Capitulum 41
Capitulum 41
Solvuntur argumenta quae fiunt contra octavam propositionem
COntra doctrinam superioris capitis praecipuam quae continetur octava propositione, Pelagiani tam authoritate scripturae & Patrum quam rationibus pugnarunt. Sunt autem haec fere eorum argumenta.
Primum; Apostolus ad Rom. 2. Cum, inquit, gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis; erge ex Apostoli sententia solis naturae viribus tota lex impleri potest. Nam quod loquatur Apostolus de lege implenda, & non tantum quocunque modo facienda, patet ex eo quod dicit inferius: Et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te qui per literam & circumcisionem praevaricator es legis. Quod vero loquatur de legis impletione per solas naturae vires, ostenditur tum ex eo quod dicit gentes naturaliterfacere ea quae legis sunt, nulla facta mentione gratiae; tum quia loquitur de gentibus infidelibus & necdum ad Christum conversis. Nam de fidelibus verum non est, quod legem non habent. Fideles enim omnes per fidem & baptismum receperunt legem Christi. Unde & Apostolus 1. Cor. 9. dicit se non esse fine lege, eo quod in lege sit Christi. Fuit hoc argumentum Pelagii in epistola ad Demetriadem, & Cassiani in collatione de protectione Dei, & aliorum qui cum his senserunt. Confirmatur autem testimonio Chrysostomi, ut qui in homil. 5. super epist. ad Rom. sententiam Apostoli exponit de gentibus quae Christi adventum & gratiae evangelicae tempus antecesserunt, ac de observatione totius legis naturalis, id est, omnium praeceptorum ejus. Dicit enim eos naturae legi parentes, ea omnia quae ad pietatem conferrent, observasse. Et iterum propterea eos admiratione dignos praedicat, quod nec lege illis opus fuit, & omnia quae legis erant, praestiterunt. Theophylactus quoque in commentario scribit eos legem complevisse, utpote conscientia & naturalibus cogitationibus usos ad testimonium boni & honesti. Similiter interpretatur eum locum author commentarii Paulini apud Ambrosium, & alii quidam. Nam & Hieronymus scribens in Ezech. 29. manifeste locum hunc Apostoli refert ad et hnicos infideles. His accedit quod inter articulos quosdam improbatos a Pio V. Pontifice, etiam ille reperitur numero 22. Cum Pelagio eos sentire qui textum Apostoli ad Rom. 2. Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus. Ex qua damnatione sequitur, textum illum aut oportere, aut saltem posse de hujusmodi gentibus intelligi.
Ad hoc argumentum respondetur, Apostolum loqui de gentibus Christi mediatoris fide imbutis. Quod probatur primum ex Apostoli instituto, qui docere vult & cap. 3. concludit, sine fide Christi omnes tam Judaeos quam Graecos sub peccato esse, omnes declinasse, simul omnes inutiles factos esse, nec esse timorem Dei ante oculos eorum &c. quae ibi leguntur. Deinde dubium id esse non potest consideranti & diligenter expendenti totum Apostoli contextum in cap. 2. Agit enim de ea legis observatione qua homo justificatur & gloriam consequitur apud Deum ac vitam promeretur aeternam. Quod probant hae sententiae: Factores legis justificabuntur. Gloria & honor & pax omni operanti bonum, Judaeo primum & Graeco. Qui reddet unicuique secundum opera ejus, iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, & honorem, & incorruptionem quaerunt, vitam aeternam. Certissime vero constat ex Apostoli doctrina, neminem sine fide Christi, & per solas naturae vires posse justificari, gloriam apud Deum consequi, & vitam aeternam promereri. Si enim Abraham, ut ait cap. 4. ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Rursum id patet ex consequentibus ejusdem capitis. Nam eum, quem dixerat naturaliter ea quae legis sunt, facere, sub finem capitis vocat Judaeum in abscondito, & justitiam ejus circumcisionem cordis in Spiritu non litera, cujus laus non ex hominibus sed ex Deo est. Haec autem & hujusmodi de gentilibus a Christo alienis, & de eorum operibus atque justitia dicere, valde contrarium est instituto & doctrinae Apostoli. Fatemur itaque Apostolum loqui de lege implenda & consummanda, sed a fidelibus & per fidem, ut ipse docet ex professo capite 3. & proinde non sine auxilio gratiae Dei, cujus primus effectus est fides. Haec interpretatio est Augustini libro de spiritu & litera cap. 26. & tribus sequentibus & alibi. Item Prosperi capite 22. contra Collatorem, & Fulgentii libro de incarnatione & gratia Christi cap. 25. & 26. qui authores hunc sensum non nude adferunt, verum ex apostolico contextu solide probant.
Nec vero pro diversa expositione facit, quod Apostolus gentes de quibus loquitur, dicit naturaliter, seu natura, ut in Graeco est, ea quae legis sunt facere. Non enim naturam ibi opponit gratiae, sed legi scriptae, quae Judaeis data fuerat a Deo, non aliis genti¬ bus. Naturam autem intellige, reformatam per gratiam. Unde August. cap. 27. de spiritu & litera. Non moveat, inquit, quod naturaliter dixit eos quae legis sunt facere. Hoc enim agit spiritus gratiae, ut imaginem Dei in qua naturaliter facti sumus, instauret in nobis.
Sed nec illud obstat quod gentes ad Christum conversae legem Christi habere dicuntur, ideóque non sine lege sunt; tum quia vel Christi non erat lex scripta, sicut lex Moysi; tum quia praeter legem naturae & fidem mysteriorum, pauca a Christo tradita sunt servanda, adeo ut lex Christi magis consistat in spiritu ac dono gratiae, qua lex impleatur, quam in praeceptis quae jubeantur impleri
Ad confirmationem allatam ex Chrysostomo; quidam respondentes fatentur eum intellexisse quidem apostoli sententiam de gentibus a fide Christi alienis, non tamen dicere quod singuli gentiles de quibus agit Apostolus, omnia quae legis sunt, fecerint, sed quod alii alia praestiterint, ut sic per partes verificetur, quod gentes omnia quae legis sunt, naturaliter fecerint. Sed qui ita respondent, haud considerant istam solutionem repugnare novae propositioni supra positae, quam & ipsi ponunt, qua dictum est, quaedam esse legis naturae praecepta adeo difficilia, ut nec singula servari possint a quoquam sine speciali auxilio gratiae. Ac nominatim tale esse praeceptum diligendi Deum super omnia. Deinde si alii alia praestare possunt, sic ut a diversis omnia praestentur, non apparet ratio satis certa, cur non etiam ab uno quopiam omnia praestari possint. Adde quod verba Chrysostomi, quibus ait gentiles illos ea omnia quae ad pietatem conferrent observasse, & omnia quae legis erant praestitisse, & propter hoc admiratione dignos fuisse, dictam solutionem non admittunt; quia non est admiratione dignum, si sic omnia observarunt, ut alii alia praestiterint, cum hoc etiam de sceleratis hominibus dici possit: Est ergo vera solutio, Chrysostomum non de infidelibus loqui, sed de fidelibus, id est, iis qui extra populum Judaicum fide unius Dei, nec non fide mediatoris saltem implicita fuerunt imbuti, & ex ea fide per Dei gratiam naturae legem impleverunt. Id perspicue docent ipsa Chrysostomi verba: Gentiles hic appellat, inquit, non eos qui idololatrae essent, sed eos qui Deum colerent; qui naturae legi parentes, exceptis Judaicis caeremoniis, ea omnia quae ad pietatem conferrent, observarent: qualis erat Melchisedech cum suis omnibus, qualis erat Job, quales erant Ninivitae, qualis erat Cornelius. Haec ille. Constat autem Melchisedech, & Job non caruisse fide mediatoris. Sed neque Ninivitae sine implicita hujusmodi fide veram poenitentiam agere, & misericordiam a Deo impetrare potuissent, ita ut eorum exemplum & Christus in evangelio Judaeis, & ecclesia in officio divino Christianis peccatoribus ad imitandum proponere non dubitatur. Quod autem Cornelius centurio non omnino fide Christi caruerit, antequam ad eum instruendum Petrus mitteretur, & proinde non sine speciali auxilio Dei fecerit illa pietatis opera, quae de eo Act. 10. commemorantur, ex Augustino & aliis patribus ostendimus in solutione septimi argumenti de praeparatione ad gratiam. Ubi etiam ex plicatum est, quo sensu dixerit eodem loco Petrus, quod in omni gente qui timet Deum, & operatur justitiam, acceptus est illi. Itaque ad argumentum quod ex operibus Cornelii & verbis Petri poterat hoc etiam loco adferri, non est quod hic pluribus respondeamus
Porro si qui Patres locum Apostoli Rom. 2. de gentibus a Christo alienis interpretati sunt, non illi senserunt ea omnia quae legis sunt, naturaliter fecisse, sed aliqua tantum; qualia sunt, honorare parentes, reddere depositum, justam proferre sententiam, non pejerare, & alia id genus faciliora, de quibus erat
sexta propositio, quae proinde ex tali intellectu sententiae Apostolicae pene probatur. Et hoc duntaxat sensu locum Apostoli ab Hieronymo ad ethnicos infideles accommodatum liquet ex contextu, tum quia dicit, si quid boni egerunt; tum quia loquitur de Nabuchodonosor, quem in permultis legem naturae violasse notissimum est.
Caeterum ex pontificia condemnatione articuli, de quo in argumento, nequaquam sequitur hanc veram & germanam esse expositionem, multóque minus eam quam Pelagius adferebat. Tantum enim prohibet pontifex assertionem, qua dicatur eos cum Pelagio sentire, qui textum Apostoli intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus. At merito quidem eam prohibet, quoniam hic intellectus secundum expositionem jam dictam, non modo remotus est ab errore Pelagiano, sed etiam cum veritate congruit, ut ex supra dictis patet.
Secundum argumentum: de Cyro rege Persarum homine a gratia fidei alieno praedicitur Isaiae 44 quod omnem Dei voluntatem complebit. Et cap. 46. Dominus eum vocat virum voluntatis suae. Potest igitur homo sine gratia servare omnia Dei mandata; hoc enim est complere omnem Dei voluntatem. Respondeo; Constat ex historiis Cyrum fuisse hominem sanguinarium, & alienorum regnorum injustum invasorem, & ob eam causam male periisse. Propheta autem loquitur non de voluntate signi quae consistit in praeceptis, sed de voluntate quam vocant beneplaciti. Nam sensus est. Quae promitto & praedico de populo meo e captivitate liberando, & in terram suam reducendo, deque templo & civitate restauranda, ea omnia Cyrus implebit jussu atque imperio suo. Nec mirum, licet ille malus fuerit, ac verum Deum ignoraverit, ut testatur idem propheta cap. 45. Saepe namque etiam per malos & ignorantes implet Deus suam voluntatem, illis aliud cogitantibus, aut prava intentione rem gerentibus. Quod apud eundem prophetam cap. 10. diserte scriptum habemus de rege Assur.
Tertium argumentum: Marci 10. quidam a Domino jussus servare mandata, inter quae Matth. 19. enumerat etiam illud: Diliges proximum tuum, sicut teipsum, de quo praecepto Paulus affirmat Rom. 13. Quod, Qui diligit proximum, legem implevit, respondit: Haec omnia observavi a juventute mea. Quam responsionem veracem probat quod sequitur: Jesus autem intuitus eum, dilexit eum. Quod autem id praestiterit sine gratia, inde apparet, quia gratiam mediatoris nondum agnoscebat, sed sola instructus erat notitia legis. Respondeo, si vere omnia servavit, non servasse sine auxilio gratiae Dei. Erat enim Judaeus, & fidem aliquam mediatoris forsitan habebat. Quamquam probabilius est, quod vere non servaverit omnia legis praecepta. Nam invitatus a Christo ad relinquendas possessiones quas multas habebat, ut scribit Evangelista, non acquievit, sed abiit tristis. Unde & Dominus mox ait ad discipulos: Quam difficile est confidentes in pecuniis integrum Dei intrgireQuo verbo tacite notavit divitem illum tanquam in pecuniis suls confidentem. Atqui fiducia divitiarum repugnat magno legis mandato, quod praecipit Deum diligi ex toto corde; ac secum plerumque trahit etiam aliorum mandatorum transgressionem, ideoque frequenter ac graviter hoc vitium in scripturis vituperatur. Dicitur autem Christus eum intuitus dilexisse, non quod vere vel secundum operum substantiam omnia legis mandata servasset, sed quia praeceptum dilectionis proximi servaverat, eo saltem modo, quem tunc Judaei sufficere arbitrabantur; scilicet abstinendo a manifestis injuriis proximorum; tum etiam quod non simulate, sed simpliciter & sincere Christum consuleret super negotio suae salutis, paratus etiam aliquid superaddere praeceptis, per I noc quod rogabat, quid adhuc sibi deesset. Certe si secundum veritatem omnia servasse sine gratia, sequeretur ex eodem loco eum sine gratia potuisse salvari. Nam dixerat ei Dominus: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Quartum argumentum: Paulus adhuc sub lege constitutus, non sub gratia, justitiam legis implevit: utpote secundum justitiam quae in lege est, conversatus sine querela, ut ipse de se loquitur Philipp. 3. Nam in lege conversari sine querela, Lucae 1. & alibi tribuitur iis, qui juste & inculpate vivunt secundum legem Dei. Respondeo; Paulum aliis locis accusare & deplorare pristinam suam conversationem, ut 1. Tim. 1. ubi se dicit fuisse blasphemum & contumeliosum, & se vocat primum, id est praecipuum peccatorem, & ad Tit. 3. ubi generaliter sic ait: Eramus al quando & nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis & voluptatibus variis, in malitia & invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Quibus verbis optime declaratur, quales sint omnes homines etiam legis cognitione imbuti, priusquam Deus per gratiam suam, de qua consequenter ibidem Apostolus, eos ad se vocet. Quin & dicto loco ad Philipp. de sua justitia legis ita subjungit: Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Et iterum: Propter quem omnia detrimentum feci, & arbitror ut stercora. Cum ergo dicit Apostolus se conversatum fuisse sine querela secundum justitiam quae in lege est, tantum significat se Judaico more vixisse irreprehensibiliter in lege, ita ut abstineret ab externo opere peccati, quoad manifestas Dei & proximorum injurias, quas expressis verbis lex prohibet, ut sunt perjuria, homicidia, adulteria, &c. Non significat autem, se ex animo & sincero cordis affectu legem servasse; videlicet reprimendo etiam ipsa prava desideria quae lege vetantur.
Quintum argumentum: Hilarius in expositione Psalmi 68. ad illud: Deleantur de libro viventium, distinguit duplicem librum, alterum viventium, alterum justorum. Et dicit eos in libro viventium scriptos esse, qui antea sine ulla Christi cognitione pie in lege versati omnia praescripta legis impleverint, de quibus Apost. Rom. 10. Qui fecerit ea, vivet in illos. Eos autem scribi in libro justorum, quibus justitia Christus factus est, secundum illud, justas ex fide vivit. Respondeo, quamvis locus obscurus est, quique prima facie non parum videatur favere Durando & aliis, qui putant sine fide & gratia Christi posse servari omnia legis praecepta quoad substantiam operum, in hoc tamen palam a Pelagio dissentit, quod veram justitiam, ac proinde & veram salutem negat haberi sine fide Christi. Verum fortassis Hilarius per priores illos, quos in libro viventium, non tamen in libro justorum scriptos esse dicit, eos intellexit, qui moraliter bene conversati sunt in lege ad eum modum, quo jam diximus & divitem illum, & Paulum fuisse conversatos; scilicet humano quodam judicio, quo censentur bene & legaliter vivere, qui abstinent a manifestis & gravioribus delictis, iis maxime quibus tranquillitas humanae societatis perturbetur, quales fuisse multos inter infideles non negamus. Atque in talibus locum habere potest illud: Qui fecerit ea, vivet in illis, si intelligatur, ut multi intelligunt, de vita temporali: quia nimirum lex non vindicat temporali mortis supplicio, nisi in eos qui legem manifeste praevaricantur. Id quod etiam significatum est hoc poetae versiculo. Non feci furtum: non pascam in cruce corvos. Itaque videtur Hilarius librum viventium intellexisse eorum qui vivunt vita hac temporali, non qui vita aeterna hac beata.
Sextum argumentum: Deus nihil praecipit homini impossibile, ut habet synodus Tridentina sess. 65 cap. 11. ac sane stultum & absurdum est, id alicu praecipere quod non est in ejus potestate. Atqui praecepit nobis Deus non tantum ut singula servemus praecepta legis, sed ut omnia, id est, nullum legis praeceptum transgrediamur, ergo in potestate & viribus naturae nostrae est id praestare. Erat hoc argumentum Pelagianorum, quod, ut referunt Hieronymus libro 2. contra Pelagianos, & Augustinus libro de perfectione justitiae, proponebant hujusmodi dilemmate; vel possibilia dedit nobis Deus mandata, vel impossibilia. Si possibilia, servari possunt a nobis per liberum nostrum arbitrium. Si impossibilia, non ergo peccamus, si ea non servamus. Nemo quippe peccat in eo quod vitare non potest. Ad hoc argumentum breviter ac bene respondet S. Thomas, ea quae possumus cum auxilio divino, non esse nobis omnino impossibilia, secundum illud philosophi libro 3. ethicorum capite 3. Quae per amicos possumus, aliqualiter nos possumus. Et ideo concilium Tridentinum loco citato addit ex Augustino, Deum jubendo monere & facere quod possis, & petere quod non possis, & adjuvare ut possis.
Verum objicies: Auxilium illud non esse in potestate hominis, praesertim ejus qui de gratia Dei nihil unquam audivit, sed tantum ducitur lumine rationis humanae; & proinde totius legis observationem tali homini simpliciter esse impossibilem. Quidam ad hoc respondent, nullum esse hominem cui non semper adsit obvium & paratum a Deo auxilium gratiae, per quam possit totam legem servare & vitare peccata, modo velit, ut potest, eo auxilio uti per liberum suum arbitrium. Sed haec responsio neque scripturis sacris, neque doctrinae sanctorum Patrum consonat, neque cum efficaci operatione gratiae Dei consistit, uti plenius suo loco monstrabimus. At neque Augustinus, tametsi vehementer hoc argumento pressus a Pelagianis, usquam istiusmodi responsionem adhibuit, quod specialiter observare est in toto libro de perfect. justitiae, ut alia ejus loca, quibus contrarium docet, taceamus. Verior itaque responsio est, possibile non uno modo dici; nec aequaliter observationem legis esse possibilem homini justo jam habenti habitum gratiae atque virtutum, & homini peccatori, fidem tamen habenti, quae monstret ac doceat unde petendum sit auxilium, & homini infideli qui tamen invitatur ad fidem per evangelii praedicationem, & denique homini pagano, qui de fide & gratia Dei ad legem ejus servandum necessaria, nihil unquam audivit. Primus enim potest totam legem servare potentia valde propinqua & quidem cum actu conjuncta; praestat enim id re ipsa: secundus id potest potentia minus propinqua, tertius potentia remotiori, quartus potentia in hoc genere remotissima. Quitamen simpliciter posse non absurde dicitur, quia & potest ei praedicari evangelium, & caetera adhiberi, per quae solet Deus homines vocare ad fidem & justitiam, & habet talis homo liberum arbitrium adhuc flexibile ad bonum. Neque enim simpliciter impossibile alicui id dici debet, quod in multis aliis prorsus similiter affectis fuisse possibile, probat subsecuta tandem ipsa actualis eorum ad Deum conversio & justificatio, qua legem implebant. Hanc solutionem indicat Augustinus diversis locis, ac nominatim in libro de perfectione justitiae; & quoties docet, ideo non esse Dei praecepta homini impossibilia; quia potest natura ejus sanari per gratiam, qua praecepta impleat. Quod idem declaratur ex statu viatorum, de quibus utique dum in via sunt, non est desperandum, quin per media divinitus ordinata, cujusmodi sunt evangelii praedicatio, fama Christianae religionis, orationes fide lium, &c. possint ad gratiam fidei atque justitiae. Deo misericorditer eos vocante, pervenire. Unde centianam: Hoc, inquit, inter mulos homines distat & daemones, quod hominibus etiam valde matis superest, si Deus misereatur, reconciliatio, daemonibus autem nulla est in aeternum servata convensioUbi notandum quod dicit, si Deus mifereatur, non autem, si velint illo auxilio oblato uti. Per quod utique satis significat, auxilium illud non esse omnibus paratum, sic ut usus ejus a libero pendeat arbitrio hominis. Verum de hac re alibi plura, ubi quaeretur, quomodo bonum opus possibile sit aut impossibile homini gratia Dei destituto. Videantur etiam ea quae Medina adfert in solutione quinti sui argumenti, qui tamen non videtur omnino difficultati satisfacere.
Septimum argumentum: Potest homo per solas naturae vires ad breve aliquod tempus servare omnia legis praecepta, quae per idem tempus servanda occurrunt, ut habebat septima propositio. Hoc autem faciens efficitur potentior & habilior ad idem postea faciendum. Nam actus disponunt ad habitum, habitus autem reddit facultatem expeditam & promptam ad similes actus iterandos; ergo poterit homo etiam deinceps ac per totam vitam, & quidem facilius servare omnia legis praecepta. Respondeo argumentum hoc non concludere. Primo, quia licet quis agendo fiat habilis ad actus similes & ejusdem generis, non tamen ad actus difficilores, neque ad quoscunque alios diversi generis, praesertim si homo sit infirmus ac debilis, & in se habeat repugnantiam ad hujusmodi actus, quales sumus omnes in statu naturae lapsae. Deinde quia in brevi tempore possunt non occurrere graves tentationes, ad quas superandas opus sit majori fortitudine quam haberi nequeat sine auxilio gratiae Dei, quales sine dubio occurrent in tempore longiori.
Postremum: Observatio moralium ac naturalium praeceptorum etiam per totam vitam est aliquid proportionatum humanae naturae, eique naturaliter debitum; nam alioqui non essent naturalia praecepta, sed supernaturalia; ergo non ita excedit illorum observatio naturae vires, quin per eas solas praestari posfit. Respondetur haec praecepta recte naturalia dici; tum quia naturalis ratio dictat ea facienda; tum etiam quia per naturam integram, sanam & incorruptam, quantum quidem est ex parte ipsius naturae, possunt omnia servari, ut jam supra declaratum est. Sed quia peccato vitiata nunc est ac debilitata natura, fit ut ad eadem praecepta servanda jam non valeat, nisi adjuta dono supernaturalis auxilii, quo sublevetur ac sanetur ejus infirmitas. Solent & alia Pelagiani Catholicis objicere, cujusmodi videre est apud Augustinum & Hieronymum libris supra citatis. Sed eorum omnium solutio facile potest accipex his quae jam dicta sunt.
On this page