Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Virtutem esse habitum plenius ostenditur

§. 2. Virtutem esse habitum plenius ostenditur.

Ate disputat Magister in textu utrum virtus sit Lhabitus, an actus, ac tandem utriusque partis argumentis propositis nihil sibi definiendum statuit. Verum sicut negari non potest virtutis nomen ab authoribus interdum actibus seu operationibus ipsis attribui, ut facile probant quae pro posteriori parte authoritates a Magistro proferuntur; ita dubitandum non est quin agnoscendus sit in homine aliquis habitus virtutis, qui non sit cum actu semper conjunctus.

Primum; id patet ex definitione Ciceronis ab Augustino duobus locis posita & probata, ut supra dictum est, qua virtus definitur habitus animi. Et priori quidem loco etiam justitia per habitum ab eodem definitur.

Secundo; idem Augustinus in Psal. 118. ad illud: Feci judicium & justitiam, aperte distinguit virtutem ab opere virtutis his verbis: Justitiae nomine hoc loco non ipsa virtus sed opus ejus significatum est. Quis enim facit in homine justitiam, nisi qui justificat impium. Hoc est per gratiam suam ex impio facit justum. Unde ait Apostolus. Justificati gratis per gratiam ipsius, facit ergo justitiam, id est, opus justitiae qui habet in se justitiam, id est, opus gratiae. Sic ille. Eandem distinctionem innuit lib. 1. retract. cap. 9. & lib. 2. de libero arbitrio cap. 18. & 19.

Tertio; cessante omni actione etiam interna fatendum est in homine justo esse virtutem qua Deo placeat, velut cum dormit, aut alias ab actione vacat, aut etiam cum venialiter peccat. Est igitur in eo habitus virtutis.

Quarto; homo fortis non semper fortiter operatur & temperans non semper temperanter, & ita de aliis; quia non semper occurrunt talium operum occasiones. Quare agnoscere in eo oportet fortitudinem habitualem, & similiter temperantiam aliasque virtutes.

Quinto: Quidam habent in se latentem sibique incognitam martyrii virtutem, ut multi sancti Confessores, quidam castitatem virginalem ut sancti Patriarchae, teste Augustino lib. 1. de bono conjugali cap. 21. & 23. & lib. 1. de sancta virginitate cap. 44. Idem de patientia Job antequam percuteretur, & de obedientia Abrahae antequam tentaretur vere lici potest. Erant ergo in illis talium virtutum habitus.

Sextum argumentum sumitur a vitiis oppositis. Testatur enim Augustinus contra Julianum lib. 6. cap. 8. in homine pravam inesse concupiscentiam, etiam tunc quando nulla tentatione commovetur, & praeter actum seu motum concupiscentiae inesse & vitium unde motus illi surgunt, quod vitium non est aliud quam concupiscentia quodammodo habitualis. Et idem Augustinus lib. de perfectione justitiae cap. 2. accepta similitudine a claudicatione & vitio pedis unde claudicatio provenit, declarat in animo esse vitium velut avaritiam, a quo actus malus, velut rapina, procedat. Et vitium definit qualitatem secundum quam malus est animus etiam quando nihil agit. Quare haec omnia similiter de virtute ejusque actu dici poterunt, licebitque definire virtutem qualitatem secundum quam bonus est animus etiam quando nihil agit.

Postremo huc referenda sunt quae de habitu charitatis disputata sunt libro 1. ad distinctionem 17. ubi ostendimus praeter Spiritum sanctum esse in homine non tantum actum seu motum animi, sed & habitum charitatis creatum, a quo tanquam a principio operatorio facultatem naturalem determinante actus boni procedant.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2