipsa praeveniat, omnibus ipsa subveniat, omnibus praestet, ut perveniant. Et quae sequuntur.
Sanctorum Patrum sententiis operae pretium est adjungere verba Philonis Judaei, non Christiani quidem fortasse, verum in religione Mosaica, & scripturis antiquae legis haud vulgariter instituti. Ea sunt in libro de sacrificiis Abel & Can. Votum, inquit, est petitio boni alicujus a Deo: Mandatum autem, ut voti compos coronam offerat Deo, non sibi, idque sine mora, si fieri potest. In hac re qui peccant, alii per beneficiorum oblivionem gratiarum actione se privant qua nihil pretiosius, alii vero per nimiam arrogantiam seipsos authores bonorum suorum existimant, non illum verum authorem rerum onenium. Tertii levius peccant quam proximi, gravius tamen quam primi. Hi sua bona referunt quidem ad authorem Deum, sed aiunt se suo merito ea consequi. Esse enim se prudentes, fortes, temperantes, justos; & ideo dignos censendos divina gratia. Horum singulis resistit sacra scriptura. Sic ille, singula deinceps allatis scripturae testimoniis comprobans.
Porro ne prolixiores hic simus, semel notandum, quoties Patres docent omnia nostra merita esse Der dona, manifeste eos ostendere, quod gratia Dei non datur secundum merita nostra quae ex nobis sunt; sic enim aliqua nostra merita non essent Dei dona. Docent illud, & diligenter inculcant ii maxime qui contra Pelagianos scripserunt. Quod & Caelestinus papa confirmat in epist. scripta ad Episcopos Galliae cap. 12. dicens: Tantam erga nos esse Dei bonitatem, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius donaQuam sententiam totidem verbis repecit Synodus Trid. sess. 6. cap. 16.
On this page