Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quo sensu virtus interdum dicatur actus

§. 3. Quo sensu virtus interdum dicatur actus.

VIrtutis nomen actibus attributum interdum legimus apud veteres. Nam Augustinus lib. 1. retract. cap. 9. bonum usum liberi arbitrii virtutem esse dicit, quae in magnis numeratur bonis. Et tract 40. in Joann. Quid est fides, inquit: Credere quod non vides. Item lib. 3. de doctrina Christiana cap. 10. & quaest. 36. lib. 83. quaest. Charitatem vocat motum animi. Praeterea lib. 4. contra Julianum cap. 3. viitutes veras & Christianas vocat officia recta cum recto fine. Unde & Ambrosius volens de virtutibus loqui, de officiis librum inscripsit, Ciceronem imitatus. Rursum Augustinus lib. de moribus Ecclesiae Catholicae, cap. 15. virtutes per angorem describit. Item Hugo Victorinus in summa sententiarum tract. 3. cap. 9. virtutem vocat velle bonum; quod & repetit lib. I. de Sacramentis parte 6. cap. 17.

His & hujusmodi Doctorum sententiis quidam moti, quorum opinionem refert S. Thomas scribens in hanc dist. dixerunt virtutes esse actus continuos, sed latentes. Quod & si quodam sensu verum sit; quia nimirum per virtutes Christianas sic voluntas affecta est, ut data occasione secundum eas operetur, vereque propter illas justus dicere possit: Paratum cor meum Deus, &c. proprie tamen veritatem non habet; quia falsum est voluntatem esse in continua actione.

Alii opinati sunt habitum ab actu non distingui reipsa, sed tantum ratione & modo; quia putant sic ex virtute actum oriri, sicut ex gemma flos nascitur, cum flos non aliud sit quam gemma aperta, & gemma non aliud quam flos clausus; quomodo Zeno philosophus olim inter Dialecticam & Rhethoricam non aliud discrimen agnoscebat, quam quale est inter manum clausam & apertam. Sed haec comparatio non consistit cum iis quae sunt apud August. lib. 6. contra Julianum cap. 8. & de perfectione justitiae cap. 2. Ex quibus manifestum est Augustino reipsa distingui habitum tam virtutis quam vitii ab actibus inde prodeuntibus; sicut reipsa distinguitur claudicatio ab eo pedis vitio ex quo nascitur. Et proinde dicendum, virtutem esse habitum qui nunquam est actus, sed tantum causa & principium agendi. Quod autem Patres virtutis nomen interdum actibus, praesertim internis tribuunt, factum est extensione quadam, qua virtutis vocabulum etiam ad actus qui ex virtute procedunt, extenditur, quemadmodum Magister declarat §. ultimo, idque magis patebit, si ad species virtutum descendamus, ut fidem, spem, charitatem, justitiam, quae pro actibus usurpata tum in Scriptura sacra non raro legimus, tum apud Patres. Nam de fide & charitate loca sunt apud August. jam allegata, de justitia locus est in Ps. 118. ad illud: Feci judicium & justitiam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3