Capitulum 44
Capitulum 44
Respondetur ad objectiones
DOctrina superior his argumentis oppugnari potest. Primo; Gratia habitualis ad hoc nobis datur, ut & possimus bona operari, & vitare peccata, idque non semel aliquoties tantum, sed continuo & semper usque ad finem vitae; ergo ad id valet etiamsi nullum accedat aliud speciale auxilium. Nam alioqui frustra data videretur.
Secundo: Plus restitutum est homini per donum Christi, quam amiserat per peccatum Adae, sicut testatur Apostolus Rom. 5. Atqui Adam acceperat unde posset perseverare absque alio auxilio, quemadmodum August. docet libro de nat. & gra. cap. 48. & libro de correp. & gr. cap. 11. & 12. igitur multo magis nobis hoc datur per gratiam Christi, ut perseverare possimus sine novo ac speciali auxilio.
Tertio: Ad perseverantiam in bono sufficit non peccare & peccatum vitare; hoc autem utrumque potest homo per liberum arbitrium sine gratia.- Propositiones enim quibus id negatur, habentur inter articulos a Pio V. damnatos numero 27. & 28. his verbis; Liberam arbitrium sine gratiae Dei adjutorio non nisi ad peccandum valet, &: Pelagianus est error dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum; ergo multo magis homo justificatus per gratiam poterit absque novo auxilio gratiae non peccare & peccatum vitare, & ex consequenti in bono perseverare.
Quarto: Potest homo peccator, imo & infidelis saltem ad breve aliquod tempus sine gratia servare omnia praecepta legis naturae, quae per idem tempus servanda occurrunt, uti dictum est in superioribus igitur multo magis id poterit fidelis & justificatus, atque in gratia existens absque novo auxilio gratiae. Quare & sine eo perseverare poterit, si post breve illud tempus statim finiat vitam.
Quinto: Deus sua gratia semel justificatum non deserit nisi prius ab eo deseratur, uti affirmat concilium Trident. sess. 6. cap. 11. ergo in potestate justificati hominis est, per gratiam in justificatione acceptam perseverare, absque eo quod ex parte Dei necessarium sit ei aliud speciale auxilium ad retinendam justitiam & perseverandum in ea. Nam. alioqui hoc auxilio non subministrato, quoniam non debetur, videretur Deus hominem justificatum deserere, non prius ab eo desertus.
Sexto: Constituantur duo justi habentes aequalem gratiam, & insuper aequalia auxilia ad bene vivendum, quorum alter post annum moriatur in gratia, alter vero post decem annos, quibus in gratia vixit, tandem peccet mortaliter, & in eo peccato moriens damnetur. Quo casu, prior ille nullum habuit auxilium gratiae, quod posterior non habuit. Quin potius posterior, qui pluribus annis ponitur in gratia vixisse, plus accepit quam prior. Atquiposterior non accepit a Deo donum perseverantiae; ergo nec prior: & proinde quod perseveraverit, non fuit ex speciali dono Dei, sed ex libero arbitrio.
Hic praeterea objici possent argumenta, quibus impugnatur gratia necessaria ad singulos actus, sed ea cum solutionibus videatur suo loco.
Ad primum dicimus cum S. Thoma 1. 2. qu. 109. art. 9. ad I. non ad hoc dari nobis habitualis gratiae donum, ut ipsum habentes, non ulterius egcamus divino auxilio; quia non tantum habitus, verum etiam actus sunt a Deo. Quamvis ergo gratia semel data sufficiat in genere suo, id est, in genere doni habitualis (non enim opus est ad perseverandum alia gratia habituali praeter eam quae semel data est) non tamen sufficit ad actualiter perseverandum in bonis operibus usque ad finem sine speciali Dei auxilio, quod ad actualem hujusmodi perseverantiam donetur; sicut nec sufficit sine speciali auxilio ad unum aliquem actum, uti loco jam dicto latius est declaratum. Itaque non sequitur frustra esse gratiam, si absque novo auxilio non sufficiat homini ad perseverandum; imo nec sequitur eam esse imperfectam, quia ut ibidem ait Sanctus Thomas, etiam in statu gloriae, quando gratia erit omnino perfecta, homo divino auxilio indigebit.
Ad secundum argumentum respondeo, quomodo respondet idem S. Doctor eadem qu. art. 10. ad 3. ac rursum 2. 2. qu. 137. art. 4. ad 2. plus nobis collatum esse per Christum, quam amisimus in Adam; quia ille in primo statu habebat donum per quod perseverare posset, non tamen acceperat, ut perseveraret.
Nunc autem per gratiam Christi, multi accipiunt & donum gratiae quo perseverare possunt, & ulterius eis datur quod actu perseverent; quod quidem est ipsum perseverantiae donum. Hoc autem Adam tunc non habuit, quia quamvis poterat in illo statu perseverare, idque multo facilius quam nos nunc possimus, qui patimur rebellionem carnis adversus spiritum, non tamen perseveravit. Haec responsio habetur ex locis Augustini in argumento citatis, & praeterea ex cap. 1. lib. de dono perseverantiae. Caeterum nec ipse Adam ante lapsum perseverare potuisset in accepta semel gratia per liberum arbitrium absque alio auxilio, tametsi tunc non indiguerit auxilio gratiae sanantis, quo nos indigemus, ut declaratum est ad dist. 25.
Ad tertium & quartum argumentum respondent nonnulli, posse hominem modico tempore perseverare in bono absque novo auxilio gratiae, si videlicet nulla gravior occurrat tentatio, nec difficile aliquod praeceptum servandum; non tamen absque eo posse perse verare simpliciter, id est, per totam vitam, nisi forte gratiam acquisiverit paulo ante mortem, ita ut permodico tempore in ea vivat. Ut enim hoc casu in gratia perseveret, existimant sufficere posse ipsam gratiam justificantem cum iis auxiliis per quae illa fuit acquisita, modo adsit protectio a tentatione; & quaedam providentia Dei circa genus mortis absque periculo peccandi. Sed ut quis longo tempore ad finem usque vitae in gratia perseveret, vincendo tentationes, & servando difficiliora mandata, omnino eum indigere actualibus etiam auxiliis de novo ac saepius conferendis.
Verum haec distinctio, quoniam exceptionem quandam facit, eamque non infrequentem (quam multi enim sunt, qui dilata dum sani essent, poenitentia, gratiam justificationis accipiunt paulo ante mortem?) haudquaquam consistit cum doctrina sacris Conciliorum canonibus, & specialiter can. 22. sess. 6. Concilii Trid. exposita ac definita: qua generaliter & sine exceptione docetur, neminem posse in bono perseverare absque speciali Dei auxilio, quod de novo semper a Deo petendum & exspectandum sit; quo nimirum Deus ipsum perseverare in homine operetur. Tale enim auxilium intelligi debere perspicuum est ex supradictis, ac praecipue ex verbis Zozymi Papae, & ex canonibus Arausicani concilii. Neque usquam Patres aut Concilia hac in re distinguunt inter justum diu aut non diu in gratia viventem, neque inter tempus perseverantiae longum aut breve.
Proinde ad propositam difficultatem aliter ex mente sanctorum Patrum & Conciliorum respondendum est: scilicet, ne brevissimo quidem tempore posse hominem in bono perseverare, sicut boni aliquid operetur quod ad salutem pertineat vitae aeternae, nisi hoc accipiat ex dono gratiae Dei, bonum illud in eo & cum eo operantis, juxta illud: Sine me nihil potestis facere. Et quia in homine justo & perseverante conducit ad salutem vitae aeternae, etiam ipsum non peccare, & peccatum vitare, quantumvis illud sit ei facile (per haec enim perseverat, quia conservatur in gratia, quae sine dubio ordinatur ad vitam aeternam) idcirco etiam haec in tali homine referenda sunt ad auxilium Dei speciale; quo nimirum agit in homine ea quae sunt salutis.
Igitur ut ad objecta respondeatur, dicendum, aliam esse rationem ejus qui nullo modo est in gratia, ut hominis infidelis; aliam ejus qui in gratia est aut simpliciter, aut inchoatione quadam. Nam quod ille vitet peccatum, vel non peccet, nullo modo ordinatur ad vitam aeternam; in isto autem ordinatur, in quantum ipse homo jam habet gratiam, quae eum ordinat ad vitam aeternam; atque ita speciale beneficium est gratiae Dei per Christum, quod a gratia non excidat peccando. Sicut enim gratiae Christi beneficium est, esse in statu gratiae, ita ejusdem beneficium est, in eo statu continuo permanere, & ab eo non excidere. Quamvis igitur ad non peccandum & ad peccatum vitandum, & ad bene moraliter operandum, per se considerata, valeant aliquo usque vires naturae, non tamen ad haec valent, quatenus per ea permanetur in statu gratiae ducentis ad vitam aeternam. Quod ex eo patet, quia omne beneficium Dei pertinens ad salutem vitae aeternae, numerandum est inter beneficia gratiae Christi, uti alias ostendimus.
Porro secundum opinionem nobis probatam, qua dicitur hominis justificati nulla esse opera tantum moraliter bona, sed quicquid ab eo laudabiliter ac bene moraliter fit, totum id actu aut virtute tendere in finem supernaturalem, juxta praeceptum Apostoli: Omnia in gloriam Dei facite, 1. Corinth. 10. facilior est hujus difficultatis solutio. Sic enim multo minus constabit comparatio inter opera moraliter bona ejus qui est in gratia & ejus qui non est, quia sunt diversi ordinis ratione finis intenti ab operante; illa quidem directa mediate vel immediate ad finem supernaturalem, haec vero ad naturalem duntaxat. Unde si haec potest homo sine gratia, non sequitur quod & illa possit.
Sed adhuc objicies: Homo justus saepe non peccat, non actione aliqua voluntatis, qua nolit peccatum, sed omnino negative, utpote nihil agens, velut dormiens aut mentis impos, aut nihil cogitans; ergo saltem pro illo tempore non habet opus speciali auxilio ad perseverandum. Respondeo plane fatendum esse, quod tota hominis in bono perseverantia ab initio usque ad finem, & secundum omnem sui partem, sive dum agit aliquid, sive dum cessat aut quieseit ab omni humana actione, speciale Dei donum est. Nam utique pro tota perseverantia rogandus est Deus per Christum. Unde & generaliter dictum est a Zozymo Papa, nullum tempus intervenire, quo Dei non egeamus auxilio. Sed hoc intellige secundum modum ipsarum partium perseverantiae. Nam ut homo justus operetur bonum, opus est auxilio, quod faciat ipsum operari; & ut nolit peccare, opus est auxilio quod faciat eum nolle. Ut autem cessans ab omni actione sit perseverans, sufficit conservatio doni supernaturalis, quod est gratia. Siquidem & hujus conservationem divino auxilio tribuit S. Thomas, ubi supra art. 9. ad 1. &, 2. 2. qu. 137. art. 4.
Ad quintum respondetur, hoc ipsum includi in dono perseverantiae quod homo justificatus & in A gratia constitutus Deum non deserat, & proinde hoc illi exspectandum esse a Deo. Ideo enim orat dicens; Adjutormeus esto, ne derelinquas me. Et ne nos inducas in tentationem, & alia hujusmodi. Nec tamen si justus derelinquatur a Deo ut fit in omnibus qui non perseverant, ideo falsum erit quod dicunt Patres Concilii, Deum sua gratia semel justificatos non deserere, nisi ab eis prius deseratur. Hoc enim dictum est de gratia justificante, ut ex ipsis verbis patet. Atque hunc sensum habet: Numquam Deus gratiam justificantem aufert ab homine, neque illius amicitiae renunciat, nisi propter peccatum ejus mortale. Nam mortale peccatum est, quod gratiam expellit & amicitiam dissolvit. Verum si loquamur de subtractione auxilii efficacis, non semper ejus causa est peccatum hominis Deum deserentis; sed aliquando sola divina voluntas. Quod sine am higuitate testatur Augustinus libro de correp. & gr. cap. 8. & libro de dono perseverantiae capite δ. & omnibus iis locis quibus docet ad inscrutab lia Dei judicia pertinere, cur ex pluribus justis unidet perseverantiam usque in finem, non alteri. Hanc solutionem adfert & pluribus explicat & confirmat Bartholomaeus Medina super articulum 10. respons. ad 3. argumentum. Sed de ea re alibi nobis ex instituto agendum.
Ad ultimum argumentum respondetur, eum qui breviori tempore vixit in gratia, & in eadem mortuus est, hoc amplius altero qui diutius in gratia vixit, sed non in ea mortuus est, accepisse; quod per singularem Dei providentiam, ordinantis oportuna & efficacia media ad salutem ejus, conservatus est in gratia usque ad terminum vitae, quando jam ulterius a gratia excidere non potest. Et in eo consistit donum perseverantiae. Hoc autem beneficium alter quantumlibet diu justus non accepit; quia quamvis diutius fuerit in gratia, & forte eam habuerit etiam majorem, non tamen ei datum est in ea usque ad finem vitae perseverare. Cujus diversitatis ratio non magis reddi potest a nobis, quam illius. Cur Deus unum prae alio praedestina verit ad salutem. Nam, ut supra diximus, perseverantiae donum praedestinatis est proprium.
On this page