Capitulum 39
Capitulum 39
Solvuntur argumenta in contrarium adducta
Ad primum itaque respondetur, non satis esse ad diligendum supra omnia Deum efficaci dilectione, si tantum in genere cognoscatur Deum esse summum bonum s& proinde summo amore dignum, sed ut voluntas in illud bonum ea qua debet dilectione feratur, opus esse ut intellectus judicet, hic & nunc Deum diligendum esse supra omnia, nihilque ei praeponendum. Quo judicio posito non poterit voluntas, hoc si a ratione judicatum & propositum non eligere. Verum sic judicare seu prenunciare non potest intellectus absque speciali auxilio gratiae, idque propter corruptionem voluntatis amore perverso inhaerentis bono commutabili, ad quod inclinata est & conversa per peccatum. Nec mirum, posse intellectum aliquid cognoscere, & in universali judicare per vires naturae, quod per easdem vires non possit voluntas appetere; quoniam, uti do¬ cet sanctus Thomas 1. 2. quaestione 109. articulo ad 3. humana natura magis est corrupta per peccatum quantum ad appetitum boni, quam quantum ad cognitionem veri; idque propterea, quia peccatum ipsum voluntate commissum est, ideóque voluntatem magis quam caeteras potentias infecitAtque id verum esse satis docet experientia, dum ob propensionem voluntatis in malum, saepe non facimus quod recta ratio monet faciendum, juxta illud Poetae: Video meliora proboque, deteriora sequor.
Ad confirmationem ex Apostolo respondetur, recte hominem reprehendi & corripi etiam de ejus operis omissione quod sine Dei gratia facere non potuit, quemadmodum docet Augustinus libro de correptione & gratia.
Ad secundum patet responsio. Nam voluntas ita corrupta est, & infirmata per peccatum, ut licet intellectus ostendat majorem esse in Deo diligendi rationem, quam in ullo bono creato, vel etiam in omnibus simul; ipsa tamen pondere pravae suae inclinationis feratur in bonum sensibile, aut certe sequatur bonum suum privatum, nisi sanetur per gratiam Dei, ut ait S. Thomas art. 3. ejusdem quaest. Quae item ratio est, ut possit quis mortem oppetere pro patria, vel amicis, vel etiam pro falsa religione, non autem pro vero Deo veraque religione, sine Dei gratia. Nam per peccatum homo a vero Deo aversus est, non autem a caeteris bonis. De qua re plura vide apud Medinam.
Ad tertium respondeo, naturalem inclinationem quae est in homine ad Deum supra omnia diligendum, impediri ab actu suo per contrariam inclinationem, eamque multo vehementiorem, qua ex corruptione peccati trahitur homo ad diligendum bonum creatum. Ubi & illud notandum, non omnem naturalem inclinationem ejusmodi esse etiam praeveniendo naturae corruptionem, ut sola facultate naturae possit impleri. Nam anima separata naturaliter inclinatur ad corpus, cui tamen absque virtute supernaturali conjungi non potest. Itaque licet juxta sententiam Augustini pro confirmatione argumenti allatam, naturalis insit homini inclinatio ad Deum tanquam ad ultimum bonum, non tamen est consequens, eam inclinationem per solas naturae vires posse compleri. Caeterum S. Thomas in locis allegatis partim loquitur de quadam dilectione Dequa super omnia diligitur tantum secundum quid & modo quodam imperfecto, ac voluntate prorsus inefficaci. De qua dilectione erat sexta nostra propositio; partim vero loquitur de quadam generali inclinatione quae omnibus rebus etiam insensibilibus insita est, qua nimirum inclinantur naturaliter ad conservationem seu perpetuitatem bonni universalis, quod est Deus; adeo ut si per impossibile bonum illud in discrimen adduci contingeret, magis naturaliter pro illo conservando laborarent quam pro seipsis, ut fieri videmus in motu gravium sursum & levium deorsum ad impediendum vacuum. Et per hoc solvitur quartum argumentum.
Ad quintum respondent quidam, amorem Dei ut authoris naturae, oriri ex amore sui non quocunque, sed ordinato, id est, eo quo quis seipsum amat ut creaturam Dei. Nam, ut aiunt, amor sui inordinatus non parit amorem, sed contemptum Dei, teste Augustino libr. 14. de civit. cap. 1. Atqui ordinatus sui amor non est ex natura corrupta, sed ex gratia naturam sanante. Sed huic solutioni videtur obstare, quod non est amor sui ordinatus, nisi quo quis se amat propter Deum. Quare cum amor finis prior sit amore ejus quod est ad finem, consequitur, amorem Dei ordinatum priorem esse amore sui ordinato; & proinde ex eo non oriri. Unde videtur dicendum, hoc argumento bene probari quintam nostram propositionem. Nam amor sui potest flaturaliter hominem adducere ad aliqualem amorem Dei tanquam authoris naturae, non tamen sicut eum simpliciter diligat super omnia; propterea quod voluntati per naturae corruptionem insit inclinatio contraria, qua semper trahitur ad prosequendum bonum privatum. Est autem repugnantia, Deum, super omnia diligi ab homine, & diligi ob bonum ipsius privatum. Non potest ergo amor sui, stante hac corruptione, gignere amorem Dei super omnia.
Ad sextum respondetur; actum dilectionis, quo Deus solum consideratus ut author naturae, super omnia diligitur, posse ac debere ordinari a nobis ad beatitudinem supernaturalem, id est, ad spem vitae aeternae, sicut & ordinari debet actus dilectionis quo diligitur ut author temporalium bonorum ac beneficiorum quae ab eo percipimus. Atque omnis hujusmodi dilectio Dei effectus est gratiae Christi. Ea vero dilectio qua solum diligitur ut author naturae sine fide, atque respectu saltem implicito supernaturalis beatitudinis, ut non procedit a gratia Christi, ita nec dilectio est super omnia.
Porro jam etiam respondendum ad argumenta partis negantis, quatenus probare videntur, nullam omnino Dei dilectionem haberi posse ex solis naturae viribus. Itaque dicimus seripturas, concilia & patres commendantes Dei dilectionem tanquam donum gratiae ejus, agere de ea dilectione quae ab ipso Deo praecipitur, id est, de dilectione recta & ordinata, qua scilicet super omnia, & eo toto corde diligitur, saltem imperfecto quodam modo, & secundum quandam inchoationem. Ad quod significandum addunt, sicut oportet, vel aliquid tale, uti latius declaravimus ad quintam propositionem. Quocirca verum est etiam parvam & imperfectam dilectionem quae nondum valeat ad implenda mandata, dum tamen inchoatio quaedam sit majoris & perfectioris dilectionis, Dei donum esse per Christum, nec id sine periculo erroris Pelagiani negari posse. Sed talis non est dilectio de qua in quinta & sexta propositione loquebamur. Nam parva illa & imperfecta charitas de qua loquitur Augustinus, non est omnino inefficax. Aut enim imperfecta dicitur, quia licet homo voluntatem habeat etiam efficacem & deliberatam ad implenda mandata, nondum tamen habet vires implendi, quia graviori tentatione non posset resistere. Qualem charitatem habebat Petrus ante negationem, quando ei dictum est: Non potes me sequi modo. Aut certe talis dicitur; quia conjuncta est cum desiderio placendi Deo & servandi, ejus mandata, tametsi id homo nondum praestet, sive ob contrariam consuetudinem peccandi, sive ob infirmitatem qua succumbit tentationi. Qualis imperfecta charitas erat in Petro quando Dominum suum negavit, primum utique dilectionis affectum adhuc erga eum retinens etiam in ipsa negatione, ut quae ex solo mortis timore procedebat. Unde Leo serm. 9. de passione Domini dicit: In Petro quando negavit Christum, dilectionem non fuisse aversam, sed constantiam fuisse turbatam. Et Bernardus lib. de natura & dignitate amoris divini cap. 6. de hac imperfecta dilectione loquitur cum dicit; nec Petrum negando Christum, nec Davidem per adulterium charitatem amisisse, nec enim factam in iis charitatis abolitionem, sed quasi quandam soporationem. Augustinus quoque dilectionem hanc imperfectam dignatur nomine bonae voluntatis, dum sic ait lib. de gratia & libero arbitrio ca. 17. Qui vult facere Dei mandatum & non potest; jam quidem habet voluntatem bonam, sed parvam, &c. Hanc igitur imperfectam seu di¬ lectionem, seu bonam voluntatem, cum beato Angustino non dubitamus ascribendam esse gratiae Dei per Christum, & pertinere ad afflatum Spiritus sancti.
De eadem dilectione bene concludit sextum argumentum partis negantis. Nam talis imperfecta dilectio, sicut desiderio quodam tendit ad dilectionem perfectam, Deumque ad eam donandam aliquo modo provocat; ita non est numeranda in bonis naturae, sed gratiae. Verum alia ratio est amoris quo perverse & inordinate Deus diligitur. Talis enim amor non amorem peovocat, sed potius iram, quia poena dignus est, qui, verbi gratia, Deum diligit propter voluptatem aut pecuniam. Sed & ea dilectio Dei qua aliquo modo diligitur ab homine, nulla adhuc fide illustrato; quia nullum habet ordinem ad bonum supernaturale, non provocat Dei erga ipsum beneficentiam quoad hujusmodi bonum, sed tantum quoad bonum aliquod temporale.
Unde & ad septimum respondetur, hujusmodi dilectionem ideo non esse opus verae pietatis; quia Deum non omnibus praeponit, ne quidem secundum desiderium & inchoationem quandam. At in statu pure naturali talis futura erat, quae Deum omnibus anteponeret. Itaque pertinuisset ad veram pietatem illi statui congruam.
Ad octavum respondeo, primum hominem peccando amisisse dilectionem salutarem, qua scilicet Deum super omnia diligeret, ita ut ne quidem imperfecta hujusmodi in eo remanserit.
Ad ultimum ex supra dictis manifiesta est responsio. Jam enim dictum est, quae dilectio dicatur imperfecta in ordine ad perfectam dilectionem quae est ex Deo. Caeterum dilectio perversa & inordinata, vel etiam ea quae fidem praevenit, non habet se ad charitatem in scripturis commendatam, ut quid imperfectum ad perfectum, sed magis ut inordinatum ad ordinatum, ut pravum ad rectum, ut malum ad bonum, aut saltem ut id quod est diversi ordinis ab altero.
On this page