Capitulum 34
Capitulum 34
Neminem sine gratia posse ad gratiam praeparare
EJus sententiae, qua dicitur gratiam non dari! secundum merita, juxta diversam acceptionem gratiae & meriti, quatuor diversi sensus fieri possunt. Unus: Gratia habitualis non datur ex merito de condigno. Secundus: Gratia habitualis non daturex merito de congruo. Tertius: Gratia generaliter accepta, ut etiam comprehendit auxilium gratiae specialis, non datur ex merito de condigno. Quartus: Gratia generaliter accepta non datur ex merito de congruo, seu generaliter accepto. Quem postremum sensum solum a Patribus in pronuncianda ac definienda praedicta sententia fuisse intentum superius ostendimus; tametsi primus & tertius sensus etiam veritatem habeant: imo & secundus, si intelligatur de merito quod quis habet ex seipso.
Caeterum ex scholasticis quidam non attendentes quid Patres in ea sententia spectaverint, ad alios sensus delapsi sunt, ut existimarent non aliud Patres voluisse, quam quod habet primus, aut secundus, aut tertius sensus supradictus. Ac proinde non esse doctrinam a Patribus definitam; non dari gratiam secundum merita, juxta sensum postremum. Quocirca nihil periculi putarunt esse si dicerent, hominem solis naturae viribus facere posse quaedam moraliter bona; sicque naturalibus bene utentem, etsi non de condigno, tamen de congruo mereri auxilium gratiae Dei; atque hoc pacto posse eum sine gratia sese praeparare ac disponere ad gratiam. Ita enim sentiunt Durandus, Scotus, & Gabriel in hanc dist. ac rursum Durandus in 4. dist. 15. quaest. 3. Altisiodorensis in summa lib. 1. cap. 15. q. 3. Thom. Argentinensis tum hoc loco, tum in 1. dist. 41. art. 2. & inter neotericos Alfonsus a Castro lib. 2. de lege poenali cap. 14. ubi pro ea sententia fortiter adeo pugnat, ut diversam sententiam impietatis & haereseos condemnet, non absque grandi temeritate
Sed haec istorum opinio plane dissonat a Catholico sensu sanctorum Patrum, & refellitur omnibus iisdem argumentis quibus jam evertimus illud Pelagii: Gratiam dari secundum merita nostra. Hoc enim intellectum eo sensu quo & a Pelagio assertum, & a Patribus damnatum fuit, consequens est ex illa opinione. Nam si potest homo sine gratia, id est, sine motione specialis auxilii quod datur per Christum, ac solis instructus viribus naturae, se praeparare, seu disponere ad gratiam recipiendam; hujusmodi autem dispositio respectu gratiae quandam habet rationem meriti; certa consequentia est, gratiam secundum merita nostra dari. Quare in ea opinione refutanda non est hic pluribus immorandum. Id solum adjicimus, Patres etiam expressis verbis illam cum reliqua Pelagii doctrina rejecisse. Nam concilium Arausicanum canone 6. eum qui sine gratia Dei desiderantibus, conantibus, laborantibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus, aut quicquam tale facientibus, nobis misericordiam dicit conferri divinitus; non autem ut haec omnia sicut oportet agere valeamus, per inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur, damnat tanquam resistentem Apostolo dicenti; Quid habes quod non accepisti? Et, Gratia Deisum id quod sum. Et can. 7. eum qui per naturae vigorem bonum aliquod quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare ut expedit, aut D eligere posse hominem confirmat absque Spiritus sancti inspiratione, dicit haeretico falli spiritu, nec intelligere vocem Dei in evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere, & illud Apostoli: Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, &c. Sub his autem verbis utriusque canonis manifestum est omne id comprehendi, per quod quis se praeparare seu disponere posset ad gratiam.
Prosperi quoque nota sententia est respons. 8. ad cap. Gallorum. Sine gratia nemo currit ad gratiam. Et lib. 1. de vocatione c. 24. Duce Deo venitur ad Deum. Et lib. 2. cap. 26. Ipsa gratia, inquit, in eo quem vocat, primam sibi receptionem & famulam donorum suorum praeparat voluntatem. Idem in carmine de ingratis cap. 25. de gratia sic canit.
Haec ut cujusquam studio, affectuque petatur, Ipsa agit, & cunctis dux est venientibus ad se, Perque ipsam nisi curratur, non itur ad ipsam. Praeter scripturas autem in praedictis canonibus Arausicani concilii citatas, sunt & istae, non minus apertae, Prov. 8. Praeparatur voluntas a Domino. Et Ezech. 36. Non propter vos ego faciam, dicit Dominus, & Ro. 5. Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei.
Caeterum de hac re inter Scholasticos optime disputat S. Thomas. Videant eum studiosi 1. 2. quaest. 109. art. 6. & qu. 112. art. 2. & 3. Item de veritate q. 24. art. ult. & lib. 3. contra gentes cap. 149. ac rursum in summa par. 1. q. 23. articulo 5. in corpore. Quibus omnibus locis perspicue docet, hominem non posse sine auxilio gratiae Dei se praeparare ad gratiam, sed omnem hujusmodi praeparationem ipsi etiam gratiae tribuendam esse. Quin & quodlib. 1. art. 7. dicit pertinere ad errorem Pelagianum, existimare quod homo possit se praeparare ad gratiam absque auxilio gratiae divinae. Videantur etiam quae Cajetanus & Barthol. Medina scribunt in 1. 2. locis praedictis. Recte enim docent ex sententia sui doctoris contra Durandum & alios, omnem etiam imperfectam dispositionem ad gratiam, esse a Deo praeveniente, nullumque opus tantum moraliter bonum, seu quicquid ex facultate naturae fieri potest, esse dispositionem ad gratiam, & ne quidem de congruo, atque imperfecta ratione meritum ejus dici posse.
Postremo nec illud praetereundum, eos etiam ab errore quem jam refellimus, excusari non posse, qui docuerunt attritionem, quae sola cum sacramento sufficiat ad obtinendam gratiam justificationis, haberi posse ex solis naturae viribus. Quae fuit opinio Dominici Soto, Melchioris Cani, Francisci a Victoria, & aliorum quorundam. Sed eam bene & docte refutat Medina sexto articulo memorato, videlicet ex scriptura & conciliis Arausicano & Tridentino, ostendens attritionem quae cum sacramento sufficiat, agnosci oportere supernaturalem, & gratiae praevenientis effectum. Quod & sic probatur: Nemo enim adultus justificatur sine praeparatione necessaria ante sacramenti susceptionem; si ergo sola attritio ex facultate naturae habita cum sacramento sufficiat ad justificationem, evidenter sequitur, posse hominem sine auxilio gratiae, solis naturae viribus ad ipsam justificationis gratiam sese praeparare. Hoc autem non aliud est, quam sine gratia praeparare se ad gratiam. Quod ad Pelagii errorem pertinere jam satis ostendimus.
On this page