Text List

Capitulum 45

Capitulum 45

An possit aliqua tentatio superari sine gratia Dei?

§. 44. An possit aliqua tentatio superari sine gratia Dei?

AGendum nunc de ea parte perseverantiae, quam consistere diximus in superandis tentationibus, quibus homo justus a cursu bonorum operum, atque a via justitiae retrahitur. Hoc enim in perseverantia praecipuum est, tentationibus non succumbere, adeo ut dixerit Prosper l. 1. de vocatione gentium cap. 24. Quid aliud est perseverare, quam tentatione non vinci? Quod ideo recte dicitur; quia qui non vincitur tentatione, multo minus deficiet non tentatus. Caeterum ut intelligatur hanc perseverantiae partem donum Dei esse, generaliter quaerendum an possit ulla peccati tentatio superari ab homine sine auxilio gratiae Dei¬

Cui quaestioni priusquam respondeamus, explicandum breviter quibus modis intelligi possit, tentationem aliquam vinci ab homine. Unus modus est, dum quis tanquam clavuum clavo pellens, ut ait Hicron. ep. 4. ad Rusticum, unicupiditati resistit victus ab alia; ut si quis ab ebrietate & luxu sibi temperet ex affectu avaritiae. Quomodo multi infideles ea vitia quae manifestam habent adjunctam turpitudinem aut infamiam, supera verunt cupiditate honoris. De hoc modo August. l. 21. de civ. cap. 16. Nonnunquam, inquit, apertissima vitia aliis vincuntur occultis, quae putantur esse virtutes, in quibus regnat superbia, &c. Hinc est illud Poetae in Junium Brutum qui proprios natos in patriam perduelles morte mulctavit: Vicit amor patriae, laudumque immensa cupido. Aeneidos 6. De hoc etiam modo Hieron. ubi supra ad Rusticum.

Alter modus est, cum alicujus peccati tentatio laudabiliter superatur; quod fit quoties peccato resistitur odio peccati & amore honesti, etiamsi id non fiat ex charitate quam Scriptura commendat, neque ob spem aeternae beatitudinis.

Tertius modus est, idemque perfectissimus, cum tentatio peccati vincitur ex charitate Dei, id est, ex eo amore, quo secundum Scripturas Deus diligendus est, & ea victoria, quae sit homini conducibilis ad salutem vitae aeternae. Hoc modo soli illi adversus tentationem peccati victores esse possunt, qui Deum ex fide noverunt.

His praemissis ad propositae quaestionis determinationem, statuendae nobis videntur aliquot propositiones. Quarum haec sit prima: Nullo Dei auxilio, nec generali, nec speciali opus est ad vincendam tentationem peccati primo modo. Ratio manifesta est, quia Deus non adjuvat ad peccandum. Non vincitur autem primo modo peccatum, nisi per aliud peccatum. Nam ut vere loquamur, peccatum illo modo non tam vincitur ab homine, quam ab alio peccato tanquam contrario; cui succumbens homo non potest alterum simul admittere. Quod enim ad hominem attinet, cum is simpliciter a peccato superetur, victor peccati dici non potest

Quanquam nec illud ipsum peccatum, cui propter aliud resistitur, ita vincitur ut radicitus ex animo tollatur. Nam, ut ait Augustinus lib. 3. contra duas epist. Pelagianorum cap. 4. Carnalis cupiditas alia cupiditate non sanatur.

Secunda propositio. Nulla tentatio potest vinci laudabiliter & sic ut peccatum nullum admittatur, sine generali auxilio & cooperatione ac beneficio Dei. Quae propositio manifestam habet veritatem. Deus enim omnium bonorum prima est & universalis causa. Sicut igitur omne bonum naturale in Deum ut causam propriissime efficientem referendum est, sic & omne bonum morale, cujusmodi bonum est tentationem peccati quocunque modo laudabiliter repellere ac superare.

Tertia propositio. Potest homo etiam in hac corruptione constitutus sine speciali Dei auxilio, per solas naturae vires levem aliquam peccati tentationem vincere, sic ut non peccet, & proinde etiam sit, ut laudem aliquam mereatur. Probatur ex eo, quia per transgressionem primi parentis non ita corrupta est humana natura, ut bonum morale prorsus in ea sit extinctum. Quare sicut potest homo per naturae vires servare quaedam praecepta legis naturae, imo sicut potest omnia quae occurrunt, servare ad breve aliquod tempus, uti docebamus sexta & septima propositione circa quaestionem de observatione mandatorum legis sine gratia; sic per easdem naturae vires potest contra levem aliquam tentationem peccati pugnare, & vincere; nimirum ex eodem amore virtutis & honestatis, quo praecepta quaedam legis naturae observat; maxime si meliorem quis sortitus fuerit indolem, ac majorem ad certa virtutum officia propensionem, vel etiam accesserit ex institutione quaedam virtutum exercitatio, ut melioribus occupatus ac delectatus resistat vitiorum illecebris, juxta id quod monet Horatius; invidia vel amore vigil torquebere, si non intendas animum studiis & rebus honestis.

Deinde rursum ex eo confirmatur propositio, quia si non posset homo solis naturae viribus ullam peccati tentationem ne levissimam quidem superare, non videretur quod liberum arbitrium sine gratia valeat ad ullum peccatum vitandum. Cujus tamen oppositum improbatum esse a sede Apostolica supra diximus. Nam proprie vitari dicuntur ea peccata, ad quae homines aliquo modo per tentationem alliciuntur. Apertius autem confirmatur ex improbatione alterius articuli numero 29. quo dicebatur nulli tentationi sine gratiae Dei adjutorio resistere hominem posse, sicut in eam non inducatur, aut ab ea non superetur. Neque enim obstare videntur haec postrema verba, sic ut in eam, &c. quia sensus apparet iste, sic ut non inducatur in tentationem. Inducitur autem in tentationem etiam ille, qui victus cupiditate unius peccati abstinet ab alio perpetrando. Quem sensum utique habet doctrina cui articulus visus est conducere.

Jam vero propositionem confirmemus etiam Augustini testimonio: Verba ejus haec sunt lib. 1. de peccatorum meritis cap. 22. Unde fit, inquit, ut homo ab ineunte pueritia modestior, ingeniosior, temperantior, ex magna parte libidinum victor, qui oderit avaritiam, luxuriam detestetur, atque ad virtutes caeteras provectior aptiorque consurgat; & tamen eo loco sit ubi ei praedicati gratia Christiana non possit? Ac paulo post de eodem dicit, eum sic natum, ut & bonum haberet ingenium, & concupiscentiis mitioribus urgeretur, quas posset facile superare. Haec autem dicit Augustinus, ut patet, de eo qui gratiae Christi, de qua nihil didicit, ac proinde specialis auxilii, quod non nisi per Christum datur, nondum est particeps. Idem lib. 1. de civit. cap. 15. scribit, merito laudari virtutem Reguli, qui maluit hostium crudelitatem experiri, quam quod jura verat non implere.

Huc etiam facit quod Prosper lib. 1. de vocatione gentium cap. 7. fatetur inter infideles fuisse, qui naturali intellectu conati sunt vitiis reluctari, lice ad veras virtutes aeternamque beatitudinem non profecerint. Nam ipse conatus reluctandi, quoddam est vincendi initium. Denique multa infidelium opera, in quibus secundum communem & probatam Theologorum sententiam moralis agnoscitur bonitas; ejusmodi sunt ut non absque repugnantia quadam contrariae cupiditatis facta videantur. Quod facile est exemplis & testimoniis declarare, sed ea vide ad dist. 41. ubi tractatur quaestio de operibus infidelium.

Porro quidam ab hac nostra propositione non tam re quam verbis dissentientes, negant absolute concedendum esse, quod possit quis ullam tentationem vincere per solas naturae vires, ac sine speciali Dei auxilio. Dicunt enim se loqui de vera tentatione, id est, ea quae absolute & proprie nomen tentationis mereatur; qualem esse non putant quamcunque levem tentationem, sed eam folam, quae non sine difficultate aliqua superetur. Quibus respondendum est, sicut peccata levia vere & proprie sunt peccata, sic & leves ad peccandum tentationes vere & proprie esse tentationes. Quas quoniam & ipsi consentiunt per solas naturae vires posse superari, consequitur non esse negandum, quin absolute verum sit, recteque dicatur, aliquam tentationem solis naturae viribus supprari posse. Nec vero quisquam Patrum aut Scholasticorum legitur sic locutus, ut leves tentationes non esse veras tentationes diceret. Quin potius omnes motus ad peccandum etiam levissimos, tentationes computant. Unde & omnem quantumcunque levem tentationem comprehendi volunt in eo quod dicimus: Et ne nos inducas in tentationem, ut mirum sit qua authoritate ductus Bartholomaeus Medina, illam Dominicae orationis petitionem restrinxerit ad tenta¬ tiones graviores, scribens in 1. 2. q. 109. art. 4. conclus. 4. Certe Augustinus quando dixit: Gratiae Dei deputo quaecunque non feci mala; nullam excipit tentationem ne levissimam quidem, pro qua superata Deo gratias non egerit. Quomodo autem haec oratio & gratiarum actio dictam propositionem nostram non evertat, inferius explicabitur.

Quarta propositio: Nulla gravis tentatio peccati potest ab homine superari per solas naturae vires, sic ut in peccatum non inducatur. Quod intellige de peccato, vel eo ipso ad quod tentatur, vel alio quo praevalente alterum excludatur. Ratio propositionis ex ante dictis patet; quia netura humana etsi ad ea praestanda quae sunt legis naturae, non prorsus impotens est, valde tamen ex peccati corruptione debilis est atque infirma. Quo fit ut nec difficiliora legis mandata servare, nec graviores tentationes superare possit, nisi specialiter a Deo adjuvetur. Faciunt igitur ad confirmandam hanc propositionem, quae dudum allata sunt ad probationem nonae propositionis de impletione praeceptorum legis; facit etiam insignis sententia Hieronymi qua dicit de Paulo nondum ad Christum converso in comm. epist. ad Tit. 3. quod non poterat aestuantem flammam restinguere voluptatum, cum non esset templum Dei. Hoc igitur est quod S. Bona ventura docet super dist. 28. art. 2. q. 2. hominem sine gratia nec omni nec nulli tentationi posse resistere; volens utique significare, quod levioribus tentationibus possit, gravioribus non possit resistere, sensu a nobis explicato.

Est autem obiter notandum, saepe contingere ut tentatio quae uni alicui levis est, alteri sit gravis & contra; scilicet propter diversam indolem ac naturalem dispositionem; vel etiam institutionem superadditam, quemadmodum significat Augustinus lib. 1. de peccatorum meritis cap. 21. Ex quo consequens est aliquem posse solis naturae viribus superare tentationem, quam alius non posset; quod etiam eodem loco satis innuit idem Doctor.

Adversus hanc propositionem objici posset doctrina S. Thomae in 2. dist. 28. q. 1. art. 2. ubi docet hominem sine gratia posse vitare omnia mortalia peccata, licet difficulter. Imo & (quod ex illo manifeste sequitur) posse sine gratia resistere omnibus tentationibus; tametsi fateri nolit, quod sine gratia possit eas vincere; quia ille proprie vincit peccatum, inquit, qui potest pertingere ad hoc contra quod est pugna peccati, id est, ad vitam aeternam; qui nimirum tertius erat vincendi modus supra a nobis explicatus. Sed breviter respondeo S. Thomam haec & similia quae scripsit super sententias, secutus vulgatas quasdam sui temporis opiniones, ac nondum re satis diligenter excussa, tacite retractasse in scriptis posterioribus quibus expresse contrarium docet. Loca sunt lib. 3. contra gentes cap. 160. de veritate q. 24. art. 12. in 1. 2. q. 63. art. 2. ad 2. ac denique ex professo parte eadem q 109. art. 8. ubi etiam loca ad marginem ascripta reperies.

Objici deinde possunt exempla Romanorum & aliorum quorundam ethnicorum, quos historiae referunt mortem oppetere, ac diros cruciatus subire maluisse, quam ut vel patriae salutem proderent, vel fidem etiam hosti datam non servarent, vel quicquam aliud contra justitiam facerent. Inter quos praecipue laudari solet virtus & patientia Marci Reguli, de quo supra. Quidam respondent haec ab eis facta fuisse non sine speciali Dei auxilio. Hoc enim auxilium agnoscunt etiam in infidelibus sicubi excellentia quaedam virtutum opera eis tribuuntur. Pro qua responsione potest adferri quod Aug. epist. 130. dicit de quodam Polemone, qui cum non solum ebriosus, sed etiam ebrius in scholam Xenocratis ingressus fuisset, ejus sermone in alios mores repente conversus est. Quanquam ille, inquit, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus; tamen ne idipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim sed divino.

Verum huic responsioni obstat, quod speciale Dei auxilium non datur nisi per Christum. Ea vero beneficia quae per Christum dantur, initium habent a fide, sicut Augustinus & Prosper saepe testantur; idque ostendimus cum de primo effectu gratiae praevenientis ageremus. Item inde cognoscimus quid adhuc boni sit reliquum in natura, si quae bona videamus agi ab infidelibus & a Christo alienis; quod non esset certumesignum, si speciale Dei auxilium etiam apud eos esset. Ex quibus consequens fit, auxilium speciale non dari infidelibus ad ulla virtutum opera, quantumvis in speciem excellentia.

Quare potius respondendum, fuisse quidem in illis qui sic laudantur, amorem virtutis & justitiae moralis, sed non tantum qui sufficeret ad superandas tam graves in contrarium tentationes, nisi conjuncta & permixta illi fuisset humanae gloriae cupiditas & amor sui, id est, boni privati, propriaeque excellentiae. Qui cum sit in omnibus a Christi fide alienis magis intimus, magisque radicatus, quam possit esse ullius virtutis amor; plus cerce valuisse putandus est ad resistendum magnis quibusdam tentationibus, quam valere potuerit amor cujusque virtutis; quod nec poeta dissimulavit quando non contentus dixisse: Vicit amor patriae, addidit quod praecipuum erat, laudumque immensa cupido. Atque hinc est quod passim Augustinus & Prosper ea quae fortiter & praeclare ab infidelibus gesta referuntur, ascribunt cupiditati gloriae. Quod & de Regulo quamvis laudato subindicat idem Augustinus paulo inferius eodem cap. dum virtutem ejus in dubium vocat. Nec vero adversum nos facit, quod de Polemone ex eodem Augustino adfertur; quia divinum opus intelligit operationem Dei quamcumque veram & propriam, non tamen restrictam ad auxilium speciale. Generaliter enim dicit; quod melius in eo factum est, divino operi tribuendum esse. Loquitur ergo de auxilio necessario ad quodcunque morale bonum, & non specialiter ad excellentiora virtutum opera. Idem manifestius patet ex verbis continuo subjunctis, quibus divinum illud opus ac beneficium extendit ad omnia corporis & animi bona. Verba sic habent. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum qua bona sunt, sicut forma & vires & salus, & se quid ejusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest? Quid enim superbius vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri? Et quae sequuntur. Nec ob haec tamen existimandum est, a Polemone gravem tentationem laudabiliter fuisse superatam; quia quamvis totum quod melius in eo factum est, vere censeat Augustinus divino operi tribuendum esse, prout nunc exposuimus, non tamen affirmat, quatenus aut quam multum fuerit in melius mutatus. Potuit enim luxuriae dominatus a quo eum liberatum dicit, opprimi a dominatu inanis gloriae, accedente & adjuvante qualicunque amore temperantiae, concepto ex disputatione Xenocratis Philosophi.

Quinta propositio: Nulla tentatio quantumlibet levis superari potest tertio vincendi modo, absque speciali auxilio gratiae Dei, quae per Christum datur. Hanc propositionem probant in primis ea omnia, quae docent nullum bonum ad salutem vitae aeternae pertinens, ab homine fieri posse sine gratia Christi. De qua re satis dictum est suo loco. Certum est enim victoriam cujusque tentationis, etiam minimae profectam ex amore Dei nobis in Scripturis commendato; quo nimirum diligitur ut author salutis ac beatitudinis nostrae, numerandam esse inter bona ad salutem aeternae vitae conducentia.

Sed accedant ad pleniorem probationem etiam propria argumenta. Ea primum se offerunt ex Scripturis, cujusmodi sunt istae Psal. 17. Quoniam in te eripiar a tentatione. 26. Adjutor meus esto, ne derelinquas me. 29. Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum. Avertisti faciem tuam & factus sum conturbatus. 36. Cum ceciderit non collidetur, quia Dominus supponit manum sudm. 117. Impulsus eversus sum ut caderem, & Dominus suscepit me. 118. Non dominetur mei omnis injustitia. Sic Christus nos docet orare inter alia: Et ne nos inducas in tentationem. Et Matth. 26. Orate ut non intretis in tentationem. Rom. 8. Sed in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos. Sic enim legunt Aug. & alii conformiter Graeco textui. Luc. 22. Ego pro te rogavi, ut non deficiat fi des tua, ergo sine Christi gratia non potuisset in fide perseverare. Quae verba apud Luc. 22. secundo repetit Paulus Apostolus Romanorum ultimo: Deus, inquit, conterat Satanam sub pedibus vestris, 1. Corinth. 15. Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum, 2. Corinth. 2. Dee gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu, 2. Timoch. 4. Liberavit me Dominus ab omni opere malo. Jacobus cum de sufferendis tentationibus ageret, iis maxime quae concitantur a propria concupiscentia, subjecit. Omne datum optimum & omne donum perfectum de sursum est. Denique Apoc. 4. Seniores vigintiquatuor in persona omnium sanctorum, qui pugnaverunt contra carnem, mundum & diabolum, mittunt coronas victoriae suae ante thronum Dei dicentes: Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam & honorem.

Secundum argumentum est quod petitur ex testimoniis & doctrina sanctorum Patrum & Conciliorum. Nam sicut contra Pelagium docuerunt Patres, gratiam Dei ad singulos actus bonos esse necessariam; ita ejusdem gratiae necessitatem statuerunt ad singulas tentationes superandas; suam hanc doctrinam opponentes illi sententiae Pelagii qua dicebat: Victoriam nostram non ex Deiadjutorio esse, sed ex libero arbitrio, uti ex synodo Palaestina, quae Pelagis doctrinam prima damnavit, commemorat August. epist. 106. Hujus autem Catholicae sententiae firmamentum praecipuum Patres posuerunt in oratione Dominica. Sicut enim ex illa ejus orationis parte: Fiat voluntas tua, docuerunt gratiam Dei ad singulas bonas actiones dari; sic etiam ex ista: Ne nos inducas in tentationem, consequens esse voluerunt, eam ad singulas tentationes superandas esse necessariam: nequaquam distinguentes inter tentationes majores & minores. Quae res tota ex subjectis testimoniis evidenter intelligi poterit.

Synodus Carthaginensis in epist. data ad Innocentium Papam, quae est apud Augustinum 90. scribit inter alia, ex Pelagii doctrina necessario consequi, ut nec orare debeamus, ne intremus in tentationem; quod Dominus & discipulos monuit, & posuit in oratione quam docuit, aut ne deficiat fides nostra, quod pro Apostolo Petro se rogasse ipse testatus est.

Vicissim Innocentius I. ad eam Synodum epistola apud Augustinum 91. Nisi magnis precibus, inquit, gratia in nos implorata descendat, nequicquam terrenae labis & mundani corporis vincere conamur errores; cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium. Et infra: Quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eodem rursus non adjuvante, vincamur. Quam sententiam repetit & confirmat Caelestinus Papa in epist. scripta ad Episcopos Galliae cap. 5.

Synodus Milevitana in epist. ad eundem Innocentium, quae apud Augustinum est 62. cui synodo & Augustinus interfuit. Illud, inquit, Ne nos inferas in tentationem, non ita intelligendum, Pelagiani dicunt, tanquam divinum adjutorium poscere debeamus, ne in peccatum tentati decidamus; sed hoc in nostra positum esse potestate, & ad hoc implendum solam sufficere voluntatem hominis, tanquam frustra Apostolus dixerit: Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Rursus Innocentius ad hanc synodum epist. apud Augustinum 93. Gratia privatus, inquit, necesse est, diaboli laqueis irretitus occumbat.

Zozymus Papa verbis a Caelestino recitatis in epist. memorata cap. 9. dicit in omnibus actibus & cogitationibus Deum adjutorem & protectorem orandum esse; quia superbum est, ut quicquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed contra prencipes & potestates, &c.

Ipse Caelestinus in eadem epist. cap. 6. sic ait: Nemo etiam baptismatis gratia renovatus idoneus est ad superandas diaboli insidias, & ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit.

His summorum Pontificum ac veterum Conciliorum definitionibus consentiunt & caeteri Patres.

Cyprianus in tract. de oratione Dominica: Quando rogamus, inquit, ne in tentationem incidamus, admonemur infirmitatis & imbecillitatis nostrae; dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat. Et paulo post: Ut dum praecedit humilis & submissa confessio, & datur totum Deo; quicquid suppliciter cum timore & honore Dei petitur, ipsius pietate praestetur. Verba repetuntur ab Augustino lib. 4. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 9. & de dono perseverantiae cap. 6.

Athanasius in vita S. Antonii: Ideo superavit diabolum Antonius, quia adjuvabat servum suum dominus.

Basilius in regulis moralibus regula 62. Quod se divinitus, inquit, permissum sit, ut in tentationes quis incidat; precibus a Deo poscere debet facultatem, per quam illas possit sustinere, & voluntati ejus integre satisfacere. Idem homil. 20. introducit 40. martyres orantes, ne quis eorum deficiat in poenis.

Ambrosius in expositione Psal. 43. Quis est tam fortis, inquit, ut nequaquam in tentatione moveatur, nisi Dominus ei adjutor assistat?

Hieronymus lib. 2. contra Pelagianos citatis Domini verbis: Surgite, vigilate & orate ne intretis in tentationem, subjungit: Debuisset dicere juxta vos. surgite & resistite: Liberum enim habetis arbitrium, & semel vobis concessa a Domino potestate, nullius alterius indigetis auxilio.

Joannes Chrysostomus hom. 24. in 1. Cor. 10. ad illud: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Sunt ergo, inquit, tentationes quae ferri non possunt, & quae hae sunt? Omnes ut semel dicam. Posse enim ferri situm est in Dei nutu. Et o paulo post: Nam ne illas quidem moderatas ac mediocres propria virtute feremus. Sed in his quoque ejus auxilio, &c. Ubi tandem concludit Apostolum omnia Deo tribuere. Qui sane locus bene notandus est, tum propter doctrinam valde expressam & generalem, tum ut intelligamus tentationis nomine non eas solas comprehendi, quae graviores sunt. Vide etiam locum in hom. 37. operis imperfecti in Matth. quamvis falso attributi Joanni Chrysostomo, ubi di¬ citur; quomodo navis fracto gubernaculo illuc impellitur quo tempestas voluerit, sic & hominem divinae gratiae auxilio per peccatum perdito, agere quod non vult, sed quod diabolus vuit.

Augustinus hanc Catholicam doctrinam tradit multis locis. Ex quibus sunt ista: In fine libri de perfectione justitiae concludit ad hunc modum; Quisquis negat nos orare debere ne intremus in tentationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae Dei adjutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem) ab auribus omnium removendum, & ore ommum anathematizandum esse non dubito. Idem scribens in Psal. 89. Sine Dei, 3 inquit, adjutorio per liberum arbitrium tentationes hujus vitae superare non possumus. Et in Psal. 106. Deo desistente ab adjutorio laborare potes; vincere non potes. serm. 9. de diversis cap. 9. quia sine dubio vinceris, si illum adjutorem non habueris, si te deseruit, ideo petis in oratione: Ne nos inferas in tentationem. Idem lib. de gratia Christi cap. 27. agens contra Pelagium dicentem, nos posse per vires liberi arbitrii resistere spiritui nequam, sed facilius id posse per gratiam. Quantum, inquit, detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intelligat? volens utique credi tantas esse natura vires, quas extollendo praecipitat; ut etiam sine auxilio Spiritus sancti, etsi minus facile, tamen aliquo modo, nequam spiritu resistatur. Caeterum de modo vincendi tentationes ita scribit lib. 21. de civit. cap. 16. cum de vincendis peccatis verba faceret: Neque id fit, inquit, veraciter atque sinceriter verae delectatione justitiae. Haec est autem in fide Christi. Et rursum. Tunc itaque victa vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur; quem nisi Deus ipse non donat, nec aliter nisi per mediatorem Christum; videatur idem Doctor in epist. 105. ad Sixtum, lib. de nat. & gr. cap. 18. 58. & 67. lib. de dono perseverantiae cap. 6. & lib. 10. confess. cap. 31. & fragmento 1.

Prosper lib. contra Collatorem cap. 35. cum ostendisset sanctum Job non suis viribus, sed Dei auxilio diaboli tentationem superasse, generaliter infert: Quisquis igitur in tribulatione non deficit, ab illo se non dubitet adjuvari, ad quem quotidie corda universorum fidelium clamant: Ne nos inferas in tentationem sed libera nos a malo. Et lib. 2. de vocatione gentium cap. 28. Universis, inquit, qui in fide & dilectione permanent, ab ipso donatur, ne in tentatione superentur; ut qui gloriatur, in Demino glorietur. Docot hoc idem epigr. 44. & 85.

Gregorius lib. 4. dialog. cap. 10. Nemo, inquit, sine Dei gratia in tentatione subsistit; & nisi Deus qui poenam irrogat, patientiam praestet, mox per impatientiam peccatum auget ipsa corruptio peccatorum. Et lib. 9. moral. cap. 7. ad illud; Et rursus in pulverem reduces me. Qui apte, inquit, reduci in pulverem dicitur, quiae dimissus sibi cujustibet tentationis aura raptatur. Idem in exposit. Psalmi 3. Poenitentialis ad versiculum: Ne derelinquas me Domine Deus meus, Illos, inquit, procul dubio dominus relinquit, quibus constantiam in tribulatione non tribuit. Necessario enim sequitur, ut omm tentationi sit subditus, quicunque a Deo fuerit derelictus. Quae postrema sententia plane consonat cum illa Innocentii quam a Caelestino repetitam & confirmatam diximus. Idem Gregorius homil. 12. in Ezechielem in fine loquens de insidiis, id est, tentationibus malignorum spirituum: Quibus, inquit, si vere eripi appetit anima, scire debet quia eripi sua virtute non possit, sed ejus necesse est ut adjutorium speret, qui nos, &c. Nota illud, vere, id est, salubriter.

Theophylactus in comment. super illud 1. Corinth. 10. Fidelis Deus qui non sinet vos tentari, &c. Non sinet, inquit, vos tentari ultra vires vestras, sed tentationem viribus vestris tolerabilem adoriri vos faciet. Imo quaevis tentatio vires nostras exsuperat, nisi ille auxilietur nobis, & Felicem eventum prabeat.

Oecumenius in ejusdem loci comment. Quaevis tentatio vos everteret, nisi Christus auxiliaretur. Sic duo illi authores Graeci, haud dubie secuti in ea re Chrysostomum, ejusque sententiam suo calculo probantes.

His omnibus accedat synodus Trident. Cujus in sess. 6. cap. 13. haec sunt verba: Formidare omnes debent de pugna quae superest cum carne, cum mundo, cum diabolo; in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtemperent dicenti; Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus &c.

Tertium argumentum est ex orationibus Ecclesiae. Nam non solum in oratione dominica petunt omnes & singuli fideles, ne inducantur in tentationem, id est, ne a tentatione superentur, sed ipsi potius eam superent, idque sine distinctione ulla majoris aut minoris, aut etiam minimae tentationis; verum etiam passim in publicis precibus idem aliis verbis orat Ecclesia, velut dum petit; ut ab omnibus quae nos pulsant tentationibus, & ab omnibus malis liberemur; ut ad nullum declinemus peccatum; ut percepta venia peccatorum deinceps peccata vitemus, & alia hujusmodi. Quo pertinent etiam sacerdotales benedictiones super populum, quarum meminit synodus Carthaginensis in epist. ad Innocent. Quae quidem orandi & benedicendi consuetudo in sacris literis fundata est, atque ab ipsis Apostolis ad nos manavit, uti ex supra positis scripturae testimoniis palam est, frustra autem ut ejusdem synodi Carthaginensis Patres docent, illa omnia petuntur a Deo, si ad ea sufficiunt vires liberi arbitrii. Unde & Augustinus epist. 208. ad Palatinum ita scribit: Oras ne intres in tentationem. Quod utique si homo sibi praestare posset volendo, non posceretur orando. Quaepropter ut non intremus in tentationem, si voluntas sibi sufficeret, non oraremus. Hoc argumento tum alibi Augustinus, tum alii Patres utuntur frequentissime. Videantur eorum testimonia superius citata.

Quartum argumentum a gratiarum actione fidelium. Habet enim hoc eorum consuetudo, ut pro quacunque tentatione superata Deo tanquam authori & adjutori, gratias agant. Quod ipsum quoque in scripturis fundatur, & ex Apostolica venit doctrina, quemadmodum apertissime docent loca 1. Corinth. 15. & 2. Corinth. 2. quibus Apostolus Deo gratias agit pro omni victoria & triumphoSic Augustinus gratiae Dei deputat, quaecunque non fecit mala, & lib. 10. confess. cap. 31. refert ad gratiam Dei, quod non fuerit ebriosus, ita inquiens: Ebriosus nunquam fui, sed ebriosos a te sobrios factos ego novi. A te factum est, ut hoc non essent, qui nunquam fuerunt; a quo factum est, ut hoc non semper essent, qui fuerunt.

Quintum argumentum a gloriatione. Nam in solo Deo gloriandum esse de superata quacunque etiam minima tentatione, persuasio est fidelium ex doctrina Apostoli dicentis: Qui gloriatur in Domino glorietur, & Psalmistae canentis. Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Unde omnium sanctorum universitas totius victoriae suae coronas refert ad gloriam & honorem Dei Apoc. 4. Et Ecclesia petit nos custodiri a peccato in diurnis actibus, ut mundi per abstinentiam Deo canamus gloriam. Item in laudibus Dei canit: Tu vincis in martyribus.

Sed jam postremo loco breviter ostendamus su¬ periorem doctrinam tot argumentis & testimoniis confirmatam, intelligi debere de victoria tentationum, quae habetur ex charitate Dei & spe beatitudinis aeternae. Qui erat tertius victoriae modus initio expositus.

Probatur id primo; quia testimonia ex Scripturis & Patribus allegata, omnia aut fere omnia loquuntur generaliter ac sine discrimine de quacunque tentatione etiam minima; sicut ea quibus dudum ostensum fuit, nullum bonum nos posse sine gratia Dei, loquebantur de omni bono agendo etiam minimo. Quare sicut illa doctrina restringenda erat ad certum modum agendi quod bonum est, scilicet ad eum modum quo fit aliquid ob spem vitae aeternae; ita & hanc de superanda tentatione doctrinam necesse est ad eundem vincendi modum limitari; cum alioqui constet, atque hoc loco ex praemissis supponatur, ut bonum aliquod morale fieri posse, sic & levem aliquam tentationem superari posse sine speciali Dei auxilio.

Secundo; quia Scriptura docet omnes tentationes superandas esse per fidem Ephes. 6. In, omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. 1. Petri 5. Cui resistite fortes in fide. Quae res etiam multis exemplis docetur in epist. ad Heb. 11. scilicet eorum qui varias hujus mundi persecutiones, ad versitates, tentationes devicerunt ex fide & spe futurorum bonorum. Hic est autem modus vincendi de quo agimus.

Tertio; quia quicunque orat: Ne nos inducas in tentationem, intendit, aut certe intendere debet victoriam tentationum consequi ob spem vitae aeternae; quia oratio proficisci debet ex fide & spe caelestium bonorum. Unde haec probatio communis est ad omnem orationem, qua petimus a Deo liberationem a tentatione.

Quarto; quia Scripturae victoriam tentationum ascribunt meritis Christi. Id enim expressit Apostolus 1. Corinth. 15. & 2. Cor. 2. dum addit, Per Christum & in Christo. Et David beatum vocat eum, qui tenebit & allidet parvulos ad petram. Quod Patres mystice interpretantur de primis ac parvis tentationum initiis opprimendis, in vocato nomine Christi, qui est petra & fortitudo nostra. Hinc & ipse Christus ait ad discipulos Joan. 16. In mundo pressuram habebitis, sed confidite ego vici mundum, quasi dicat, per merita mea, qui mundum vici, sperare debetis & confidere, vos superaturos omnem tentationem & pressuram quam vobis mundus inferet. Atqui per Christum, qui pontifex est futurorum bonorum, non promittitur nobis, nec datur victoria nisi ordinata ad spem vitae aeternae.

Quinto; quia & Ecclesia omnes suas orationes concludit, Per Christum Dominum nostrum; ergo quotiescunque orat pro superandis tentationibus, non aliam quaerit victoriam, quam quae per Christum datur, id est, ordinatam ad spem aeternae vitae, ut modo dictum est.

Ultimo; quia Patres & Concilia dum negant tentationes superari posse sine Dei auxilio, loquuntur conformiter Scripturis sacris, ex quibus doctrinam suam hauserunt; ergo de ea loquuntur tentationum victoria, de qua Scripturas loqui jam monstratum est. Item sicut definiverunt gratiam Dei ad singulos actus esse necessariam, ita ejusdem necessitatem statuerunt ad singulas tentationes superandas. Quare sicut egerunt de actibus ad salutem pertinentibus; ita & de victoria salutem hominis promovente. Ac de ea re locum apertissimum supra produximus ex Augustino lib. 21. de civitate cap. 16. ubi dicit, veraciter ac sinceriter peccata vinci non posse, nisi in fide Christi. Et tunc demum vitia victa deputari, cum Deiamore vincuntur; quem non dat nisi Deus, nec aliter nisi per mediatorem Christum. Similis locus est apud eum serm. 9. de verbis Domini, ubi cum de periculis quae Paulus passum se commemorat 2. Corinth. 1. dixisset; quae numerari quidem possunt, sed tolerari nisi Spiritu sancto juvante non possunt, mox addit, eundem Spiritum sanctum in spe beatitudinis aeternae omnia aspera lenivisse & gravia relevasse. Nec vero aliud velle videntur verba Oecumenii dicentis, quod quaevis tentatio nos everteret, nisi Christus auxiliaretur. Christum enim intelligit auxiliantem per meritum suum¬

Ex his porro vice versa consequens est, in praedicta Patrum doctrina omnem peccati tentationem sine exceptione intelligi debere. Ratio est, quia illo victoriae modo, quem Patres secundum Scripturas in sua doctrina spectasse docuimus, nulla tentatio ne minima quidem superari potest, nisi per auxilium gratiae Christi.

Verumtamen non putamus negandum, quin Patres sicut interdum de modo agendi quod bonum est, loquuntur generaliter, quando docent nullum bonum nos posse sine Deo. Qua ratione dictum est in concilio Arausicano, hominem non habere de suo nisi mendacium & peccatum, & a Zozymo Papa, omnia bona referenda esse ad authorem suum unde nascuntur: Ita & de modo vincendi tentationes interdum generaliter loquuntur, quando negant ullam tentationem vinci posse nisi Deo juvante, scilicet ut sententiam extendant ad secundum vincendi modum, quo nimirum tentatio peccati vincitur amore honesti. Dum autem sic loquuntur, sive de bono agendo, sive de tentatione superanda, consequens est, ut etiam de auxilio Deiloquantur generaliter, id est, de eo sine quo nulla causa creata quicquam agere potest.

Quae res hoc loco animadversa, ni fallor, aperit intellectum quorundam dictorum, quae nos ex Patribus citavimus; quae alioquin durius sonare viderentur. Quale fortassis est quod dicit Innocentius Papa, necessarium esse ut quo auxiliante vincimus, eodem rursus non adjuvante vincamur. Et quod Gregorius, necessario sequi, ut omni tentationi sit subditus, quicunque a Deo fuerit derelictus, & alia hujusmodi nonnulla. Nam omnes istas Patrum sententias (quod quibusdam placet) ad graviores tentationes restringere, nimis videtur violentum, & ab eorum mente alienum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 45