Text List

Capitulum 40

Capitulum 40

An sine gratia possint servari mandata legis

§. 40. An sine gratia possint servari mandata legis.

POst determinatam superiorem quaestionem non difficile erit etiam de hac judicare, utrum viribus naturae sine gratia Dei possint ab homine servari praecepta legis. Nam si non potest homo sine auxilio gratiae Deum diligere super omnia; igitur nec

praecepta legis implere. Charitas enim, id est, dilectio Dei & proximi, legem implet, & sine ea lex impleri non potest. Verum ut res tota plenius explicetur, ponimus has propositiones.

Prima propositio: Praecepta legis duobus modis impleri possunt, uno modo, tantum secundum substantiam operum; altero, quantum ad modum quo ordinantur ad vitam aeternam & beatitudinem nobis promissam. Distinctionem hanc tradiu sanctus Thomas 1. 2. quaestione 109. articulo 4. ubi praesentem tractat quaestionem & saepe alibi, eamque communiter recipiunt omnes scholastici. Facile autem probatur ex statu hominis pure naturali, in quo

posterior modus implendi legem locum habere non potuit. Item ex operibus moraliter bonis infidelium, qui beatitudinis supernaturalis nullam habent notitiam. Denique ex eo quod duo articuli, quibus ea distinctio negatur, a Romanis Pontificibus Pio V. & Gregorio XIII. sint improbati, scilicet articuli quinquagesimi octavi & quinquagesimi noni. Magis autem elucescet haec distinctio ex sequentibus.

Secunda propositio: Sine dono & auxilio Dei non A possunt in ullo statu servari legis praecepta nec omnia nec aliqua, nec secundum substantiam operum, nec alio modo. Patet haec certissime, quia omne bonum creaturae est a Deo authore. Quare sine ejus auxilio saltem generali nullum prorsus bonum ab homine fieri potest. Quae res satis demonstrata est in superioribus.

Tertia: Potuisset homo per naturam sine speciali auxilio gratiae omnia praecepta legis implere in statu pure naturali. Veritatem habet haec propositio de praeceptis legis naturae, ac praeceptis Dei positivis ordinem naturae non excedentibus. Nam in illo statu, ut tali, nulla fuissent homini data praecepta supernaturalia, nec praescriptus fuisset modus operandi quo tenderet in finem supernaturalem. Probatur eadem propositio; quia in illo statu non fuisset natura corrupta peccato, nec ibi locum habuisset rebellio carnis contra spiritum, sed fuisset homo conditus a Deo ordinatus, etsi sine donis supernaturalibus. Quod totum probabilius argumentis ostendimus ad distinctionem superiorem, cum de justitia originali ageremus. Probatur item per ea quae dicta sunt ad quaestionem praecedentem quarta propositione. Est enim hujus & illius propositionis eadem ratio, idemque fundamentum.

Quarta propositio: Non potuit homo in statu naturae integrae servare ulla legis praecepta per solius naturae vires sine speciali auxilio gratiae. Hanc propositionem quoad praecepta supernaturalia, nec non quoad modum operandi meritorium, etiam ea quae sunt legis naturae, concedunt omnes tanquam certam & indubitatam. Sed quoad nudam operum substantiam in praecoptis naturalibus, dubitatio est. Attamen si expendantur quae dicta sunt ad tertiam propositionem quaestionis praecedentis, facile totius propositionis veritas elucescet. Nam, ut ibi diximus, illius status tanta erat excellentia, ut quodcunque opus ab homine fieret, referendum esset in Deum tanquam finem ipsius ultimum & supernaturalem; ideoque omne ejus opus esset vitae aeternae meritorium. Unde consequitur non potuisse hominem stante perfectione primi illius status exercere opera quibus legem impleret tantum secundum suljstantiam operum. Erat enim modus quo ea referret ad spem vitae aeternae ita praescriptus homini, ut ab eo nusquam ei deflectendum esset. Quod vero dicit sanctus Thomas art. supra citato potuisse hominem in statu naturae integrae omnia mandata legis secundum substantiam operum implere sine gratia, id quomodo non sit contrarium huic propesitioni, monstravimus in explicatione tertiae propositionis memoratae. Nam praecise considerat naturae integritatem, semota consideratione doni ac finis supernaturalis, quemadmodum ibi dictum

Quinta propositio: In hoc statu naturae corruptae non potest homo sine gratia servare ullum praeceptum supernaturale, sed nec ullum morale secundum modum quo ordinatur ad vitam aeternam. Supernaturale praeceptum voco, per quod praecipitur aliquod opus supernaturale. Nam praecepto suscipiendi baptismum proprie non praecipitur aliquid supernaturale, sed ordinatur ad supernaturale. Unde non negamus illud servari posse sine gratia secundum substantiam operis, ita scilicet ut contra illud non peccetur. Neque proprie est praeceptum supernaturale, sed tantum caeremoniale supernaturalibus subserviens. At vero praecepta fidei, spei, charitatis proprie supernaturalia sunt; quia praecipiunt actus supernaturales. Ratio prioris membri perspicua est; quia nostrae vires non possunt attingere ad ea quae sunt supernaturalia, si non eleventur per aliquod auxilium gratiae. Posterius membrum probatur ex scriptura: Sine me nihil potestis facere. Quod de opere spectante ad salutem vitae aeternae interpretati sunt patres Arausicani concilii canone septimo. Item late probari potest per ea quae dudum diximus de bono, quod non potest homo sine gratia Christi.

Sexta propositio: In statu naturae corruptae potest homo sine gratia Christi per solas naturae vires servare quaedam praecepta legis naturae, nimirum quod nudam operum substantiam Quam propositionem clare probant omnia argumenta, quibus ostenditur non omnia infidelium opera esse peccata, sed multa ab iis fieri & facta esse moraliter bona. De qua re disputabitur ex professo ad distinctionem 41. hujus libri. Certum est enim ejusmodi opera ab infidelibus non fieri per auxilium gratiae Christi, cujus primus effectus est fides, quae in illis nulla est. Itaque consequitur ea ab illis fieri per solas vires naturae.

Septima: Potest homo in statu naturae corruptae, ad breve aliquod tempus, sine gratia servare omnia praecepta legis naturae, quae servanda per idem tempus occurrunt. Hanc statuit Medinae secundo loco & bene eam probat, quia praecepta legis affirmativa non obligant ad semper, ut dici solet, nec omnia occurrunt simul implenda; praecepta vero negativa servantur nihil agendo, ut illud, Non occides: Potest autem homo ad tempus aliquod quoad hujusmodi praecepta se negative habere, praesertim nulla in contrarium occurrente tentatione.

Octava propositio: Nemo potest in statu naturae corruptae per vires suas sine auxilio gratiae servare omnia praecepta legis naturae, ne quidem quoad substantiam operum. Dissentiunt ab hac propositione Durandus in 2. dist. 28. quaest. 4. & Scotus ibid. quaest. 1. Et Abulensis in Matth. 19. quaest. 177. & 178. Opinantur enim hi posse hominem moralia seu legis naturae praecepta omnia secundum substantiam operum servare sine gratia, licet non in ordine ad finem supernaturalem. Vide etiam Gabrielem. Sed nobiscum sentiunt S. Thom. 1. 2. quaest. 109. art 4. & 8. Albertus, Bonaventura & alii Theologi in 2. dist. 18. Henricus a Gandavo quodlibeto 5. quaest. 20.

Igitur pro hujus propositionis intellectu & veritate ejus astruenda, sciendum imprimis, fuisse praecipuum illud Pelagii dogma, quo docebat sine gratia Dei posse hominem facere omnia mandata legis. tametsi facilius per gratiam, ut refert Augustinus, haeresi 88. quae est Pelagiana. Reperitur ea doctrina in epistola scripta ad Demetriadem virginem, quae falso fuit aliquando ascripta beato Hicronymo, atque in ultimo tomo operum ejus habetur, sed Pelagium esse verum ejus authorem, facile ex Augustino & aliis ostendi potest. In ea docetur, quod per naturam possint omnia virtutum bona in omnibus esse, quodque in quibusdam etiam fuerunt. Item quod per legem naturae Deo placuerunt omnes justi, quotquot vixerunt ab Adam usque ad Moysen, & alia hujusmodi. Fundamentum quoque hujus suae doctrinae aperit in eadem epistola, cum dicit ac diligenter inculcat, bonum naturae integrum in unoquoque homine remansisse, nec liberum arbitrium peccato primi hominis ulla ex parte laesum, aut in deterius mutatum esse; sed tam ad bona quam mala facienda aeque per se ac suapte natura valere, etiam in hominibus a Christi religione alienis. Plus autem Christianos facere posse quorum in melius per Christum natura & vita instructa sit, & qui divinae quoque gratiae juventur auxilio. Itaque manifestum est ad haeresim Pelagii spectare sententiam quae dictae nostrae propositioni contradicit, ac subinde ipsam propositionem ad fidem Catholicam pertinere. Quod quidem certius constabit ex subjuncta ejus probatione. Ac primum ex scriptura.

Apud Ezech. 36. promissio est novi testamenti: Faciam ut in praceptis meis ambuletis; ergo praeceptorum observatio donum est gratiae Dei per Christum. Paulus Apostolus ad Rom. 3. concludit Judaeos & Graecos omnes sub peccato esse: Sicut scriptum est, inquit, quia non est justus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum. Omnes declinaverunt, &c. Quae certe dici non possent de eo qui totam naturae legem servasset secundum praecepti operis substantiam. Quo pertinet etiam illud ejusdem capitis; Per legem cognitio peccati, & 1. Corinth. 15. virtus peccati lex, & 2. Corinth. 3. Litera occidit, nec non alia his similia quae habentur Rom. 7. Haec enim aperte ostendunt homini nequaquam sufficere legis notitiam sine gratia, ut praecepta legis impleat. Quin potius occasione legis gravius eum impingere, atque in legem peccare, propter latentem in ipso concupiscentiam carnis, quae legi adversatur. Quod autem de lege naturae loquatur Apostolus, manifestum est. Loquitur enim de decalogo, qui totus est legis naturae. Atque ex eo nominatim adfert illud: Non concupisces. Rom. 7. Quod praeceptum esse legis naturae constat.

Ejusdem Apostoli certa definita sententia est Rom. 8. Lex, inquit, Spiritus vitae in Christo Jesu liberat me a lege peccati & mortis. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem; Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, & de peccato damnavit peccatum incarne, ut justificatio lecis impleretur in nobis. Quibus verbis non solum affirmat Apostolus impossibilem nobis esse legis impletionem sine gratia Christi redemptoris, verum etiam ostendit hujus impossibilitatis causam; scilicet carnis infirmitatem, hoc est, naturae nostrae corruptionem ex peccato contractam. Huc etiam pertinent quae idem Apostolus ad Gal. cap. 2. & deinceps tradit de legis infirmitate, & gratiae Christi necessitate ad implendam legem, & obtinendam justitiam. Si enim, inquit, per legem justitia; ergo gratis Christus mortuus est. Prorsus enim similiter, uti docet Augustinus lib. de natura & gratia, dici potest a nobis; si per naturam justitia; ergo gratis Christus mortuus est. Nam lex sine gratia stat ex parte naturae, & quidquid illa potest, id ipsum natura posse censetur.

Nec minuit hujus argumenti vim, quod videtur Apostolus loqui de justitia complectente in se remissionem peccatorum. Certum est enim Apostolum cum docet sine gratia Christi neminem posse justificari, praecipue respicere ad eam justitiae partem, qua lex impletur observatione mandatorum ejus, & de qua scriptum est: Qui facit justitiam, justus

Idem Apostolus ad Tit. 3. Quales ante gratiam Christi sint omnes homines, etiam illi qui videntur honeste, & sine querela conversari in lege, quo in numero ipse fuerat, ita depingit: Eramus enim aliquando & nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, & voluptatibus variis, in malitia & invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Ubi nota eum non nominare, furta, rapinas, homicidia, adulteria, & id genus manifesta crimina, quae legibus puniuntur, a quibus proinde multi quamvis a gratia Christi alieni abstinent; sed latentia vitia commemorare, quibus obnoxii sunt etiam multi qui foris boni apparent.

Sed & Christus in Evangelio Joann. 10. cum ait: Ego sum ostium ovium. Omnes quotquot venerunt, fures sunt & latrones, parabolice docere vult, sine gratia ipsius non modo non potuisse quemquam legem observare, sed nec veram ejus observandae rationem tradidisse. Unde & ait generaliter ad Judaeos cap. 7. Nonne Moyses dedit vobis legem & nemo ex vobis facit legem?

His aliisque scripturae testimoniis edocti patres doctrinam huic veritati contrariam in conciliis anathemate damnarunt. Ita enim habet canon. 5. Milevitani concilii: Quiciunque dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius implere possimus per gratiam, tanquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. Cujus & concilii patres in epistola ad Innocentium Papam scripta, quae habetur inter Augustini epist. num. 95. denuo testantur; ita peccato primi hominis extenuatum esse liberum arbitrium, ut non possit legem implere, nisi gratia Dei adjuvetur.

Item concilium Arausicanum can. ultimo dicit, Deum nobis fidem & amorem sui prius inspirare, ut cum ipsius adjutorio ea quae sibi sunt placita implere possimus. Quibus verbis rursum aperte significatur, nos sine Dei adjutorio non posse implere, quae ipsi sunt placita, id est, mandata legis; & can. 21. Ideo Christum non gratìs mortuum esse, ut & lex per illum impleretur qui dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere, & natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere & salvare quod perierat.

Sed accedant & alia sanctorum patrum testimonia: Innocentius 1. in epistola data ad Milevitanum concilium, quae inter epistolas Augustini est 93. de Pelagianis ita scribit: Negantes Dei auxilium inquiunt hominem sibi posse sufficere nec gratia hunc egere divina, qua privatus necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad onua vitae perficienda mandata sola tantummodo libertate contendat. O pravissimarum mentium perversa doctrina, &c. Ubi & assertores istiusmodi doctrinae censet ecclesiastica ) communione privandos.

Caelestinus Papa scribens ad episcopos Galliae capite decimo, refert & iterato confirmat canonem quintum Milevitani concilii paulo ante recitatum.

Augustinus lib. de Spiritu & litera docet ex professo, legem sine spiritu gratiae non impleri, sed facere magis peccatorem, juxta illud: Littera occidit, Spiritus vivificat. Atque inter alia tractans illud Galat. 3. Conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus, sic ait: Ex hac promissione, hoc est, ex Dei beneficio ipsa lex impletur, sine qua promissione praevaricatores faeit: Vide ejusdem lib. cap. 14. Idem August. can. 7. super Psal. 118. Non possunt, inquit, custodiri verba Dei nisi per fidem quae per dilectionem operatur. Et in expositione epistolae ad Gal. super illud cap. 5. Omnis lex in uno sermone impletur: Diliges proximum sicut teipsum, ita scribit: Custoditionem legis dicit Apostolus, non inebriari, non occidere, non moechari, & alia hujusmodi ad bonos mores pertinentia, quae sine charitate, fide & spe impleri non possunt. In quibus verbis observa Augustinum expresse interpretari sententiam Apostoli de lege morali, id est, ea quam vocamus legem naturae. Idem in tract. 45. super Joannem exponens verba Christi: Omnes quotquot venerunt, fures sunt, & latrones, ac speciatim de philosophis loquens, qui multa de moribus animiac felicitate hominis disseruerunt, negat quenquam sine gratia Christi posse bene vivere. Est autem idem bene vivere, & bene vivendi praecepta servare. Videantur ejusdem Doctoris haec loca, lib. 2. de peccatorum meritis cap. 5. lib. de gratia Christi cap. 8. & 9. de gratia & libero arbitrio c. 10. & II. de catech. rudibus cap. ultimo, & inter epistolas 90. & sequentes usque ad 96.

Prosper lib. contra Coll. cap. 9. negat ullos esse homines qui propriis viribus impleant legem, & cap. 23. dicit, idco dari homini praeceptum, ut a litera occidente confugiat ad spiritum vivificantem & facultatem quam non invenit in natura, quaerat ex gratia. Ejusdem ex Augustino sententia est numero 44. titulo de lege & gratia, Lex dataut gratia quaereretur, gratia data est ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur, sed vitio prudentiae carnis quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit. Idem in expositione Psal. 118. ad hunc versum: Ideo dilexi mandata tua super aurum & topazium. Id agit gratia, ut mandata Dei dilectione impleantur, quae impleri timore non poterant; & ad versum Mirabilia testimonia tua: Per legis difficultates id egit misericordia Dei, ut qui legem implere non poterant, converterentur ad gratiam, & divina ope apprehenderent quod propriis viribus assequi non valebant.

Bernardus quoque serm. 50. super Cantica simpliciter affirmat sine Christo praecepta homini esse impossibilia. Videantur item Gregorius lib. 2. Moral. cap. 12. & author operis imperfecti in Matth. 21. tractantes illa verba Christi: Solvite & adducite mihi.

Rursus hanc doctrinam volvunt Augustinus, Prosper, Fulgentius, & alii Patres, quoties scripturam Rom. 2. de gentibus ea quae legis sunt facientibus, contendunt non ad fideles, sed ad eas solas quae fuerunt ad Christum conversae pertinere; nempe non ob aliud, quam ne consequens alioqui videretur, ut Pelagiani argumentabantur, aliquos sine fide & gratia Christi potuisse naturae legem implere. Ex quo item argumento manifestum est, Patres negantes sine gratia posse Dei legem a nobis impleri, locutos fuisse de lege Dei, etiam quoad eam partem, qua tantum naturalis est. Nam gentes a fide Christi alienae, non aliam habuerunt legem quam naturalem. Unde & generaliter ostenditur Patres loqui de lege naturae, quandocunque negant philosophos gentiles aut alios infideles potuisse legem implere sine gratia Christi. Idem ostenditur ex eo, quia Patres in hujusmodi suis sententiis plerúmque significant se loqui de praeceptis decalogi, quae omnia sunt legis naturae. Jam authoritati scripturae & Patrum accedunt etiam invictae rationes

Prima: Unum & primum legis mandatum est, ut Deus supra omnia & ex toto corde diligatur. Hoc autem ab homine praestari non posse sine gratia supra demonstratum est; constat ergo non omnia praecepta legis fine gratia impleri posse¬

Secunda ratio: Si posset quis sine gratia servare omnia mandata legis, posset is sine gratia mereri & consequi vitam aeternam, quia scriptum est: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, Math. 19. quo loco perspicuum est Christum loqui de mandatis decalogi, id est, legis naturae. Nam ex iis aliqua recenset.

Tertia ratio: Ut quis omnia praecepta legis naturae servet, sicut contra non peccet mortaliter, necesse est in eo rationem superiorem subjectam esse Deo tanquam ultimo fini, quem omnibus aliis anteponat. Sed haec subjectio non est sine gratia naturam sanante; ergo nec illa praeceptorum legis observatio. Major hujus argumenti sic probatur, quia ut ait sanctus Thom. 1. 2. quaest. 109. articulo 8. Cum homo non habet cor suum firmatum in Deo, ut pro nullo bono consequendo vel malo vitando, ab eo separari vellet, occurrunt multa propter quae consequenda vel vitanda homo recedit a Deo, contemnendo praecepta ipsius, & ita peccat mortaliter: praecipue quia in repentinis homo operatur secundum finem praeconceptum, & secundum habitum praeexistentem, ut philosophus dicat in 3. Ethico¬ rum, quamvis ex praemeditatione rationis homo possit aliquid agere praeter ordinem finis praeconcepti, & praeter inclinationem habitus; sed quia non potest homo semper esse in tali praemeditatione, non potest contingere, ut diu permaneat, quin operetur secundum consequentiam voluntatis deordinatae a Deo, nisi cito per gratiam ad debitum ordinem reparetur. Haec sanctus Thomas docte & ex ipso fundamento rationem explicans praesentis doctrinae.

Quarta ratio: Homo sine gratia est in peccato & sub peccato: At peccatum est ejus naturae, ut nisi per gratiam tollatur, & voluntas sanetur, mox aliud atque aliud post se trahat, juxta illud Gregorii homil. 13. in Ezechielem: Peccatum quod per poenitentiam non deletur, mox suo pondere in aliud trahit; ergo sine gratia non diu poterit homo persistere ut legem Dei non transgrediatur. Quam etiam ob causam in scripturis homo peccator (talis autem est omnis homo Dei gratia destitutus) vocatur servus pec cati, imo & servus diaboli. Itaque dicere, quod homo sine gratia possit implere legem, perinde est ac si dicas, hominem peccati servum & sub potestate diaboli positum, posse legem implere; quod profecto valde absurde dicitur.

Quinta ratio: Lex scripta ad hoc data fuit a Deo ut legem naturae in cordibus hominum obscuratum elucidaret ac perficeret. Atqui lex scripta sine gratia sufficere non poterat homini ad ejus impletionem; quanto minus igitur sufficiat sola lex naturae, probatio minoris evidens est ex iis quae scribit Apostolus ad Romanos & Galatas.

Denique huc faciunt quaecunque superius allata sunt ad docendum, non posse quemquam sine gratia Deum supra omnia & ex toto corde diligere. Hoc enim, uti jam diximus, primum & praecipuum est legis mandatum, & quidem tale a quo tota lex pendeat, ipso Domino attestante. Atque haec de octava propositione satis.

Nona propositio: Sunt quaedam praecepta tum in genere tum in particulari, quae nec singula servari possunt sine auxilio gratiae Dei. Tale praeceptum in genere est, quo jubemur diligere Deum ex toto corde, de quo praecepto jam superius propria fuit disputatio: in particulari vero talia sunt, quae propter incidentes tentationes adeo sunt difficilia, ut ad ea implenda sine speciali auxilio gratiae assurgere non valeat humana infirmitas propter corruptionem ex peccato contractam. Quae res declaratur comparatione infirmitatis corporalis. Nam homo corpore infirmus, sicut quaedam opera difficiliora facere non potest nisi ad breve tempus, ut pedibus progredi, manibus quicquam operari; statim enim fatigatur ac deficit; ita quaedam opera propter majorem sui difficultatem, & contrarii resistentiam simpliciter exercere non potest, ne quidem ad punctum temporis, velut currere, clamare, magnum onus levare. Quae tamen omnia facile ac diu potest agere homo validus & sanus. Igitur ad eundem modum, sicut quaedam sunt praecepta legis, ad quae facienda valeat quidem utcunque infirmitas naturae corruptae sine gratia, sed non sic ut in eorum observatione diu persistere possit; utpote trahente in diversum & obluctante concupiscentia carnis; ita quaedam tantae sunt difficultatis, ut ne quidem exiguo tempore possit ea sine gratia praestare quisquam in hac corruptione, ut sunt omnia illa quibus opera quaedam insigniter ardua, & ad quae subeunda magnis viribus opus sit, praecipiuntur; ut mortem oppetere pro justitia, in magnis tormentis a recto non discedere, vehementem carnis tentationem amore castitatis superare, &c. Quibus etiam merito annumeratur praeceptum diligendi Deum super omnia, licet quidam sine ratione dissentiant. Nam si vel modico tempore posset hoc praeceptum impleri sine auxilio gratiae, consequeretur hominem sine gratia posse salvari, si videlicet intra spatium modici illius temporis, quo Deum super omnia diligeret, contingeret eum rapi ex hac vita; & caetem sequerentur absurda, de quibus diximus suo loco.

Faciunt ad probandam hanc propositionem quae scribit Apostolus de imbecillitate hominis, quae ei accidit ex pugna perpetua carnis contra spiritum, ad Rom. 7. Gal. 3. & alibi; nec non illa Christi sententia: Spiritas quidem promptus est, caro autem infirma. Caeterum magis elucescet dictae propositionis veritas ex tractatione quaestionis de qua infra; num possit aliqua tentatio superari sine gratia.

Decima propositio: Homo post lapsum erectus & justificatus, & proinde habitualis gratiae dono praeditus, hon potest totam legem servare sine auxilio gratiae specialis. Probatur; quia sine hujusmodi auxilio non potest Deum diligere ex toto corde, ut patet ex supra dictis: At nec alia quaedam permagnam habentia difficultatem servare potest. Quamvis enim justificatus sit, & habitu gratiae donatus, adhuc tamen portat infirmitatem suae corruptionis, & patitur rebellionem carnis contra spiritum. Propter quam causam Apostolus, qui utique justus erat & spiritualis, sic loquitur Rom. 7. Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato, &c. Nam gratia Christi naturam quidem sonat dum sumus in hac mortali vita, sed imperfecte. Perfecta quippe sanitas de qua Psalmista, Qui sanat omnes infirmitates tuas, futurae vitae reservatur, de qua ibidem subjungitur: Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia & miserationibus. Haec expressa est doctrina S. Thomae 1. 2. q. 109. art. 9. & 10. eademque definita a concilio Tridentino sess. 6. cap. 11. ubi de observatione mandatorum agitur, & cap. 13. ubi de dono perseverantiae. Sed de his plura, cum de auxilio ad perseverandum & ad superandas tentationes necessario agemus.

Porro de observatione supernaturalium praeceptorum, utrum & quatenus ea possibilis sit homini in statu naturae lapsae vel integrae, cum gratia vel sine gratia, post Cajetanum late per 7. conclusicnes disserit Medina super 1. 2. q. 109. artic. 4. Ad quem authorem ne justo simus prolixiores, lectorem remittimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 40