Text List

Capitulum 37

Capitulum 37

Utrum sine gratia possit homo Deum. supra omnia diligere

§. 37. Utrum sine gratia possit homo Deum. supra omnia diligere.

Quoniam videri potest vel maxime quis Dei gratiam promereri, si Deum supra omnia diligat, ideo tractanda quaestio est; an possit homo sine gratia ac solis naturae viribus Deum supra omnia diligere. Ex quo simul intelligetur, quid absque gratia Dei possit, aut non possit, peccato corrupta natura.

Pro parte quaestionis affirmativa stant Durandus, Scotus, Gabriel, & nonnulli alii scribentes in Magistrum, partim ad dist. 28. hujus libri, partim ad 27. lib. 3. Item Jacobus Almainus moralium tract. 2. cap. 9. Quibus etiam Cajetanus assentiri videtur in tract. de attritione & contritione q. 1. Dicit enim posse hominem ex viribus naturae sine aliquo speciali auxilio gratiae Deum diligere supra omnia, etiam ut est objectum supernaturale. Moventur autem praedicti authores his fere argumentis.

Primo, Potest homo solis naturae viribus Deum cognoscere ut summum & maximum bonum, & proinde ut bonum supra omnia diligibile; poterit ergo eum super omnia diligere, quia ad quod cognoscendum sine gratia valet intellectus, ad id diligendum sine gratia videtur etiam attingere posse voluntas, quia potest voluntas se conformare dictamini rationis; imo judicium rationis ultimum necessario voluntas sequitur, uti demonstratum est ad dist. superiorem. Praeterea confirmatur hoc argumentum ex Apostolo Rom. 1. ubi graviter philosophos accusat, quod cum ingenio naturali ex creaturis Deum cognovissent, non tamen sit Deum, id est, ut summum bonum glorificassent, aut gratias ei egissent. Per hoc enim innuere videtur eadem naturali facultate potuisse eos haec agere.

Secundo: Potest homo naturae viribus diligere creaturam aliquam supra omnia, ut voluptates, opes, honores, potentiam; ergo & Deum. Est enim in Deo major ratio diligendi. Et eam rationem potest homo cognoscere & considerare sine gratia. Confirmatur argumentum hoc ab eorum exemplo, qui amicos aut patriam in tantum diligunt, ut pro iis non dubitent mortem oppetere.

Tertio: Naturale est homini Deum diligere super omnia. Nam voluntas inclinatur naturaliter ad bonum quatenus bonum est, tanquam ad proprium suum objectum; magis igitur inclinatur ad majus bonum, & maxime ad maximum & summum bonum. Poterit ergo homo per naturalem hanc inclinationem Deum maxime summeque diligere. Quo spe ctare videtur illud Augustini, quod dicit initio suarum confessionum. Fecisti nos Demine ad te, & inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Item probatur hujus argumenti propositio authoritate S. Thomae qui. 1. qu. 60. art. 5. & alibi scribit, hominem naturaliter inclinari ad diligendum Deum plusquam seipsum. Unde & eodem loco ad 5. affirmat daemones & damnatos Deum supra omnia diligere, quatenus est commune quoddam & universale bonum.

Quarto: Naturaliter unaquaeque res magis inclinatur in bonum totius quam in bonum proprium, utitestatur idem S. Thomas 1. 2. qu. 109. art. 3. At Deus qui est totius naturae author, habet se ut totum quoddam: homo vero ut pars; ergo per amorem magis inclinatur homo naturaliter in Deum, quam in seipsum.

Quinto: Amor Dei nascitur ex amore sui. Nam ut ait philosophus, amicabilia quae sunt ad alterum, oriuntur ex amicabilibus quae sunt ad se; ergo per hoc solum potest homo Deum summe diligere, quia novit in ejus contemplatione summum suum bonum consistere.

Sexto: Dilectio qua Deus solum ut author naturae super omnia diligitur, non ordinatur per se ad beatitudinem supernaturalem; ergo non debet ea ascribi gratiae Christi, sed facultati naturali. Quae consequentia probatur, quia ad Christi gratiam referenda sunt solum ea bona, quae pertinent ad salutem vitae aeternae, quae est beatitudo nostra supernaturalis, ut alibi monstratum est.

Porro negativam partem docet S. Thomas 1. 2. quaest. 109. art. 3. scilicet hominem in statu naturae corruptae non posse per sola naturalia Deum super omnia diligere, sed ad hoc indigere auxilio gratiae naturam sanantis. Item 2. 2. q. 2. art. 5. ad 1. asserens hominem non posse diligere Deum & proximum, intellige juxta praeceptum legis, sine gratia reparante. Quam doctrinam etiam alii probati Theologi sequuntur, eamque muniunt tam authoritate sacrae scripturae, quam testimoniis sanctorum Patrum & conciliorum; quibus nimirum ostendatur dilectionem Dei esse a Deo, & pertinere ad dona Spiritus sancti, & ad ea beneficia quibus homo lapsus per Christi gratiam restituitur & reparatur.

Primo loco proferuntur haec e scriptura Rom. 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Ephes. 6. Charitas cum fide a Deo patre, & Domino Jesu Christo. I. Jo. 4. Charitas ex Deo est. Rursum ab Apostolo Galat. 5 charitas prima nominatur inter fructus spiritus, & 1. Cor. 12. & 13. Charitas inter omnia Spiritus sancti charismata tanquam maxima & excellentissima commendatur. Itemque Eccl. 24. divina sapientia vocatur mater pulchrae dilectionis.

Secundo loco, profertur authoritas conciliorum. Nam concilium Milevitanum canon. 4. sic habet: utrumque Dei donum est, & scire quid facere debeamus, & diligere ut faciamus. Concilium Arausicanum canon. ultimo; Prorsus donum Dei est diligere Deum: ipse ut diligeretur, dedit, qui non dilectus diligit; displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unA de placeremus. Diffundit enim charitatem in cordibus nostris spiritus patris & filii. Ubi & paulo post subjungitur, fidem & amorem Dei nobis prius inspirari, ut baptismum fideliter requiramus & can. 22. generaliter dicitur, neminem habere de suo nisi mendacium & peccatum. Quare nec dilectionem Dei, ne quidem ut authoris naturae quisquam habet de suo, id est, facultate suae naturae. Quibus accedit concilium Trident. sess. 6. cap. 6. ubi dicit hominem a Deo motum & excitatum, eodem adjuvante, incipere Deum diligere. Et can. 3. ubi anathema dicitur ei, qui dixerit sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione atque ejus adjutorio hominem diligere Deum posse sicut oportet. At certe qui Deum supra omnia diligit, is diligit Deum sicut oportet; quia diligit eum ex toto corde, prout exigit primum & maximum Dei mandatum.

Tertio loco, producuntur testimonia Patrum, nominatim Augustini & Prosperi. Augustinus epistola ad Vitalem 107. Liberum arbitrium, inquit, ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus. Et serm. 2. de diversis. Quare unde homini diligere Deum, nec invenies omnino, nisi quia prior illum dilexit Deus. Et infra. Nec diligere possumus Deum nisi per Spiritum sanctum. Item lib. 1. de patientia cap. 25. Nisi amor ejus detur inde nobis, non est unde esse possit in nobis. Ac per hoc voluntas bona qua diligitur Deus, in homine non potest esse, nisi in quo Deus operatur & velle. Et libro 4. contra Julianum cap. 3. Amor Dei quo pervenitur ad Deum, non est nisi a Deo; per hunc amorem creatoris bene quisque utitur creaturis, sine hoc amore creatoris nemo bene utitur creaturis. Et lib. de gratia & libero arbitrio cap. 17. Quis istam, inquit, quamvis parvam dare ceperat charitatem, nisi qui praeparat voluntatem? Et cap. 18. Cur dictum est diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium, ut quaereret Dei donum? quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis: ut addi sibi quaereret, unde quod jubebatur, impleret. Quae duo loca manifeste probant etiam parvam & imperfectam Dei dilectionem, quae nondum valeat ad implenda mandata, Dei donum esse. Concludit eodem loco Augustinus: Si non ex Deo, sed ex hominibus est dilectio Dei & proximi, vicerunt Pelagiani; si autem ex Deo, vicimus Pelagianos. Igitur ex sententia Augustini Pelagianum est dicere, quod solis naturae viribus possit Deus diligi, etiam imperfecta dilectione. Vide eundem Augustinum libro 21. de civit. cap. 15. & lib. 8. de trinit. cap. 7. & tract. 102. in Joan. Ex quo loco desumpta sunt verba quae supra citavimus ex ultimo canone concilii Arausicani. Quae eadem rursus a Prospero transcripta sunt in librum sententiarum numero 368.

Idem Prosper scribens contra Coll. cap. 30. ex scripturis contendit Dei dilectionem nonnisi a Deo haperi, adducens inter alia illud Apostoli: Quid habes quod non accepisti? Quo etiam loco naturam humanam omni gratia destitutam facit tanquam glaciali rigore torpentem, ut ex ea nihil omnino caloris elici queat, nisi rigorem illum spiritus Dei relaxet per eum qui dixit: Ignem veni mittere in terram.

Eadem porro doctrina est Bernardi libro de diligendo Deo, ubi cum ostendisset omnes etiam infideles ex lege naturae teneri ad diligendum Deum ex toto corde, &c. & inexcusabiles esse si non sic diligant, subjunxit: Verum id difficile, imo impossivile est; suis scilicet quempiam liberive arbitrii viribus accepta a Deo ad Dei ex toto convertere voluntatem, & non magis ad propriam retorquere, eaque sibi tanquam propria retinere, sicuti scriptum est: Omnes quae sua sunt quaerunt. Et iterum: Proni sunt sensus & cogitationes hominis in malum. Contra quod plane fideles norunt, quam omnino necessarium habeant Jesum & hunc crucifixum. Haec ille.

Postremo loco adducuntur argumenta ex ratione. Primum, Oratio certissima gratiae testificatio est; Atqui dilectionem Dei ecclesia suis orationibus a Deo petit, velut cum orat, ut Deus infundat cordibus nostris sui amoris affectum, ut inserat pectoribus nostris amorem sui nominis, ut faciat nos amare quod praecipit, & alia hujusmodi; ergo dilectio Dei est opus gratiae Dei, & sine ea haberi non potest. Nam alioqui frustra ac sine necessitate a Deo peteretur.

Secundum: Si posset homo sine gratia diligere Deum super omnia, posset sine ea implere omnia Dei mandata. Nam qui diligit Deum, implet legem, & servat mandata Dei, quemadmo dum docent Apostoli, Paulus Rom. 13. & Joannes sparsim in sua epistola. At dicere, quod quis implere possit omnia Dei mandata sine gratia, est ipsa naeresis Pelagiana, teste Augustino lib. de haeresibus, & damnatur verbis expressis in concilio Milevitano can. 5. igitur ad haeresim Pelagianam pertinet opinari; quod quis sine gratia possit Deum supra omnia diligere.

Tertium: Per amorem Dei super omnia, convertitur homo ad Deum, sicut per odium erat aversus; non potest autem quis ad Deum converti sine ejus gratia, juxta illud Jeremiae Threnorum 5. Converte nos ad te & convertemur; ergo nec summe diligere eum potest sine gratia.

Quartum: Si quis diligat Deum super omnia solis naturae viribus, is accedente baptismo justificabitur, quia non ponit obicem malae voluntatis; ergo per solas naturae vires ac sine praeveniente Dei dono poterit homo se sufficienter disponere ad gratiam justificationis & remissionem peccatorum accipiendam, saltem accedente sacramento; quod prorsus est Pelagianum, ut patet ex Augustino lib. 1. contra duas epistolas Pelagianorum cap. ult. estque sub anathemate damnatum a concilio Trident. sess. 6. canone 1. & 3.

Quintum: Qui diligit Deum super omnia, si repente morte occupetur, in eo dilectionis actu vel affectu positus, salvabitur; quia Deus non damnabit hominem diligentem se super omnia. Dicit enim ipse Proverb. 8. Ego diligentes me diligo, & Joan. 14. Qui diligit me, diligetur a patre meo. Dicitur autem absolute Deus hominem diligere, quando vult ei summum ejus bonum, quod est vita aeterna; ergo si quis solis viribus naturae Deum super omnia diligit, poterit is sine gratia per id solum quod habet in natura, pertingere ad salutem. Quod si ita est; ergo gratis Christus mortuus est.

Sextum: Si potest homo Deum diligere per sola naturalia; ergo sine gratia merebitur gratiam, quod ipsum quoque Pelagianum est, & a Patribus damnatum. Sequela probatur, quia nihil aeque provocat amorem atque amor; est enim maxime consentaneum rectae rationi, & naturali voluntatis inclinationi, amantem redamare. Quo pertinent duae scripturae modo citatae, & exemplum peccatricis, Luc 7. cui remissa sunt peccata multa, quia dilexit multum.

Septimum: Nullum opus verae pietatis fieri potest solis viribus naturae, ut abunde docent canones Arausicani & a nobis jam in superioribus satis probatum est: At dilectio Dei quamvis ea sit imperfecta, & inchoata duntaxat, quamvis etiam in Deum tendat tantum ut authorem naturae, est opus pietatis. Dicit enim Augustinus epist. 29. ad Hieronymum. Pietas est cultus Dei, qui praecipue diligendo exhibetur, ergo nulla Dei dilectio haberi potest per solas vires naturae. Quod autem dilectio Dei ut authoris A naturae, spectet ad pietatem, qua Deus colitur, doceri potest ex statu hominis pure naturali, in quo utique cultum pietatis Deo deberet, nec tamen diligere eum, ut authorem supernaturalis beatitudinis, sed tantum ut authorem naturae & largitorem beatitudinis naturalis.

Octavum; Primus homo per peccatum amisit fidem & Dei dilectionem, nec retinuit nisi servilem quemdam Dei timorem, unde dicebat: Audivi vocem tuam & timui; ergo qui nascitur ex Adam, sicut fidem recuperare non potest; ita nec veram Dei dilectionem, nisi ad hoc per gratiam Christi reformetur. Confirmatur per illua Augustini supra citatum, Liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus.

Postremum argumentum adversus eos qui fatentur quidem perfectam Dei dilectionem, qua nimirum Deus ex toto corde diligitur, ex solis naturae viribus Christi haberi non posse; sed secus de imperfecta dilectione sentiunt, sit tale: Si perfecta Dei dilectio non potest haberi sine gratia; ergo nec imperfecta. Nam cujuscunque rei perfectio est a Deo, ab eodem est inchoatio, cum sint in eodem genere perfectum & imperfectum. Unde sicut fatemur initium fidei esse a Deo, quia fides ipsa a Deo est; sic etiamfatendum charitatis seu dilectionis initium, quamtumvis imperfectum esse a Deo, quia charitas a Dec est. Quod & August. docet his uerbis lib. 2. contra duas epist. Pelag. c. 9. Nec initium ejus, inquit, ex nobis, & perfectio ejus ex Deo; sed si charitas kx Deo est, tota nobis ex Deo est. Avertat enim Deus hanc amentiam, ut in ejus donis nos priores faciamus, posteriorem ipsum, quoniam misericordia ejus praeveniet me. Denique argumento est, quod sicut charitas praesupponit fidem; ita initium charitatis praesupponit saltem initium aliquod fidei; quod non oporteret, si ex solis naturae viribus haberi posset Nam ea quae sola virtute naturae comparantur, a fide non dependent.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 37