Text List

Capitulum 42

Capitulum 42

Quid nomine perseverantiae significetur

§. 42. Quid nomine perseverantiae significetur.

SAtis quidem ex iis quae dudum disputata sunt de necessitate gratiae Dei ad omnia & singula bona opera, & ad cujusque operis initium, progressum, & consummationem, nec non quae proxime dicta de ejusdem gratiae necessitate ad implenda mandata legis, intelligi potest, neminem sine gratia Dei in bono perseverare posse usque ad finem vitae. Verum quia perseverantia in se plura quaedam complectitur, quae explicanda & distinguenda sunt; & quia singulare est perseverantiae donum, utpote solis electis proprium, quod proinde singulariter nobis in facris literis commendatur, & de quo Patres & maxime Augustinus etiam speciatim contra Pelagianos disseruerunt, idcirco propriam ea res tractationem a nobis quoque exigere visa est.

Primum itaque sciendum est, donum perseverantiae non intelligi debere unam & certam ariquam qualitatem in anima residentem, qua fiat ut homo perseveret aut perseverare possit. Nam hujusmodi qualitas praeter gratiam habitualem nulla statui potest, ut nec statuitur a Theologis. Constat autem gratiam habitualem non esse eandem cum dono perseverantiae. Multi enim gratiam habent, qui non perseverant. Igitur perseverantiae donum intelligendum est in actuali gratia, id est, gratuita operatione Dei, qua facit & praestat, ut homo in bona & justa conversatione permaneat ac perderet usque ad finem vitae, superetque omnes tentationes interim occurrentes, quibus a cursu bonae vitae retrahi poterat; sive, quod eodem recidit, in ipso effectu hujusce divinae operationis; scilicet in eo quod est actu in bono usque in finem perseverare. Unde relinquitur, quod etsi multi possunt perseverare qui non perseverant, multi quoque perseverant ad tempus etiam diuturnum ac tandem excidunt, simpliciter tamen donum perseverantiae quod nobis scriptura commendat, illi soli & omnes habent, qui actu usque in finem juste vivendo perseverant, quemadmodum luculente docet Augustinus lib. de dono perseverantiae. c. 1.

Hinc notandum est, perseverantiae cursum non semper initium habere a prima hominis justificatione, qua nimirum justificatur in baptismo. Nam justi tiam in baptismo perceptam multi amittunt postea recuperaturi, sed ab ea justificatione duntaxat initium sumit, a qua deinceps homo non excidit. Quicunque enim justitiam amittit, in ea utique tunc non perseverat, & proinde donum perseverantiae nondum habet. Ex quo consequens est, multos esse justos, qui non habent perseverantiae donum, id est, omnes eos qui justitiam praesentem amissuri sunt peccando. Item consequens est multos esse justos, qui non habent perseverantiae donum, sed habituri sunt, id est, omnes eos qui justi quidem sunt & electi, sed adhuc moraliter peccaturi, & per hoc justitiam amissuri. Qui tamen quoniam electi sunt, certissime post lapsum aliquando recuperaturi sunt justitiam, & in ea usque in finem perseveraturi. Insuper notandum est, hominem justum & in justitia quam habet, permansurum, quandiu vivit & currit & certat, esse jam quidem perseverantem & habere donum perseverantiae, sed in actu imperfecto. Caeterum in termino vitae, quando jam dicere potest: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, perseverantem esse, donumque perseverantiae habere in actu perfecto & consummato. Neque enim perseverantia, qua perseveratur usque in finem, completa & consummata dici potest, priusquam perveniatur ad finem. Unde Augustinus lib. de dono persevetantiae cap. 6. Hoc Dei donum, inquit, cum datum fuerit, amitti contumaciter non potest. Cum enim perseveraverit quisque usque in finem, neque hoc donum potest amittere, neque alia quae poterat ante finem. Ex quibus verbis intellige, dari quidem perseverantiae donum, ac proinde actu imperfecto haberi, dum adhuc homo cursum agit hujus vitae, sed datum non esse, neque actu perfecto haberi ab homine, nisi cum persevera verit usque in finem.

Videtur autem perseverantia complecti praecipue haec tria aut quatuor usque in finem continuata; observationem legis divinae, justitiae, gratiaeque conservationem, & a contrariis tentationibus non superari, sed potius eas superare & vincere, praesertim eo modo quem scriptura praedicat, hoc est, per fidem & spem promissionis vitae aeternae. Haec omnia inter se diversa sunt, & propriis rationibus distingui possunt, ut patet singula diligenter ac pressius consideranti. Et quidem perseverantiam non in eo solo consistere quod est, nullis tentationibus a cursu rectae vitae revocari, verum etiam proprie sitam esse in continuatione bonorum operum ac sanctae conversationis, etiamsi nulla in diversum urgeret tentatio; manifestum est ex eo, quia durante hac vita semper potest homo justus cadere & a justitia deficere, etiamsi nulla occurrat tentatio ad defectum sollicitans. Quod manifeste patet exemplo angelorum apostatarum, ac praesertim supremi angeli, qui nulla impulsus tentatione cecidit, justitiamque sponte deseruit, ac per hoc in bono non perseveravit, quemadmodum & contra electi angeli vere & proprie perseverasse dicuntur in bono, quia ab eo non recesserunt, licet ad recedendum nulla tentatione sollicitati.

Prius igitur nobis dicendum erit de dono perseverantiae in genere, ac deinde speciatim de ea perseverantiae parte quae consistit in victoria adversus tentationes occurrentes, qui est perfectior perseverandi modus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 42