Capitulum 1
Capitulum 1
Quid sit virtus
AB iis bonis quae per Christi gratiam homini conferuntur, virtus Christiana nequaquam separanda est; praesertim si quod jam dudum probabile fecimus, ipsa gratia etiam virtus est, imo virtutum maxima, scilicet charitas. Ut autem intelligatur quae virtus ascribenda sit gratiae Christi, prius quaerendum, quid sit virtus. Reperiuntur autem virtutis apud authores variae descriptiones. Aristoteles definit eam dispositionem persecti ad id quod est optimum. Et alibi virtutem esse dicit quae bonum facit habentem, & opus ejus reddit bonum. August. autem lib. 83. quaest. q. 31. ex Cicerone virtutem definit animi habitum, naturae, modo, atque rationi consentaneum. Quam definitionem repetit & bonam esse affirmat lib. 4. contra Julianum cap. 3. Eidem Augustino Magister tribuit hanc definitionem: Virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, & qua nullus male utitur, quam Deus solus in homine operatur. Quae definitio collecta est ex diversis Augustini locis. Quod enim virtus sit bona qualitas mentis, legitur lib. 6. contra Julianum cap. 8. Quod autem ea recte vivatur, & nemo male utatur, habetur lib. 2. de libero arbitrio cap. 18. & 19. & lib. 1. retract. cap. 9. Postrema pars sumpta est ex enarratione Psal. 118. conc. 26. ad illud: Feci judicium & justitiam. Verba sunt apud Magistrum.
Notandum autem pro intelligentia dictae definitionis tria esse genera bonorum, quemadmodum ex Augustino Magister ostendit dist. superiori §. K. Quaedam enim magna bona sunt, quaedam minima, quaedam media. Magna bona sunt, quibus non nisi recte vivitur, minima sine quibus recte vivi potest, media quibus & recte & non recte vivitur, sine quibus tamen recte vivi non potest. Patet ergo virtutes in primo genere bonorum collocandas esse, quoniam & per eas recte vivitur & iis nemo male utitur, intellige tanquam principiis utendi, licet male quis uti iis posset tanquam objectis, quod faciunt qui de virtutibus superbiunt. In minimis autem bonis reponit Augustinus species corporum, quibus adjungi possunt multae qualitates animi, ut gratiae quae dicuntur gratis datae. In mediis vero ponit potentias animi, intellectum, & voluntatem, sine quibus virtutum opera non exercemus. Exponit particulatim dictam virtutis definitionem sanctus Thomas 1. 2. q. 55. art. 4.
On this page