Capitulum 36
Capitulum 36
Ad caetera argumenta quae gratiam ex meritis volunt responsio
COntra doctrinam gratuitae gratiae Dei, sunt & alia multa, quae tum ex scripturis, tum ex Patribus objici soleant.
Primum: Zachariae 1. dicit Dominus: Convertimini ad me, & ego convertar ad vos. Quod si exponunt: convertimini ad me per naturam, & ego convertar ad vos per gratiam. Probant autem, quia priusquam Deus ad nos convertatur per gratiam suam, non potest a nobis exigi alia conversio ad ipsum quam per naturam.
Secundum: Proverb. 16. Hominis est praeparare animam, & Domini gubernare linguam, quae antithesis non consistet, nisi prius membrum cum exclusione intelligatur, ut scilicet solius hominis sit animam praeparare. Nam posterius membrum non videtur admittere sensum exclusivum, quia ipse etiam homo linguam suam gubernat. Psal. 33. Prohibe linguam tuam a malo.
Tertium: Matth. 10. praecipitur Apostolis Evangelium praedicaturis, ut ingressi in civitatem interrogent quis in ea dignus sit, scilicet cui praedicent evangelium. Unde & cap. 7. prohibentur iidem praedicatores sanctum dare canibus, & margaritas mittere ante porcos.
Quartum: Christus ait Matth. 11. Confiteor tibi pater, quia abscondisti haec a sapientibus, & revelasti ea parvulis, id est, humilibus; ergo gratiam fidei meretur quis humilitate. Simile est & illud Jacobi 4. & 1. Petri 5. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, ex Proverbiorum 3. secundum 70.
Quintum: Joan 4. Videte regiones, inquit Dominus, quia albae sunt jam ad messem. Qua figura sermonis significare voluit, animos hominum jam esse praeparatos ad suscipiendum evangelium per discipulos suos praedicandum.
Sextum: Multis scripturae locis dicitur Deus quosdam invenire bonos, & propter illam causam eis praestare quaedam beneficia gratiae, ut Genes. 18. Job. 13. Psal. 88. Sap. 3. Matth. 8. Non dicitur autem quis invenire quod ipse fecit, sed quod factum est ab alio.
Septimum: Act. 10. Cornelius nondum Christianus per eleemosynas, & alia bona opera meruit, ut ad se instituendum in fide Christi Petrus mitteretur. Quod testantur verba Angeli dicentis ad eum: Orationes & eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei, &c. ergo per opera facta sine fide mediatoris, & proinde sine gratia, meruit gratiam fidei. Confirmant id ipsum verba Petri postea dicentis ad Cornelium: In veritate comperi, quiae non est personarum acceptor Deus; sed in omne gente qui timet eum, & operatur justitiam, acceptus est illi. Confirmare etiam videntur haec Augustini verba lib. de praedestinatione Sanctorum cap. 7. Dici solet, ideo credere meruit, quia vir bonus erat, & antequam crederet: quod de Cornelio dici potest, cujus acceptae sunt eleemosynae, & exanditae orationes, antequam credidisset in Christum.
Octavum: Luc. 19. Zachaeus studio & devotione videndi Christum, meruit ab eo vocari ad fidem & salutem. Unde Ambrosius lib. 1. de Abel & Cain cap. 8. dicit Zachaeum impetrasse ut videretur & vocaretur a Christo.
Nonum: Luc. 23. Latro socium latronem incre¬ A pans, & Christi innocentiam praedicans, cum nihil adhuc de fide mediatoris audivisset, audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso. Hoc exemplum cum superiore adfert Cassianus collatione 13. ut ostendat Dei gratiam aliquando praeveniri voluntatem & merito hominis. Si, inquit, gratia Dei semper inspirari bonae voluntatis principia dixerimus, quid de Zachaei fide? quid de illius in cruce latronis pietate dicemus? qui desiderio suo vim quandam regnis caelestibus inferentes, specialia vocationis monita praevenerunt.
Decimum, Basilides quidam, ut legitur in martyrologio Romano ultima Junii, cum sanctam virginem Potamiaenam quam ad supplicium ducebat, ab impudicorum petulantia tutatus esset, ejus religiosi officii mercedem ab ea recepit. Nam ipsa postea illi apparens non solum convertit ad Christum; sed etiam martyrem precibus suis effecit. Historia est apud Eusebium lib. 6. hist. cap. 4.
Undecimum ex Origene qui hom. 1. in Genes. dicit nos a Christo illuminari, si nequaquam caecitas mentis impediat; sicut sol & luna illuminant mortales, nisi caeci sint. Quod etiam si accidat, inquit, primo oportet eos qui caeci sunt, sequi Christum, & clamare post eum; ut visum ab ipso recipientes, possint etiam ab eo illuminari. Et homil. 24. super Numeros: Si offeramus Deo iustitiam nostram, accipiemus ab ipso justitiam Dei. Et si offeramus ei nostram, id est, corporis castitatem, accipiemus ab eo ipsias castitatem, &c.
Duodecim ex Ambrosio, qui lib. 4. in Luc. 4. dicit: Non enim dormientibus divina beneficia, sed observantibus deferuntur Et lib. 5. hexam. cap. 24. de Petro post negationem. Idem tamen, inquit, post galli cantum fit fortior, & jam dignus quem Christus aspiciat, quia oculi domini super justos. Scribit idem Ambrosius in 2. Apologia David cap. 11. Quod ecclesia meruit gratiam a Christo, quia verbum Dei quaesivit, desideravit, &c.
Decimumtertium ex Chrysostomo qui hom. 45. in Genes. dicit Abraham prius sese per bona opera disposuisse, quam a Deo tam magna gratiae beneficia acciperet; & hom. 17. in Joann. negat Deum nostras praevenire voluntates; sed cum nos praeparati fuerimus, tunc Deum nobis adesse dicit, & per gratiam suam nos adjuvare. His similia apud eum leguntur, hom. 42. ad populum Antiochenum, hom. 12. in epist. ad Heb. 7. & sub finem lib. 1. de compunctione cordis.
Decimumquartum ex Augustino qui in epist. 49. quaest. 2. qua quaerebatur, cur Christus post tot seaecula venerit doctrinam salutis mundo allaturus, sic post multa respondet: Salus religionis hujus per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, & cui defuit, dignus non fuit. Idem tract. 10. in Joan. monet catechumenos, ut ad gratiam se praeparent: & tract. 26. Si non traheris, inquit, ora ut traharis. Et hom. 16. inter 50. sic loquitur. In tuo arbitrio Deus posuit cui pares locum, Deo an diabolo; cum paraveris, qui possidebit, ipseimperabit.
Decimumquintum argumentum tale est: Lex paedagogus noster fuit in Christo, teste Apostolo Gal. 3. Est autem officium paedagogi praeparare & adducere puerum ad superiorem magistrum; ergo solo legis adminiculo potest homo praeparari ut sit aptus magisterio Christi. Unde & dicunt Patres, legem ad hoc datam, ut homo per eam de infirmitate sua convictus, confugiat ad medicinam gratiae Christi ut Augustinus lib. de perfectione justitiae ratiocinatione 6. & alibi.
Decimum sextum: Congruum est, ut Deus det potius gratiam suam viciniori quam remotiori; atqui moraliter bonus est, vicinior est minusque remotus a Deo quam homo moraliter malus; ergo congruum est ut illi det potius gratiam, quam huic, & proinde in illo poni potest aliquod meritum congrui. Major probatur, quia amor est sicut ignis, qui fortius agit in viciniora quam remotiora; gratia autem est amoris divini effectus.
Decimum septimum: Materia recte dicitur praeparari ad suscipiendam formam per hoc quod paulatim auferuntur formae contrariae; ergo gentilis se praeparat ad gratiam, dum paulatim abstinet a gravioribus peccatis & assuescit honcstati officiorum. Sic enim effici videtur materia suscipiendae gratiae minus inepta, magisque idonea, quam prius erat. Et ad hoc videtur Lucas Act. 13. narrare de Sergio proconsule, quod erat vir prudens,
Decimumoctavum: Naturale est timere malum cognitum; ergo supposita fide gehennae poterit homo solis naturae viribus poenam ejus timere, & consequenter metu illius poenae futurae dolere de peccato, qui dolor attritio vocatur, estque dispositio ad gratiam, quia sacramento accedente justificat; ergo solis naturae viribus potest homo se disponere etiam sufficienter, & ad ipsam justificationis gratiam adhibito sacramento recipiendam.
Postremum: Cur Deus hominem potius quam Anglum post lapsum erexerit, ea ratio datur inter alias, quia homo statim doluit de peccato, Angelus autem mansit obstinatus. Item quia homo post lapsum voluit resurgere, & ideo decuit, ut Deus ei manum porrigeret, ita quod manus Dei ad illos se extendit qui volunt resurgere, non ad eos quinolunt. Quae rationes apud Bonaventuram leguntur in 3. dist. 20. quaest. 1.
Huc praeterea possent adferri argumenta quae probare videntur, initium boni operis esse ex nobis, & hominem praedestinari suis meritis; sed ea cum solutionibus requirantur suis locis. Nunc quae proposita sunt diluamus.
Ad primum responderi potest, Deum praecipere ut nos ad ipsum convertamus per poenitentiam, non tamen absque ejus praeveniente gratia, quod cum fecerimus, ipsum deinde ad nos converti per gratiam remissionis peccatorum; ut sic gratia non sit ex merito nostro, sed ex gratia priori. Quae responsio significatur ab Augustino libro de gratia & libero arbitrio cap. 5. & lib. 2. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 8. Caeterum illius loci sensus est iste; Convertimini ad me per emendationem vitae ac bona opera, & ego vicissim convertar ad vos largiendo beneficia temporalia. Est enim promissio veteris testamenti, quales multae sunt in Levitico & Deuteronomio. Qualis item Isa. 1. Si volueritis & audieritis me, bona terrae comedetis. Hunc sensum arguunt sequentia ejusdem prophetae, & quae apud Aggaeum leguntur. Sunt autem similes scrinturae Malach. 3. Revertimini ad me, & revertar ad vos. 2. Paralip. 15. Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo, & Jeremiae 15. Si converteris, convertam te. Cujus postremae sententiae hic sensus est: Si conversus fueris ad me per poenitentiam, restituam te in honorem & dignitatem pristinam.
Ad secundum respondeo; consistere antithesin inter duo membra, quia posterius intelligendum cum exclusione. Significatur enim, quod quamvis homo magna cura & sollicitudine se paret ad loquendum cum principe, solius tamen Dei est sic linguam ejus gubernare, ut princeps oratione moveatur, quia solus Deus novit intimas animorum affectiones. Sic Esther cap. 14. regem accessura Deum precatur dicens: Tribue sermonem compositum in ore meo & in conspectu leonis, & transfer cor illius in odium hostis nostri. Simile prorsus est illud ex codemc. Prover. Cahominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. Sensus enim est: eventus actionum nostrarum a solo Deo pendere, juxta illud quod dici solet: Homo proponit, Deus disponit.
Ad tertium: Christus eo loco dignum vocat, honoratum ac bonae famae hominem, nec praecipit, ut dignis praedicent, sed ut apud dignos eligant hospitium, ne videlicet male audiret evangelium, si apud infames diversarentur Apostoli. Deinde ibi manifeste agitur de evangelio praedicando Judaeis, qui jam in Deum & venturum Messiam credebant, praecedit enim: In viam gentium ne abieritis, &c Nec illud in contrarium facit quod eodem loco dicitur: Etsi quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam. Nam ibi domus digna dicitur non ex humano merito, sed secundum praedestinationem gratiae, id est, talis domus quam Deus ad eam gratiam praedestinaverit; quo modo dicitur Actor. 13. Et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. Sed neque ex eo probatur meritum gratiae, quod jubentur Apostoli arcere canes & porcos a mysteriis. Nam per hoc non significatur in caeteris esse aliquod gratiae meritum, sed de iis spem esse quod Evangelium recipient; quia non se praebent canes & porcos, id est, maledicos & manifestos contemptores, quales erant multi Judaei, Paulo praesestim praedicante, ut patet ex Actis Apost. Et tamen pro his etiam orandum est.
Ad quartum respondeo, parvulos intelligi homines indoctos, idiotas, & mundo contemptibiles, quales erant Apostoli, utpote piscatores, &c. Qua in re nullum significatur meritum, sed potius admiranda potentia gratiae Dei. Quod si parvulos intelligere quis malit animo humiles, respondebo loqui Christum de Judaeis, qui jam ante in Messiam venturum credebant, & ea fide imbuti humiles erant ex gratia Dei. Quo sensu sine dubio accipiendum illud: Humilibus autem dat gratiam, subaudi majorem & abundantiorem, prout ibidem apud Ja cobum dicitur: Majorem autem dat gratiam. Nam humilitas non tantum est gratia, sed & vas aliarum gratiarum, quia reddit animum capacem ad am pliores gratias recipiendas.
Ad quintum respondeo, praeparationem intelligi factam non sine gratia. Significantur enim ibi per regiones ad messem albas Judaei & Samaritani, qui credebant unum Deum, & Messiam expectabant edocti olim a prophetis, de quibus ibidem dicit Dominus ad discipulos. Alii laboraverunt, & vos in labores eorum introistis. Quod & constat ex sermone mulieris Samaritanae.
Ad sextum: Deus cui nihil absconditum est, improprie dicitur invenire, quatenus intuitu meriti vel demeriti circa hominem aliquid novum agit aut disponit. Sed per hoc non negatur, quin meritum etiam a Deo sit. Itaque quod ad bonos, & bona opera attinet, non aliud invenit Deus quam quod ipse fecit. Docet hoc aperte Aug. libr. 2. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 7. Deus, inquit, non ab alio factum quod eligat, invenit, sed quod inveniat, ipse facit. Et tract. 29. in Joann. Non invenit quod exigat, nisi donaverit quod inveniat. Similiter Leo serm. 1. de jejunio 10. mensis: Deus ut in nobis formam suae bonitatis inveniat, dat unde ipsi quoque quod operatur, operemur. Ec Bernardus sermone 3. de ascensione Domini: Oremus ut dignos nos inveniat, vel potius efficiat.
Ad septimum responsio patet ex ipso loco Actor. ubi dicitur de Cornelio, quod erat religiosus ac timens Deum, & deprecans Deum semper. Nam, ut ait Augustinus ad hanc objectionem respondens cap. 7. de praedestinatione sanctorum, non sine fide aliqua Deum orabat. Quomodo enim invocabat, in quem non crediderat? &c. Ex quibus etiam verbis apparet ab Augustino non probari, sed magis improbari quod dici solet: Ideo credere meruit, quia vir bonus erat. Cum ergo dicit Augustinus, quod de Cornelio dici potest, non sentit recte dici posse, sed quomodocunque juxta dictum illud vulgatum; quasi dicat, exemplum illius dicti posse intelligi in Cornelio, sed sicut dictum illud non est verum, ita nec exemplum. Quod si contendas ab Augustino dictum illud probari, respondeo saltem id constare, quod non alio sensu probet illud Augustinus, quam quo significetur, ideo quempiam meruisse, ut fidem acciperet explicatam; quia jam ante bonus erat ex aliqua fide saltem imperfecta. Manifeste enim dicit Augustinus, Cornelium de quo vulgatum illud diciposse affirmat, priusquam in Christum crederet, non sine fide aliqua Deum orasse. Haec autem imperfecta fides, ut & opera inde profecta, Dei dona erant per Christum, unde generaliter concludit ibiden Augustinus. Quicquid igitur & antequam in Christum crederet, & cum credidisset, bene operatus est Cornelius, totum Deo tribuendum est, ne forte quis extollatur. Eadem solutio est apud Gregorium homil. 19. in Ezechielem, ubi de Cornelio, cujus eelemosynae fuerunt acceptae ante baptismum, sic ait: Non operibus venit ad fidem, sed fide venit ad opera. Non enim sine fide orabat; neque enim poterat bona agere, nisi ante credidisset, &c. Item apud Prosperum, qui adversariis exemplum Cornelii contra praevenientem Dei gratiam opponentibus respondens in epist. ad Ruffinum: Non intelligunt, inquit, omnem illam praeparationem Cornelii per Dei gratiam fuisse collatam, & quae sequuntur. Nec secus respondet Hugo Victorinus qu. 266. in epist. ad Rom. Qualem autem fidem habuerit Cornelius priusquam Petrus ad eum mitteretur, ex professo traditur ad distinctionem 25. lib. 3. Porro quod ait Petrus ad Cornelium: In veritate comperi, &c. non aliud significat, quam omnes fore Deo acceptos sine personarum acceptione, quicunque evangelio crediderint, & secundum illud vixerint, sive Judaeos, sive gentiles, idque juxta revelationem Petro factam. Acceptos autem intellige ad vitam aeternam, quae est gratia pro gratia. Falluntur autem qui Petrum arbitrantur loqui de operibus fidem praecedentibus. Quis enim secundum doctrinam Apostolicam sine fide timet Deum & facit justitiam.
Ad octavum & nonum, respondet Prosper cap. 13. & 14. contra Coll. omnem illam praeparationem quae in Zachaeo, & latrone praecessit, antequam Christus eos alloqueretur, fuisse ex gratia Dei intus eos attrahentis ad Christum. Erant enim ambo Judaei; unde facile intelligitur praeparationem eorum non fuisse sine fide aliqua. Ad Ambrosium vero ex ipso Ambrosio facilis est responsio. Dicit enim ibidem paulo inferius illud quod Christus dixit, Facta est salus, praevenientis fuisse, non promittentis. Et infra docet, verbum Dei praevenire omnia, & omnium cogitationes. Et cap. 7. ejusdem libri docet, nihil nos habere quod non acceperimus, allegans illud Apostoli: Quid habes quod non accepisti?
Ad decimum potest similiter responderi; forte enim Basilides jam conceperat aliquod initium fidei, quam perfectam ei virgo postea impetraverit a Deo. Verum certior responsio est, mercedem ibi vocari non fidem & conversionem Basilidis, sed virginis pro eo orationem, & a virgine factam ei apparitionem, idque respectu boni officii quod praestiterat in defendenda ejus pudicitia; quo bono opere meruerat apud virginem, ut illa ejus memor esset apud Dominum. Sed non ideo gratiam a Deo meruit, etiamsi Deus mercedem illam ei dederit per virginem. Erat enim merces, quatenus a virgine de qua bene meritus fuerat, dabatur, non quatenus a Deo. Non enim quicquid mercedis aut meriti rationem habet inter homines; eandem rationem habet inter hominem & Deum. Unde nec valet haec argumentatio. Basilides meruit orationem pro se virginis: haec autem oratio meruit Basilidi gratiam fidei; ergo Basilides gratiam fidei meruit sibi ipsi, quia non si primus meretur a secundo & secundus a tertio, ideo primus meretur a tertio; neque si tertius debet secundo, & secundus primo, idcirco tertius hoc quod debet secundo, debet primo, etiamsi id quod secundo debet, sit beneficium respectu primi. Quae res per ea quae inter homines aguntur, facile declarari potest. Est autem prorsus simile, si quis pro accepta eleemosyna a quopiam pagano, gratiam hanc seu mercedem ei referat, ut pro illius conversione Deum oret; ubi dans eleemosynam meretur quidem orationem ab homine pro gratia; sed nec orationem, nec gratiam a Deo. Haec solutio bene notanda; quia frequens est hujusmodi casus.
Sed quaeres; si tale opus provocat beneficentiam hominis, ad procurandam gratiam, cur non & Dei. Respondeo; quia homo accepit beneficium quo indigebat, Deus autem bonorum nostrorum non eget¬
Ad ea quae undecimo loco ex Origene producuntur, expedita responsio est, Origenem ut in aliis multis, ita & de gratia Dei non bene sensisse, facileque ex hujusmodi sententiis ejus intelligi, quam verum sit illud quod scribit Hieronymus in epistola ad Ctesiph. Pelagii doctrina Origenis ramusculus est.
Ad duodecimum: Primus ex Ambrosio locus non probat meritum gratiae. Agit enim ibi de gratia justificationis significata per mundationem leprosi; quae gratia requirit praeparationem, sed sic ut etiam ipsa praeparatio sit effectus gratiae prioris. Nec secundus locus probat; sicut enim latro praeventus fuit a gratia Dei priusquam Christus eum alloqueretur; ita & Petrus ab ea praeveniri potuit, ut fortior esset, & ad justitiam accederet, antequam Christus eum corporalibus oculis aspiceret. Nec. tertius, quia & ecclesia ut quaereret ac desideraret verbum Dei, & sic a Christo gratiam mereretur, jam a priori gratia praeventa erat.
Ad decimumtertium respondeo, Chrysostomum haeresi Pelagiana nondum exorta nec ita clare & expresse praedicasse gratiam Dei gratuitam, praesertim in homiliis ad populum, qui ne torperet in bonis operibus, diligenter exhortandus erat ad cooperandum gratiae per liberum arbitrium; & maxime propter haeresim Manichaei jam ante suscitatam, quae negabat liberum arbitrium. Quae res etiam in aliis Patribus observanda est, qui ante Pelagium scripserunt. Verumtamen quae ex Chrysostomo objiciuntur, facile Catholicum sensum recipiunt. Quod enim dicit Abraham prius se per bona opera disposuisse, intellige non sine gratia Dei, qua praeventus illa opera faceret, quibus mereretur ea beneficia quae erant solius Dei; scilicet ut esset pater multarum gentium, & in semine ejus benedicerentur omnes gentes. Hanc enim mercedem ei promisit Deus, quando dixit ad eum Genes. 15. Ego protector tuus sum, & merces tua magna nimis. Et cap. 17. Ambula coram me & esto perfectus, ponamque foedus meum inter me & te, & multiplicabo te vehementer nimis. Itaque similiter vult Chrysostom. ut nos prius aliquid faciamus, sed non sine gratia, ad hoc ut Deus nobis ea dona conferat, quae ipse solus facit, velut remissionem peccatorum, augmentum gratiae atque virtutum, & alia hujusmodi. Cum autem negat Deum praevenire nostras voluntates, nihil aliud vult quam gratiam non inferre necessitatem nostrae voluntati, sed eam relinquere in sua naturali libertate. Non enim ita praedicanda est gratia praeveniens, ut tollatur liberum arbitrium, hoc enim est quod dicit hom. 12. in epist. ad Heb. Non praevenit nostras voluntates, ne perdat nostrum liberum arbitrium. Et ibidem paulo ante: In Dei quidem potestate sunt omnia, sed non ita, ut nostrum liberum laedatur arbitrium.
Ad decimumquartum, Primus locus adductus ex Augustino sic ab ipso retractatur atque exponitur libro 2. retract. cap. 31. Hoc, inquit, non ita dixi, tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus: Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, major serviet minori, quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere: Et quae sequuntur. De qua re plura vide ad dist. 1. l. 3. Secundus locus agit de gratia baptismi, quae in adultis praeparationem requirit, non tamen sine gratia. Sed nec tertius locus excludit gratiam, quia qui orat, jam trahitur a gratia, juxta illud quod ibidem Augustinus praemiserat: Nemo venit nisi tractus. Quartus locus astruit quidem liberum arbitrium tam ad bonum quam ad malum, sed gratiae necessitatem in bono non negat; neque enim ita bonum in potestate liberi arbitrii positum est, ut hoc possit, nisi motum a Deo. Postquam autem homo per gratiam praeparantem Deo locum paraverit, tunc per spiritum inhabitantem Deus possidet & regnat. Ad decimumquintum argumentum: Respondeo, quod sicut, authore Prospero, gratia ducit ad gratiam; ita Christus ducit ad Christum. Quod igitur per legem tanquam paedagogum ducitur homo ad Christum, dum agnito peccato suo & imbecillitate legis petit a Christo medelam, ipsius Christi beneficium est. Nam sine Christo lex occidit & auget praevaricationem; non quidem vitio suo, sed ex occasione latentis in homine peccati, teste Apostolo Rom. 7. & 2. Corinth. 3.
At decimum sextum respondeo, multa esse congrua divinae bonitati; quae tamen nullum ex parte nostra supponunt aut includunt meritum. Item respondeo congruentias esse varias. Nam sicut dici potest, esse congruum Deo, ut potius des gratiam moraliter bono, quam malo, si spectetur illa bonitas & nihil aliud; ita e contrario congruum est, ut det gratiam deteriori, ad hoc ut ostendat gratiae suae potentiam simulque declaret, quam sit donum illud gratuitum, atque indebitum, sicut de Paulo & aliis ostensum est in fine superioris cap. 6. Quamvis igitur fingi possit congruentia aliqua dandae gratiae homini bono moraliter, non ideo tamen in eo ponetur meritum congrui respectu gratiae, id est, tale opus quo Deus provocetur ad dandam gratiam; qualia opera sunt fides, oratio, poenitentia, fiducia misericordiae Dei. Haec enim per se ordinem quendam ac relationem habent ad veram justitiam, & vitam aeternam; non item opera quantumvis ex morali bonitate laudabilia infidelium, qui veram justitiam, veramque beatitudinem non moverunt. Unde Deus vocans eos ad gratiam suam, ad illa opera tanquam ad meritum aliquod non respicit. Quin potius talibus moraliter justis, ut iis qui praecipue celebrati sunt apud scriptores ethnicos, in sua infidelitate relictis, multos elegit, & ad se convertit improbos, & qui perditis erant moribus; quanquam sciendum est, moraliter bonos & justos absque fide mediatoris nullos simpliciter dici posse, sed tantum ex parte aliqua, quia lex non impletur nisi per gratiam Christi, ne quidem secundum substantiam operum, ut infra monstrabimus.
Porro dicta solutio convenit etiam decimo septimo argumento. Nam solum moraliter bene agere & a vitiis abstinere, proprie non disponit hominem ad gratiam; quia, ut dictum est, ejusmodi actus per se nullum habent ordinem ad salutem vitae aeternae in Deo. Quare nec verum est materiam disponi ad formam suscipiendam, per hoc solum quod formae contrariae auferuntur, quia dispositio ad formam non potest consistere in sola negatione seu privatione contrarii; sed requirit aliquid positivum quod habeat ordinem ad formam, ut patet etiam in naturalibus.
Ad decimumoctavum respondetur, timorem gehennae, quamdiu servilis est, etiamsi aliquem de peccato dolorem secum adferat, inquantum ex peccato sequitur poena, non esse beneficium gratiae Chri sti, sed effectum legis, dicente Apostolo Rom. 8. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum. Nam & damnati sub ea ratione dolent de peccatis, & quadam eorum poenitentia tanguntur, ut habemus Sapientiae 5. Sed talis dolor amorem affectumque peccati, quatenus avertit hominem a Deo, simpliciter nec tollit nec minuit Unde nequaquam sufficit ad gratiam justificationis, etiam accedente sacramento, neque omnino ad eam gratiam disponit. Verum si ordinetur timor gehennae ad detestandum ex animo & relinquendum peccatum, ut est Dei offensa, hac ratione pertinebit ad gratiam Dei per Christum, ac multo magis ipsa talis peccati detestatio & fuga.
Ad postremum; respondeo Bonaventuram illas rationes inter alias meliores enumerasse, non tam ex sua, quam ex aliorum quorundam sententia. Neque enim ignorabat sanctus doctor, ipsam quoque poenitentiam esse donum gratiae reparantis, ac neminem sine gratia posse resurgere a peccato, cum id alibi doceat ex professo, ut in dist. 28. hujus libri art 1. quaest. 1.
On this page