Capitulum 43
Capitulum 43
Neminem in bono perseverare posse sine gratia
CUm quaeritur; an sine gratia possit quis in bono perseverare, non hoc quaeritur; an sine gratia habituali id possit. Hanc enim gratiam ejusque permanentiam quaestio praesupponit, quia sine ea gratia nemo justus est. Sed nec illud quaeritur, an homo constitutus in gratia, ad perseverandum in ea opus habcat alia gratia habituali. Nam gratia habitualis in uno homine, tantum una est. Sed quaeritur, utrum ei ad perseverandum in bona & sancta conversatione opus sit speciali auxilio Dei, quale descripsimus capite superiori. Ita quaestionem hanc explicat & assi mative definit S. Thom. 1. 2. quaest. 109. art. 10. Estque nobis ea doctrina certa fide tenenda, quemadmodum patebit ex subjunctis.
Sit igitur hujus doctrinae prima probatio ex scripturis. David. 1. Paralip. 29. divinum hoc perseverantiae donum agnoscere se profitetur, dum pro populo, qui voluntatem bonam ostenderat in oblationibus spontaneis pro domo Dei, sic orat: Custodi in eis Domine hanc voluntatem, & semper in veneratione tui mens ista permaneat. Idem propheta in Psalmis Deum precatur hujusmodi vocibus: Conserva me Domine. Custodi nos ut pupillam oculi. Adjutor meus esto. Ne derelinquas me. Ne discesseris a me. Ne veniat mihi pes superbiae. Viam iniquitatis amove a me. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Gressus meos dirige, & non domineturmei omnis injustitia. Item: Tu Domine servabis nos & custodies nos. Dominus eripuit pedes meos a lapsu. Et alibi ad laudem Dei refert quod dicit; Et non defecimus a teNeque enim hoc dicens Psalmista seipsum laudare volebat, sed Dei beneficium praedicare. Quod commemorat mater Samuelis in Cantico dicens: Pedes sanctorum suorum servabit. Apud Isaiam cap. 42. promissiones novi testamenti describentem, post alia dicit Dominus: Haec verba feci eis, & non dereliqui eos, quod 70. per futurum reddiderunt: Haec verba faciam eis, & non relinquam eos, citante Leone serm. 1. de jejunio 10. mensis. Atqui facere & non derelinquere, est facere continuo usque in finem. Jerem. 32. similis est Dei promissio: Dabo eis cor unum & viam unam, ut timeant me universis diebus. Ac rursum: Et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. Paulus 2. Cor. 13. Oramus Deum, inquit, ut nihil ma li faciatis. Hoc autem est in bono perseverare. Et ad Philip. 1. Confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis obus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu. Et 2. Timoth. 4. Liberavit me Dominus ab omni opere malo. Item Petrus 1. epist. 1. Qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem. Et ipse Dominus in Evangelio perseverantiam fidei refert ad donum Dei, dum Petrum sic alloquitur Luc. 22. Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua.
His adde scripturas generales, quae omne bonum nostrum quo tendimus ad salutem, Deo authori tris buunt, ut: Sine me nihil potestis facere. Quid habes quod non accepisti? Omnis sufficientia nostra ex Deo est. Omne donum optimum de sursum est. Faciam ut in praeceptis meis ambuletis, &c. Ex his enim omnibus evidenter consequens est, perseverantiam bonae conversationis ac bonorum operum non haberi nisi per gratiam Dei.
Secunda probatio sit ex patribus. Cyprianus in expositione orationis dominicae, ad illud: Sanctificetur nomen tuum. Id petimus, inquit, & rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse cepimus, perseveremus. Et paulo post. Haec, inquit, sanctificatio ut in nobis permaneat, oramus. Et iterum: Hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus & noctibus postulamus, ut sanctificatio & vivificatio, quae de Dei gratia sumitur, ipsias protectione servetur. Citantur haec etiam ab Augustino ad hujus doctrinae confirmationem libro de dono perseverantiae cap. 2.
Hilarius libro 12. de trinit. in conclusione operis pro fidei catholicae perseverantia, sic Deum precatur; Conserva, oro, hanc fidei meae incontaminatam religionem, & usque ad excessum spiritus mei dona mihi hanc conscientiae meae vocem; ut quod in regenerationis meae symbolo baptizitus in Patre & Filio & Spiritu sancto professus sum, semper obtineam. Idem in expositione Psalmi 123. Cum, inquit, in fi de maneamus, cum in timore Dei resi deamus, cum in spe bonorum aeternorum immoremur, adjuti Dei misericordia, scientes fidelem eum qui dixit: Ecce ego vobiscum sum ömnibus diebus usque ad consummationem saeculi, &c. Ubi rem probat etiam generali sententia, cum, inquit, Deo, si quid in nobis est, debemus, a beato Paulo docti nihil nostrum existimandum dicente; Quid habes quod non accepisti?
Basilius in liturgia, citante Petro Diacono libro de incarnat. & gratia Christi cap. 8. sic facerdotem inter alia facit orantem: Bonos in bonitate conserva: Omnia enim potes, &c.
Hieronymus in epist. ad Ctesiphontem contra Pelag. Agamus, inquit, semper gratias largitori, sciamusque nos nihil esse, nisi quod donavit, ipse servaverit, dicente Apostolo. Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei. Et iterum: Deus semper largitor semperque donator est, non mihi sufficit quod semel donavit, nisi semper donaverit. Peto, ut accipiam, & cum accepero rursus peto, &c. Et libro 2. contra Pelagianos citans illud Psal. 88. In aeternum misericordia aedificabitur: Nullum, inquit, tempus est, quo non aedificetur misericordia in singulis quibuscunque sanctorum.
Augustinus in dono perseverantiae commendando frequentissimus est, ac de ea re peculiarem scripsit librum in quo post scripturas, etiam ex Cypriano & aliis late demonstrat, bonae vitae perseverantiam Dei donum esse: idque tam magnum, quo, ut ait c. 2. caetera Deidona conservantur. Similiter illud vocat magnum Deidonum cap. 13. Praeterea libro de correp. & gratia c. 6. magnitudinem hujus doni praedicat, quo fiat in homine per gratiam Dei, ut bonum non deserat, sed in eo perseveret. Vide ejusdem libi cap. 7. 8. & 22. Item lib. de gratia & libero arbitrio cap. 6. illud Cant. 8. Quae est ista quae ascendit de deserto, enixa super dilectum suum? de ecclesia interpretatur: quae enixa super dilectum suum ascendit in caelum; quia Christi ope continuo sustentatur, ut in gratia semel percepta perseveret, sicque ad caelestem beatitudinem perveniat. Ejusdem sententia est, qua ad Deum loquitur libro 2. confess. cap. 7. Gratiae tuae deputo quaecunque non feci mala. Quo etiam loco docet eum, magis teneri ad dili¬ A gendum Deum qui non peccavit, quam qui post peccatum reductus est ad poenitentiam, nempe ideo, quia speciale Dei beneficium est, non peccasse, id est, a peccato conservatum esse. Quae eadem doctrina est S. Thomae 2. 2. q. 106. art. 2. ubi docet innocentem magis teneri ad gratias Deoagendas, quam a lapsu peenitentem, eo quod majus acceperst a Deo beneficium. Eamque S. Thomae doctrinam comprobat & Joannes Driedo lib. 1. de gratia & libero arbitrio c. 5. part. 2. Videantur etiam haec Augustini loca libro de praedestinatione Sanctorum cap. 44. libro de natura & gratia cap. 26. epistola 59. quaest. 6. epist. 142. & 208.
Prosper resp. 6. ad capitula Gallorum. Dubium non est, inquit, donum Dei esse perseverantiam in bono usque in finem; quam istos, ex eo ipso quod non perseveraverunt, non habuisse manifestum est, &c. Et lib. 1. de vocat. gent. cap. 23. docturum se promittit, omne hominis bonum meritum ab initio fidei usque ad perseverantiae consummationem, donum atque opus esse divinum; Atque hoc praestat deinceps usque ad ejusdem libri finem. Docet hoc idem resp. 14. ad objectiones Vincent. & alibi.
Petrus Chrysologus serm. 135. in S. Laurentium: ut fides non deficeret, ut spes non averteretur, ut charitas inter poenas igneas corporales plus accenderetur. Dei dona erant. Nemo arroget potentiae suae, quod non dat nisi Deus.
His adjunge Chrysostomum homil. 8. in Joan. Cyrillum Alexandrinum lib. 11. in Joann. cap. 21. Gregorium lib. 23. moral. cap. 28. & hom. 8. in Ezech. Bernardum serm. 3. in Cantica, & reliquos, nemine dissentiente.
Quod autem Patres hanc doctrinam velint ad fidem Catholicam pertinere, manisestum est ex eo, quia contrarium ascribunt inter damnatos Pelagii atque Caelestii errores, nominatim Augustinus haeresi 88. quae est Pelagianorum & libro de perfectione juatitiae, & Hieronymus in dialogis adversus Pelagianos. Quae res ut magis constet; Accedat tertia probatio ex definitione ecclesiae.
Innocentius I. in epist. data ad concilium Carthaginense, quae est apud Augustinum in volumine epistolarum 91. Quamvis, inquit, hominem redemerit Deus a praeteritis peccatis, tamen sciens illum aterum posse peccare, ad reparationem sibi multa servavit, atque quotidiana praestat remedia, &c. Ex quibus verbatim repetitis Caelestinus papa in epist. ad episcopos Galliae c. 6. definit, neminem nisi per quo tidianum Dei adjutorium perseverantiam bonae conversationis accipere.
Item Zosymus papa in epist. ad totius orbis episcopos, verbis a Caelestino ibidem cap. 9. recitatis sic loquitur: Quod ergo tempus intervenit, quo Dei non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causisque, cogitationibus, motibus adjutor & protector orandus est. Superbum est enim, ut quicquam sibi humana natura praesumat. Et quae sequuntur.
Concilium Milevitanum can. 3. sub anathemate definit gratiam Dei per Christum valere etiam ad adjutorium, ut peccata non committantur. Constat autem concilium loqui de adjutorio necessario. Nam alioqui nihil diceret contra Pelagium, qui non negabat adjutorium, sed ejus necessitatem, ut patet.
Concilium Arausicanum can. 9. sic statuit: Divini est muneris, cum & recta cogitamus, & pedes nostros a falsitate & injustitia tenemus; quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur. Cujus canonis verba duobus locis a B. Prospero integre referuntur, nempe sententia 22. & in expositione Psal. 118. ad illud: Cogitavi vias meas. Rursum can. 10. sic habet; Adjuto¬ rium Dei etiam renatis ac sanctis, semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare.
Concilium Trident. sess. 6. capite 13. definit, perseverantiae munus de quo scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, aliunde haberi &non posse, nisi ab eo qui potens est eum quistat, statuere ut perseveranter stet. Et can. 16. vocat illud magnum perseverantiae donum. Et denique can. 22 ita statuit. Si quis dixerit justificatum vel sine speciali auxilio Dei in accepta justitia perseverare posse, vel cum eo non posse, anathema sit.
Quarta probatio sit ex orationibus totius ecclesiae. Nam oratio certissimum est argumentum auxilii necessarii. Unde Augustinus libro de natura & gratia cap. 18. Quid stultius, inquit, quam orare ut facias quod in potestate habeas? Hoc argumento saepe utitur Augustinus, ut doceat perseverantiam esse donum Dei, ut lib. de correp. & gr. cap. 11. & alibi, sed praecipue libro de dono perseverantiae capite 2. ubi sic ait: Cur perseverantia poscitur a Deo si non datur a Deo? An & ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur, quod scitur ipsum non dare, sed ipso non donante esse in hominis potestate? Peti autem perseverantiam a Deo docet his subsequentibus verbis. An ab illo perseverantia ista forte non poscitur? Jam hoc qui dicit, non meis disputationibus refellendus, sed sanctorum orationibus revocandus est. An vero quisquam eorum est qui non sibi poscat a Deo ut perseveret in eo, cum ipsa oratione qua Dominica nuncupatur, quando oratur a sanctis, nihil pene aliud quam perseverantia posci intelligatur. Haec
Quo loco deinceps ex tractatu Cypriani de oratione Dominica confirmat quod dixerat, per singulas fere partes orationis Dominicae justos a Deo pe tere perseverantiam.
Sed & praeter orationem Dominicam passim in publicis ecclesiae precibus hoc perseverantiae donum a Deo peti, patentissimum est. Oratur enim Deus, ut det fidelibus suis perseverantem in sua voluntate famulatum; ut custodiat opera misericordiae suae; ut ecclesiam faciat in sui nominis confessione perseverare, & ut eam custodiat propitiatione perpetua; quatenus ejus semper auxiliis & abstrahatur a noxis, & ad salutaria dirigatur: ut det cunctis qui Christiana professione censentur, ea respuere quae huic inimica sunt nomini; ut nominis sui timorem, pariter & amorem faciat nos habere perpetuum; ut sua circa nos propitiatus dona custodiat; ut omni die ac nocte sine peccato nos custodire dignetur; ut praestet ne ad ullum declinemus peccatum, sed semper ad ejus justitiam faciendam nostra procedant eloquia; dirigantur cogitationes & opera; ut ab ejus laude nunquam cessemus; ut faciat nos semper suis inhaerere mandatis, nec unquam ab ipso nos separari permittat. Et alia hujusmodi, quae singula nimis longum est recensere.
Quo pertinet etiam illud supra citatum ex oratione liturgica Basilii: Bonos in bonitate conserva. Quam orationem, Petro Diacono teste, per totum pene Orientem ecclesia frequentabat. Hujusmodi autem orationes ecclesia facit exemplo sanctorum Davidis & Pauli, quos sic pro fidelibus orasse supra vidimus, imo exemplo Christi qui sic oravit pro Petro: quos proinde & ipsi fides singuli pro se orando, ut vidimus in Hilario, imitari debent. Unde Sanctus Thom. 1. 2. quaestione 109. articulo 10. cum ostendisset ad habendam perseverantiam opus esse auxilio gratiae Dei. Et ideo, inquit, postquan aliquis est justificatus per gratiam, necesse habet e Deo petere praedictum perseverantiae donum, ut scilicet custodiatur a malo usque ad finem vitae. Multis enim datur gratia, quibus non datur perseverare in gratia. Sic ille: Quem etiam vide lib. 3. contra gentiles cap. 155. ubi hac eadem utitur probatione, repetens illud ex Augustino, quod derisorium esset aliquid petere a Deo, cujus ipse dator non esset.
Petunt autem fideles perseverantiae donum, non solum quando generaliter orant, ut Deus det eis in bono perseverare, verum etiam quoties a Deo petunt aliquam virtutem quam habent. Idque vult Augustinus authore Cypriano significari cum justi & sanctificati in oratione dicunt: Sanctificetur nomen tuum. Quid est enim aliud petere quod accepimus, inquit cap. 2.. de dono perseverantiae, nisi ut id quoque nobis praestet, ne habere desinamus? sicut er¬ B go sanctus cum Deum rogat, ut sanctus sit, id utique rogat ut sanctus esse permaneat; ita & castus cum rogat ut castus sit, continens ut continens sit, justus ut justus sit, pius ut pius sit, & caetera, quae contra Pelagianos dona Dei esse defendimus; hoc sine dubio petunt, ut in eis perseverent bonis, quae se accepisse noverunt. Haec ille.
Quinta probatio ex gratiarum actione. Nam, ut Augustinus ait dicto jam loco, irrisoria est etiam gratiarum actio, si ob hoc gratiae aguntur Deo quod non donavit ipse, nec fecit. Gratias autem agunt fideles Deo, dum in hac vita sunt, pro perseverantia completa eorum qui ex hac vita decesserunt, ut & pro sua, qui nondum ad finem pervenerunt, incompleta Atque id exemplo Davidis in Psal. & Pauli Apostoli in epistolis. Talis erat gratiarum actio S. Agathae quando dicebat; Domine qui me custodisti ab infamia, qui abstulisti a me amorem saeculi, &c. Talis & Augustini dicentis: Gratiae tuae deputo, quaecunque non feci mala. Ad hujusmodi quoque gratiarum actionem diligenter nos hortatur Hieronymus verbis ex epistola ad Ctesiphontem supra adductis.
Sexta probatio ex glorificatione. Nam de perseverantia nemo sanctorum gloriatur, nisi in DeoSeptima ex universali operatione Dei, qua ut prima causa, primumque principium omnia movet, agit, conservat. Quam operationem ad beneficia gratiae Christi pertinere in omnibus his quae conducunt ad salutem vitae aeternae, quale bonum imprimis est perseverantia, satis alibi monstravimus. Hinc illa est Prosperi sententia lib. 1. de vocatione gentium cap. 8. fixam hanc fidem in cordibus nostris, immobiliterque fundatam esse debere; quia saluberrime credimus omnia bona, ac maxime ea quae ad aeternam vitam provehunt, Dei munere custodiri.
Octava ex singulis operibus bonis. Nam si omne etiam totum bonum opus gratiae Dei ascribendum est, manifeste sequitur bonorum operum perseverantiam, quae non aliud est quam catena quaedam perpetua ex bonis operibus conserta, contextaque, donum esse ejusdem gratiae Dei. Hanc rationem continet nonus canon Arausicani concilii.
Nona probatio ex praedestinatione nostra mere gratuita. Qualis utique non esset, si perseverantia non esset gratuitum Dei donum.
Decima ex perseverantia sanctorum Angelorum, quam gratuitum fuisse Dei donum ostendimus ad dist. 5. hujus libri, & ad dist. 41. libri superioris. Tametsi illud discrimen est, quod hominum perseverantia referenda sit ad meritum Christi, non item angelorum.
Ultima probatio ex corruptione & infirmitate humanae naturae contracta ex peccato primi parentis, de qua Apostolus Rom. 7. & 8. & Galat 5. & alibi. Cum enim gratia non ita sanet ac reparet naturam lapsam in hac vita, quin usque ad mortem permaneat in omnibus concupiscentia seu caro pugnans contra spiritum, nec infirmitas & agendi ignorantia cum qua nati sumus, omnino tollatur etiam a valde sanctis durante mortali hac vita; consequens est, homines etiam justos & sanctos, dum hic vivunt, semper egere gratia Dei sanantis, adjuvantis, dirigentis & protegentis. Hanc rationem urget S. Thomas articulo 9. & 10. quaestionis praedictae. Eandemque continet oratio Ecclesiae in qua dicitur; Et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis & abstrahatur a noxiis & ad salutaria dirigatur. De Qua tamen probatione videantur ea quae diximus, cum per rationes ostenderemus, gratiam dari ad singulos actus.
On this page