Capitulum 33
Capitulum 33
Ejusdem doctrinae demonstratio ex ratione
QUaecunque rationes probant omne bonum opus, idemque totum, a gratia Dei proficisci, eaedem valent, ac parem omnino vim habent ad demonstrandum omne meritum nostrum esse Dei donum, & proinde gratiam non dari secundum merita nostra, quae non sint ex gratia. Nam meritum in ordine ad gratiam Dei qua reparamur ad vitam aeternam, esse non posset nisi opus aliquo modo bonum & salutare.
Huc igitur recurrunt generales illae rationes ex orationibus Ecclesiae, ex actione gratiarum, ex gloriatione & ex universali efficientia supremae causae. Orat enim ecclesia Deum, ut homines a fide Christiana prorsus alienos, haereticos, schismaticos, paganos, Judaeos, ipsos etiam Christiani nominis persecutores, & quoscunque etiam magnos peccatores, in quibus nullum est meritum bonum, virtute suae gratiae praevenientis ad fidem & poenitentiam convertat; & pro omnium conversione Deo gratias agit, & per hoc totum illud divini operis esse profitetur, uti ratiocinatur Caelestinus pontifex in epist. ad Gallos episcopos cap. 11. Et quidem facit hoc ecclesia ex praecepto Pauli Apost. 1. Tim. 2. ubi & orationes & gratiarum actiones fieri vult pro omnibus hominibus.
Deinde, si quis merito suo posset praevenire gratiam Dei, non deberet ille de merito suo in Deo gloriari, sed in seipso; quod & pietati & scripturis est contrarium, scilicet ut quis glorietur non in Domino.
Ac tandem, si quis habere potest ex seipso meritum ullum bonum quo se disponat ad gratiam Dei; non ergo Deus est prima omnium rerum, actionumque proprie efficiens causa, neque verum erit Deum omnia in omnibus operari. 1. Cor. 12. & omnia bona ad Deum tanquam authorem suum unde nascuntur, esse referenda, quod affirmat post Zosimum papam Caelestinus in epist. memorata cap. 8.
Si dicas, ejusmodi praeparationem haberi ex solo Dei auxilio generali, & ita hominem adhuc gloriari in Deo, saltem sequetur, quod non in Deo per Christum gloriari poterit de ejusmodi opere, quo se ad gratiam praeparavit; quia quae in natura manserunt, non habentur ex Christi merito, ut quod quis sit homo, quod habeat manus, pedes, quod loqui possit, &c. atque ita non excludetur gloriatio naturae. Poterit enim homo gloriari quod ex viribus naturae fecerit opus tantum, cujus intuitu Deus ei gratiam dederit. Atque ita revera gratia erit ex operibus, scilicet beneficium gratiae divinae provocantibus, quod est aperte contra Apostolum.
Sed his accedunt speciales ac propriae rationes. Prima ex ipso nomine gratiae. Nam gratia dicitur ex eo, quia gratis datur. Repugnat igitur gratiae, ut secundum merita detur, nisi & ipsa merita sint ex gratia. Quam rationem dialectice urget Apostol. Rom. II. dicens: Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. Idem autem est ex operibus, & ex meritis. Urgent eandem rationem etiam Patres, ut Aug. lib. 1. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 19. & alias saepe, Fulgentius lib. de incarnatione & gratia Christi cap. 18. & alii.
Secunda: Naturale non habet ordinem causalitatis ad supernaturale, quia toto genere distat; ergo nullum opus nostrum potest habere rationem meriti ad gratiam. Sequela patet, quia nostrum opus hic intelligitur, quod facimus ex viribus naturae, gratia vero bonum est supernaturale.
Tertia: Etiamsi natura per se considerata niti posset ad gratiam per aliquod meritum, non tamen potest in homine corrupto per peccatum, quo scilicet factum est, ut sit totus a Deo aversus, nec initium aliquod conversionis ad Deum habere possit, nisi misericorditer ab ejus gratia fuerit praeventus. Nam ex peccati corruptione est illud quod ex psalmo commemorat Apostolus Rom. 3. Non est intelligens, non est requirens Deum, omnes declinaverunt, simul imutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Unde idem Apostolus etiam de iis qui sub lege erant, sic ait Tit. 3. Eramus enim aliquando & nos insipientes, increduli, errntes, servientes desideriis, & voluptatibus variis, &c.
Quarta: Ejusdem est producere formam, & ad formam disponere, nimirum ipsius causae efficientis: Atqui Deus producit, & dat gratiam; ergo Deus ad eam recipiondam hominem disponit, non autem homo semetipsum, nisi quatenus a Deo per auxilium aliquod gratiae ejus movetur. Haec ratio est S. Thom. 1. 2. q. 109. art. 6. & concludit non tantum de gratia habituali, verum etiam de gratia ad illam disponente, quemadmodum bene declarat ipse S. Thomas.
Quinta: Gratia est proprius effectus praedestinationis; ergo si gratia datur secundum merita nostra, praedestinatio erit ex meritis. Hoc autem non modo falsum est, sed & contra fidem Catholicam. Sequela manifesta est, quia dum quaeritur, an praedestinatio sit ex meritis, intelligitur praedestinatio secundum totum suum effectum. Et hoc sensit S. Thom. quando lib. 3. contra gent. cap. 59. conjunxit haec tria, praedestinationem, electionem, & justificationem, id est, gratiam, quae dicit ex sola Dei voluntate dependere. Huc igitur referri possunt omnes rationes, quibus ostensum est libro superiore non ex meritis, sed mere gratuito eos praedestinari.
Unde & postremo loco notandum, cum Patres dicunt gratiam non dari secundum merita nostra, non tantum eos excludere merita ipsam gratiam praecedentia, sed etiam secutura; ut proinde ex hoc eodem dogmate reprobanda veniat etiam eorum doctrina, qui dixerunt Deum dare gratiam quibusdam, quia praevidisset eos vel oblatam gratiam accepturos, vel accepta gratia bene usuros. Quo spectant & aliae quorundam opiniones, qui praedestinationem atque omnino propositum dandae gratiae suspendunt ex praevisione cooperationis liberi arbitrii, quasi vide, licet ipsa liberi arbitrii cooperatio non sit praedestinationis seu gratiae divinae effectus. Qua de re tota satis copiose diximus ad dist. 41. libri 1.
On this page