Text List

Capitulum 35

Capitulum 35

Utrum facienti quod in se est, Deus largiatur gratiam

§. 35. Utrum facienti quod in se est, Deus largiatur gratiam

DOctrinae superiori plurimum adversari videtur illa communiter recepta sententia, qua dicunt homini facienti quod in se est, Deum impertiri suam gratiam. Hinc enim plane consequens apparet, gratiam dari secundum meritum aliquod hominis, quod in se suisque viribus est, facientis; nec non posse hominem sine gratia (scilicet faciendo quod in se est) praeparare se ad gratiam. Legitur autem ea sententia non modo apud vulgares Theologos, verum etiam apud S. Thomam non uno loco, ut in disputatis de veritate q. 24. art. 1. ad 2. ubi dicit quod quamvis gratiam quae opera meritoria facit, non possit homo ex libero arbitrio acquirere; potest tamen se ad gratiam habendam praeparare, quae ei a Deo non denegabitur, si fecerit quod in se est. Et ejusdem operis quaest. 14. art. 11. ad 1. ubi dicit ad divinam providentiam pertinere, ut cuilibet provideat de necessariis ad salutem, dummodo ex parte ejus non impediatur. Si enim aliquis, inquit, in sylvis vel inter bruta animalia nutritus ductum naturalis rationis sequeretur in appetitu boni & fuga mali; certissime est tenendum, quod ei Deus vel per internam inspirationem revelaret ea quae sunt ad credendum necessaria, vel aliquem fidei praedicatorem ad eum dirigeret, sicut misit Petrum ad Cornelium. Et ad 2. Si nos fecerimus quod in nobis est, ut scilicet ductum naturalis rationis sequamur, Deus non deficiet nobis ab eo quod est nobis necessarium. Sed & superius art. 10. ad 5. jam dixerat, quod homini loco omnium quae data sunt aliis animalibus, data est ratio, per quam & necessaria hujus vitae sibi parare posset, & disponere se ad recipienda auxilia divinitus futurae vitae. Similis apud eum locus est de homine in sylvis nutrito in 3. dist. 25. qu. 2. art. 1. Quin & commentator ejus Medina scribens in 1. 2. qu. 109. art. 6. censet probabilem esse sententiam doctorum dicentium, homini facienti quod in se est, ex facultate naturae, Deum ex sua miserico rdianunquam denegare gratiam.

Huc porro adducuntur quaedam loca Chrysostomi, quibus dicit hominem prius debere adferre quod suum est, atque ita Deum illi daturum suam gratiam. Sic enim loquitur hom. 35. in Genes. idipsum aliquoties inculcans, & hom. in Psal. 7. & in libello, quod nemo laeditur a seipso, & alibi. Videntur autem idem valere haec duo, adferre quod suum est, & facere quod in se est.

Quod autem ad ipsam phrasim seu modum loquendi spectat, nonnulli eam probari putant ex scriptura. Dicit enim Christus Luc. 12. Quid autem & a vobis ipsis non judicatis quod justum est? Et Apostolus Roman. 1. Ita, quod in me, promptum est & vobis qui Romae estis evangelizare. Et capite 12. Sifieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Tale etiam est quod Cyprianus in epistola ad Fidum de baptismo infantium scribit, quantum in nobis est, si fieri potuerit, nulla anima perdenda est.

Ut ad haec respondeatur, & quid de communi illo scholarum dicto judicandum sit intelligatur, multiplicem ejus sensum distinguere oportet. Unus sensus est, hominem posse solis naturae viribus servare legem naturae & innocenter vivere secundum rationem. Quod si faciat, hac ejus bonitate morali Deum invitatum mentem ejus intrinsecus illuminare, aut certe praedicatorem ad eum dirigere, seu quamcunque occasionem procurare, qua tandem ad fidem ju stitiamque perveniat. Hic sensus sine dubio Pelagianus est, & contrarius tam definitae sententiae Patrum, gratiam non dari secundum merita, quam canonibus Arausicani concilii, & doctrinae Catholicae de praedestinatione gratuita. Quanquam & illa opinio, qua putetur aliquem esse hominem qui solis naturae viribus servet legem naturae, sic ut contra eam non aliquando peccet mortaliter, non parum repugnet fidei nostrae de peccato originali, & corruptione naturae humanae ex illo peccato, juxta scripturam: Omnes declinaverunt, &c. Qua de re infra suo loco disputabitur.

Alius sensus est, hominem suis viribus posse aspirare ad gratiam Dei desiderando & invocando eam; sive prius bene moraliter vixerit, sive male; & sive fidelis sit, sive non. De hoc sensu idem est ju dicium quod de priori. Disertis etiam verbis hujusmodi doctrina damnatur can. 3. 4. & 6. concilii Arausicani.

Tertius sensus est, hominem quod in se est, id est, viribus naturae ac liberi sui arbitrii facientem, quoad observationem legis naturalis, eodem momento ac cipere Dei gratiam; eo quod divina bonitas non patiatur hominem moraliter juste viventem, vel momento frustrari sua gratia, qua dignus sit vita aeterna, etiamsi nondum sit imbutus fide Christi, nec adhuc spem suam ponat in Christo. Ad hunc modum Alfonsus loco supra citato sententiam istam explicat, addens Deum non permissurum, ut talis homo moriatur, antequam de fide Christi sit sufficienter instructus. Quod nisi dicatur, inquit, angustiae nobis erunt undique, quoniam necessarium erit fateri illum sine fide mediatoris salvari, aut cum gratia decedentem condemnari, aut facientem quod in se est, carere Dei gratia: quorum quodlibet asserere impium esset & haereticum. Hic sensus nihil minus habet Pelagianum quam duo superiores. Atque insuper hoc addit absurdum & graviter erroneum, quod quis sit in gratia gratum faciente sine fide mediatoris, quod est contra universam Apostoli Pauli & ipsius Christi doctrinam de justificatione. Nec absurditatem istius sensus minuit, quod homo faciens, quod in se est, ponitur eodem instanti habere gratiam; quia non refert utrum tempore haec duoconjungantur, an non, dummodo facere quod in se est, ponatur esse causa & ratio consequendae gratiae. Nam sic quoque gratia datur secundum meritum. Neque hic metuendae sunt angustiae, quia postremum illud ex tribus; nempe facientem quod in se est carere Dei gratia, adeo non debet rejici tanquam impium & haereticum; ut potius contraria sententia ad haeresim Pelagianam sit rejicienda, sicut jam satis probatum est.

Quartus sensus est, hominem facientem quod in sua est potestate cum adjutorio gratiae Dei ipsum moventis, consequi gratiam ulteriorem, ut gratiam justificationis, vel ejus augmentum, vel etiam fidem explicitam & perfectam, si prius tantum implicitam aut imperfectam habebat. Atque hic sensus Catholicus est. Hoc modo S. Thomas eam locutionem exponit 1. 2. quaest. 109. articulo 6. ad 2. ubi cum sibi objecisset illud: Si homo facit quod in se est, Deus non denegat ei gratiam, respondet dicendum quod nihil homo potest facere, nisi a Deo moveatur secundum illud Joan. 15. Sine me nihil potestis facere. Et ideo cum dicitur homo facere quod in se est, dicitur hoc esse in potestate hominis secundum quod est motus a Deo. Quem sensum pluribus declarat quaest. 112. art. 3. ubi ex professo disputat quaestionem, an facienti quod in se est, necessario detur gratia. Clare eundem sensum explicat in commentario epistolae ad Rom. 10. lect. 3. Hoc ipsum, inquit, quod aliqui faciunt quod in se est, convertendo se scilicet ad Deum, ex Deo est movente corda ipsorum ad Vonum secundum illud Thren. 5. Converte nos Domine ad te, & convertemur. Hinc patet S. Thomam non tunc demum quando Summam scripsit, ita sensisse, sed etiam multo ante.

Hunc eundem sensum indicat catechismus Romanus ad parochos, titulo de gradibus orationis, cum dicit quibusdam qui nondum fidei lumen acceperunt, ut Cornclio, divina benignitate exiguum illorum naturae lumen accedente, eos sit excitari ad studium veritatis, quam, inquit, ut deceantur, summis precibus petunt. Qui si manent in voluntate, a Dei clementia eorum studium non repudiatur. Nemini enim id ex animo petenti clausae sunt fores divinae benignitatis. Haec ibi. Neque enim aliud sibi volunt haec postrema verba, quam quod Christus ipse promisit dicens: Petite & accipietis, quaerite, &c. Certum est autem hominem non petere nec quaerere, nec quicquam tale posse sine auxilio gratiae Dei, prout clarissime dictum est can. 6. concilii Arausicani. Sensum & explicationem S. Thomae sequuntur & defendunt Cajetanus in 1. 2. q. 109. art. 6. Medina ibidem & plenius quaest. 112. art. 3. Bannesius in 2. 2. quaest. 10. art. 1. Quibus consentit Petrus a Soto Lect. 9. de poenitentia, sanctus Thomas in summa quam postremam scripsit, existimandus est aut declarasse aut retractasse, si quid alibi aliter vel obscurius dixerat. Simul etiam observa, quod in tota summa nusquam absolute & expresse sic loquitur, ut dicat Deum facienti quod in se est, dare gratiam, sed tantum commune illud dictum quomodo intelligi debeat, exponit. Neque usquam alibi dicit hominem sine auxilio gratiae Dei facere quod in se est; sic ut per hoc dici possit praeparatus ad gratiam. Quin potius expresse id negat q. 24. de veritate art. ultimo. Quod ipsum etiam satis indicat ejusdem libri qu. 14. art. 10. ad 1. & 2.

Porro similem expositionem communis illius sententiae videre est apud Bonaventuram in dist. 28. praesentis libri artic. 2. quaestiuncula 1. In eundem sensum recte accipiuntur, quae ex Adriano & Navarro adferebantur. Est enim fidei id quod illi dicunt, si intelligas facere quod in se est, ex auxilio gratiae Dei, nititur certissimae promissioni Christi: Petite & accipietis.

Sed fortasse dicet aliquis, vulgatum hoc dictum sic recte accipi posse: quod homini facienti quod in se est, id est, quantum potest ex viribus naturae, A Deus semper dat gratiam, non quidem ob aliquod meritum ejus, nec quasi respiciens ad ejus opus tanquam praeparationem ad gratiam, sed ex pura liberalitate & misericordia. Hoc enim significare videtur Medina quando dicit, sententiam illam probabilem esse, si dicatur Deus tali homini ex sua misericordia nunquam denegare gratiam. Et ipse S. Thomas aliquid tale videtur innuere in dicto artic. quaestione 24. de veritate. Respondeo dictum illud non constare, nisi intelligatur Deum dare gratiam ideo, quia homo facit quod in se est, ut videlicet aliqua ratio dandae gratiae significetur ex parte hominis. Non potest autem intelligi alia ratio quam meritoria, saltem secundum generalem meriti significationem, quam supra exposuimus; ubi autem meritum, ibi & praeparatio; unde non consistit, Deum ideo dare gratiam homini quia facit, quod in se est, & gratiam ei dare pure liberaliter & misericorditer. Medina quoque eodem loco mox sententiam illam destruit. Subjungit enim non esse legem infallibilem, probatque per scripturas: Quis te discernit? Et quis prior dedit illi? additis etiam rationibus & authoritate sancti Augustini. Denique rem totam diligentius expendit secundo loco supra citato.

Ad objecta ex Chrysostomo respondetur, eum loqui de iis qui jam aliquid a Deo acceperint per quod proficere possint; ut fidem, desiderium virtutis, voluntatem bonam, licet imperfectam. Haec enim non sua, sed a Deo accepta, adfert homo, dum per fidem Deum orat, & bonum desiderium ac voluntatem ei offert, ut plus accipiat. Et hoc sensu recte dicitur alicui: Fac quod in te est, & Deus adjuvabit, id est, fac quod potes secundum vires praesentes, sed a Deo acceptas, & Deus pium conatum quem dedit, adjuvabit, & quod coepit, perficiet,

Scripturae autem allegatae pro ea phrasi, qua quis dicitur facere quod in se est, non probant illum se„cundum sensum aliquem a nobis improbatum. Nam quod adfertur ex Lucae 12. hunc sensum habet: Cur non a vobis ipsis, id est, per vos ipsos absque mea externa monitione judicatis quod justum est: non tamen absque interna motione gratiae Dei, a qua expectandus est omnis effectus correptionis, sicut Augustinus docet lib. de corr. & gratia. Rursum apud Apostolum illae locutiones, quod in me est, & quod ex vobis, vel in vobis est, non opponuntur ei quod in Deo, vel ex Deo est; sed quod in aliis est, utpote hominibus, vel etiam daemonibus. Nam Apostolus desiderabat quidem apud multos praedicare evangelium, sed saepe a malis hominibus & ab ipso Satana quaeritur se impediri. Et ut pacem quis habeat cum aliis, non satis est, si ipse velit, nisi velint & alii, quia pacem & concordiam non facit nisi consensus plurium. Simili quoque sensu Cyprianus loquitur, opponens id quod in nobis est, impedimentis externis, quae contingunt etiam nobis nolentibus: Estque ille vulgaris loquendi modus secundum hunc sensum.

Porro ad refutationem trium primorum sensuum, abunde sufficiunt quae dicta sunt de gratia non secundum merita, & quae superiori libro de praedestinatione, non ex meritis, tametsi potest etiam experientia proferri ad hujusmodi sensum & opinionem refellendam. Nam qui apud Ethnicos innocentissime secundum justitiam moralem vixisse leguntur, non per hoc revocati sunt a cultu falsorum Deorum, ut Socrates & alii, neque omnino ullum exemplum ad eam rem certum adferri potest. Quam vero Deus justitiae moralis rationem non habeat in hominum vocatione ad fidem, ostendunt multa exemplo scripturae, ut Pauli, Matthaei, latronis, peccatricis, & quod toties legitur Christus man¬ ducasse cum publicanis & peccatoribus. De hac re videatur Augustinus libro 1. ad Simplicianum in fine, & lib. I. de peccatorum meritis cap. 22. Item Prosper lib. 1. de vocatione gentium cap. 17. & in carmine de ingratis cap. 17. & 18. ac passim in lib. contra Collatorem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 35