Capitulum 38
Capitulum 38
Quaestionis determinatio per aliquot propositiones
UT de proposita difficultate recte judicetur, imprimis ea revocanda nobis sunt in memoriam quae de primis effectibus gratiae praevenientis, atque in universum de eo dono quod non potest homo sine gratia Christi, dudum disseruimus. Deinde non inutile fuerit videre quae Barth. Medina scribit de hac qu sup. 1. 2. q. 109. art. 3. ubi eam explicat per 9. conclusiones, quarum quatuor sunt de dilectione Dei supernaturali, quinque de naturali. Nobis ad rem totam explicandam statuendae videntur hae propositiones.
Prima: In nullo statu potest homo Deum diligere neque naturali, neque supernaturali dilectione fine dono & auxilio Dei. Quam propositionem ut certissimam statuimus. Constat enim sine generali saltem auxilio & cooperatione Dei, quae necessaria est ad omnes omnino effectus causarum secundarum, nullum bonum ab homine fieri posse. Constat etiam Deum qui est bonitas per essentiam, omnis boni participati quod in creaturis est, authorem esse. Quo pertinent generales scripturae: Quid habes quod non accepisti: Deus omnia in omnibus operatur. Ex ipso, per ipsum & in ipso sunt omnia. In ipse vivimus, movemur, & sumus. Et aliae hujusmodi. Specialius autem ad hanc propositionem probandam valet ille canon Arausicanus: Nemo habet de suo nisi mendacium & peccatum. Item alia quae produximus ad primam propositionem de bono quos habemus ex gratia Christi. Et hoc vult S. Thomas quotiescunque dicit, hominem nihil omnino boni posse sine auxilio Dei moventis, cum ipse sit primum movens in omni operatione.
Secunda propositio: In statu naturae integrae non potuit homo solis naturae viribus sine speciam auxilio gratiae Deum diligere in ordine ad beatitudinem supernaturalem, id est, ad vitam aeternam. Ratio perspicua est; quia vires naturae per se non habent ordinem & proportionem nisi ad bona naturalia. Quare ut attingant id quod supernaturale est, elevari debent per gratiam in quocunque statu.
Tertia: In eodem statu naturae integrae non potuit homo solis naturae viribus Deum diligere, ut authorem naturae. Quae propositio videtur efficaciter probari hac ratione, quia tanta erat perfectio status integri, ut homo omnia sua opera referret, ac referre deberet in Deum tanquam finem suum ultimum, eumque supernaturalem, id est, tanquam in beatificatorem suum; sive Deum consideraret ut authorem naturae, siveabeatitudinis largitorem. Unde & omnia ejus opera quaecunque faciebat, erant meritoria vitae aeternae, & ut omnia talia essent, status iste requirebat. Certum est autem llum opus aeternae vitae meritorium, ne in illo quidem statu fieri potuisse sine gratia, quatenus gratia contra naturam distinguitur. Hanc rationem non attendit Medina, quando huic propositioni contrariam statuit primam suam conclusionem de dilectione naturali, contendens eam probare hoc argumento; quia homo in statu naturae integrae poterat operari virtute solius naturae bonum quod est sibi connaturale, cujusmodi est diligere Deum super omnia dilectione naturali. Sed huic argumento respondetur, potuisse quidem hominem integrum solis naturae viribus operari omne bonum sibi connaturale, si illud in se consideretur, quia erat viribus naturae ejus, nondum corruptae, proportionatum; sed non potuisse id facere eo modo quo status illius perfectio requirebat, ut id fieret, scilicet referendo illud in Deum tanquam finem suum ultimum uti dictum est. Caeterum S. Thomas cum dicit eodem loco, potuisse hominem in statu naturae integrae operari bonum sibi connaturale absque superadditione gratuiti doni, naturam integram abstrahit a gratia, & proinde a fine supernaturali, quod patet ex eo, quia dicit, absque superadditione doni gratuiti, id est, si fingamus creatam sine dono gratiae superaddito. Nam donum illud, id est, gratia hominem ordinabat ad finem supernaturalem. Unde, si absque eo dono creatus fuisset, non fuisset obligatus ad actus supernaturales, sed tantum ad eos qui erant in facultate naturae. Quae responsio confirmatur ex ejusdem quaestionis art. 3. in quo dicit hominem in statu naturae integrae, quantum ad sufficientiam operativae virtutis, potuisse per sua naturalia velle & operari bonum suae naturae proportionatum, quale est bonum virtutis acquisitae. Ubi nota determinationem illam, quantum ad sufficientiam operativae virtutis, quasi diceret; nisi aliunde sit impedimentum, ut ex illius status excellentia, sicut dixi¬
Quarta: Homo conditus in puris naturalibus, id est in solis naturae bonis, potuisset ex ejusdem naturae viribus Deum super omnia diligere, scilicet ut ipsius naturae & naturalis beatitudinis authorem: Probatur, quia hoc bonum erat ei connaturale, nec in illo statu fuisset homini praescriptus operandi modus naturae facultatem excedens, sicut in statu primae integritatis, ut jam diximus. Ac praeterea natura hominis sic constituta non fuisset vitiata peccato, qualis nunc est, nec in se habuisset pugnam carnis & spiritus, ut alias ostendimus. Unde ad probandam hanc propositionem valent etiam rationes fere omnes superiori cap. adductae pro parte affirmat. Probatur insuper hac ratione, quae est apud Medinam conclusione 2. de dilectione naturali: A Homo sic conditus habuisset praeceptum diligendi Deum super omnia. Est enim praeceptum legis naturae; ergo Deus indidisset ejus naturae vires sufficientes ad illud implendum. Nam alioqui obligasset hominem ad rem viribus suis impossibilem. Atque haerationes non tantum probant hominem in illo statu potuisse aliquo modo Deum super omnia diligere per sola naturalia, sed etiam dilectione perfecta, qua nimirum sic Deum diligeret, ut nihil Deo & praeceptis ejus anteponeret, licet hoc neget Medina conclusione 3. & quidem recte negaret, si vera esset ejus hypothesis, in statu pure naturali futuram fuisse rebellionem carnis contra spiritum.
Quinta: Homo in statu naturae corruptae potest ex viribus naturae sine gratia Deum aliquo modo diligere. Quae propositio multipliciter probatur. Primum authoritate S. Thomae & aliorum doctorum, qui tantum in quaestione ponunt; utrum super omnia possit homo lapsus Deum diligere per sola naturalia. Per quod utrique significant se supponere, quod homo lapsus id possit aliquo modo, licet non super omnia. Quae res etia clara est ex ejusdem quaestionis apud eosdem doctores resolutione. Deinde probatur argumento ex conciliis & patribus, qui non negant quamcunque & qualemcunque Dei dilectionem haberi posse sine gratia, sed suam illam doctrinam ad dilectionem certi generis & modi restringuunt. Nam concilium Milevitanum dicit, Dei donum esse, diligere ut faciamus. Concilium Arausicanum can. 6. generaliter de quocunque opere loquens, negat id a nobis fieri posse sicut oportet, sine inspiratione Spiritus sancti. Et canone ultimo expresse dicit, liberum arbitrium ita inclinatum esse per peccatum, ut nullus diligere Deum possit sicut oportet, nisi eum gratia & misericordia divina praevenerit. Qua limitatione satis significat sine hujusmodi gratia Deum diligi posse aliquo modo, sed non ut oportet. Concilium quoque Trident. can. 3. sess. 6. clausulam eandem, sicut oportet, suae definitioni studiose adjecit. Item Agustinus non dissimili restrictione usus est, quando dixit lib. 4. contra Julianum cap. 3. amorem Dei quo pervenitur ad Deum, non esse nisi a Deo. Et Prosper responsione 1. ad excerpta Genuensium dicens: Non haberemus dilectionem sanctam, nisi charitas Dei diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum sanctum. His adde ea testimonia Patrum & conciliorum alibi a nobis citata, quibus illud bonum quod sine Christi gratia non possumus, exponunt de bono pertinente ad pietatem & salutem vitae aeternae. Ex quibus omnibus aperte colligitur, esse aliquam dilectionem Dei quadiligitur non ut oportet, neque cum voluntate obediendi, & qua non pervenitur ad Deum & quae non est sancta dilectio, nec ad pietatem pertinet, nec ad salutem aeternam conducit, atque hujusmodi dilectionem absque speciali auxilio gratiae haberi posse; tametsirecte Augustinus lib. 8. de trinit. c. 7. talem dilectionem non dignatur nomine dilectionis, eo quod non sit vera dilectio, sed potius dicenda cupiditas. Haec est autem, inquit, vera dilectio, ut inhaerentes veritati juste vivamus.
Praeterea confirmatur propositio ratione. Nam qui novit ex naturalibus divinae naturae excellentiam, sicut Philosophi, teste Apostolo Rom. 1. cognoverunt, potest illi bono aliqualiter affici per voluntatem; hoc autem est diligere. Unde nec Apostolus eo loco negat illos qui sic Deum cognoverunt, dilexisse Deum; sed negat sicut Deum glorificasse & gratias egisse, sine quibus duobus stare potest aliqualis dilectio. Quod autem talis dilectio non sit ex gratia Dei per Christum, sic probatur. Non enim habet ordinem ad beatitudinem supernaturalen nec ad spem vitae aeternae. Nam ubi nulla est D¬ stratio supernaturalis, ibi nullum esse potest opus ordinem habens ad supernaturalem beatitudinem vitamque aeternam. Atque id sentiunt Patres quando docent, inter dona Christi fidem dari omnium primam, per quam deinde caetera impetrentur, ut nominatim loquitur August. lib. de praedestinatione sanctorum cap. 7. De qua re diximus, ubi de primo effectu gratiae praevenientis agebamus. Item quando docent secundum doctrinam Evangelicam & Apostolicam, neminem justificari, ne quidem inchoative ullo modo, nisi per fidem, nec Christi meritum ad ullum beneficium nobis applicari sine fideIgitur ante hujusmodi illustrationem quicquid fit ab homine, neque ad veram pietatem pertinet, neque procedit a gratia Christi; nisi forte inquantum per divinam providentiam ordinatur ad hominis salutem. Qua generali ratione ad Christi bepeficium pertinere atque inter effectus praedestinationis numerari potest, natum esse Romae, aut e Catholicis parentibus, sicut alibi diximus.
Alia ratio: Dilectio Dei inordinata non procedit a gratia, quia peccatum est, sicut inordinata dilectio creaturae. Nam ejusdem malitiae est diligere Deum infra creaturam, & diligere creaturam supra Deum. At multi Deum diligunt, hoc modo, ut qui solo amore concupiscentiae Deum diligunt, velut quondam carnales Judaei, qui suam qualemcunque Dei dilectionem totam referebant ad terrenam felicitatem tanquam finem ultimum. Unde dicunt apud Prophetam: Benedictus Deus, divites facti sumus. Qui quidem simpliciter seipsos magis quam Deum diligebant, quales & hodie sunt quam plurimi, igitur a talibus Deus diligitur ex solis naturae viribus. Quae ratio procedere videtur de omnibus iis qui Deum diligunt non super omnia, neque ex toto corde. Nam omnis hujusmodi dilectio Dei inordinata est, quia aliquid aliud Deo praeponit.
Hanc quintam propositionem confirmat sexta quae talis est: Potest homo lapsus aliquo dilectionis modo Deum super omnia diligere ex solis naturae viribus. Hanc affirmat Medina quarto loco & ante eum sanctus Thomas in dist. 33. hujus libri quaest. 2. Probatur autem, quia sicut potest homo Deum ejus praestantissimum & summum bonum cognosce re per naturam; ita & diligere ut tale. Hoc autem est quodammodo diligere super omnia, quia voluntas sic diligendo fertur in illud tanquam summum bonum, & illi ut summo bono afficitur, Deinde probatur argumentis tertio & quarto allatis pro parte affirmativa quaestionis, & per ea quae ibidem ex sancto Thoma allegata sunt scribente etiam daemones & damnatos naturaliter Deum aliquo modo super omnia diligere.
Verum sciendum est, nec istiusmodi dilectionem dignam esse nomine verae dilectionis, secundum id quod paulo ante citavimus ex Augustino; nec vero simpliciter esse dilectionem Dei super omnia, sed tantum secundum quid, nec ullo modo vocari posse dilectionem Dei ex toto corde. Solet autem vocari dilectio inefficax, utpote procedens a voluntate inefficaci, qua nimirum sic Deum diligit homo, ut tamen non propterea statuat praeceptis ejus obedire. Nam tunc diligit Deum efficaci voluntate, quando statuit deliberate Deum & cultum ejus omnibus aliis bonis anteponere; ita ut eum offendere nolit propter alia bona quae diligit. Atque haec simpliciter & proprie est dilectio Dei super omnia. De qua sit haec postrema propositio. Non potest homo lapsus solis naturae viribus Deum diligere super omnia, neque ut bonum suum beatificum, neque etiam ut authorem naturae, ne quidem punsto temporis. Huic propositioni contradicunt Durandus, & alii supra nominati, quoad dilectionem Dei ut authoris naturae, quam vocant dilectionem naturalem. Nam de supernaturali consentiunt. Quanquam revera supernaturalis est & illa dilectio, qua Deus ut author naturae consideratus absolute diligitur super omnia; si supernaturale id dicamus, quod excedit vires naturae corruptae, licet eadem naturalis recte dicatur, si ad naturam non corruptam respiciatur. Caeterum de utraque dilectione verissimam esse propositionem, plane convincunt omnia fere argumenta in de partem quaestionis negativam allata. Quamvis enim „natura non corrupta in quocunque statu vires habuerit sufficientes ad diligendum super omnia Deum ut authorem naturae, quemadmodum supra ostensum est; nequaquam tamen ad id sufficiunt corruptae naturae vires. Nam, ut habet canon ultimus Arausicanus, per peccatum primi hominis ita inclinatum & attenuatum fuit liberum arbitrium, ut nullus postea Deum sicut oportet, diligere possit, nisi gratia eum & misericordia divina praevenerit. Diligit autem Deum sicut oportet, qui juxta praesentem propositionem, id est absolute loquendo, diligit eum super omnia. Quod si solis naturae viribus posset homo Deum super omnia diligere, posset eum diligere ex toto corde asicque sine gratia totam legem implere, & per hoc vitam aeternam promereri & consequi, quia de praecepto dilectionis dicit Dominus: Hoc fac & vives. Sequerentur & alia absurda in argumentis satis explicata.
Ex quibus insuper liquet, contrariam huic nostrae propositioni doctrinam pertinere ad haeresim Pelagianam, etiam ea parte qua Deum ut authorem naturae dicit posse sine gratia a nobis super omnia diligi. Siquidem conciliorum & patrum sententiae generales sunt, nec distinctionem qua hic utuntur authores diversae opinionis, admittunt. Rationes quoque generaliter coneludunt.
Hic potest addi adhuc una propositio de dilectione inchoata & imperfecta, qua peccator nondum relinquens peccatum incipit moveri erga Deum ad relinquendum peccatum; & potest dici, quod talis dilectio sit a gratia Christi, quia pertinet ad bonum salutare, & est quaedam pietatis inchoatio, non quatenus inordinata, sed seorsim spectata sine comparatione creaturae; vel quod homo sic diligendo Deum, in ipso actu non comparat eum ad creaturam, & sic ipse actus non est peccatum. Et probatur propositio per ea quae probant initium fidei & dilectionis esse a gratia Christi, & per authoritates supra positas de inchoata & imperfecta charitate. Item, quia est conjuncta cum desiderio justitiae.
On this page