Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Comparatio virtutis Christianae cum habitibus philosophicis

§. 4. Comparatio virtutis Christianae cum habitibus philosophicis.

PRo majori intelligentia eorum quae de virtutis habitu dicta sunt, operaepretium est videre, qua in re conveniat virtus Christiana, id est, ea quae Christianis est propria, cum virtutibus aliisque habitibus philosophicis, & rursum quibus inter se modis differant.

Conveniunt igitur in hoc, quod tam virtus Christiana quam philosophica possit esse absque omni actuali motione animi, ut supra ostensum est. Conveniunt item in eo, quod per utramque potentiae na turales sint aliquo modo ad bonas actiones determinatae. Item in eo quod utraque potest per actus acquiri & augeri.

Differunt autem inter se multipliciter. Primo quod virtus philosophica humano studio ac labore absque gratia Christi comparari possit; virtus autem Christiana inter peculiaria Dei dona numeranda sit, de quibus Jacobi 1. Omne datum optimum, & omne donum perfectum desursum est, &c. Unde & in definitione virtutis ex August. collecta, addita est illa pars: quam Deus solus in homine operatur. Qua parte virtus Christiana ab aliis distinguitur, ad quas nihilomi)nus reliquae virtutis definitiones extenduntur. Quo autem sensu dictum sit, Deum solum virtutem in homine operari, cum doceat Prosper virtutem nisi a voluntate nostra oriri non posse lib. 1. de vocat. gent. cap. 1. & lib. 2. capit. 27. explicandum est eodem modo, quo dist. superiori explicatum est illud August. Deum ut velimus, in nobis operari sine nobis, licet S. Thomas aliter intelligat praeter Augustini mentem.

Secundo; differunt quod virtute philosophica philosophus utatur vel non utatur quando vult, & pro arbitrio suo, sive res postulet operationem sive non, ipsa virtute interim salva & integra; sicut scientiam quis retinere diu potest, etiamsi ea non utatur, etiam ubi res & locus postulat. Quod de virtute Christiana dici non potest. Habet enim haec voluntatem operandi conjunctam, quoties recta ratio postulat operationem. Unde Gregorius dicit charitatem operari magna si est, ubi autem operari definit, charitatem non esse. Et Prosper virtutum munera otiosa esse non posse docet lib. 2. de vocat. gent. cap. 35

Tertio; quod virtus Christiana etiam per actus acquisita pereat per unum actum contrarium, verbi gratia, sobrietas per unam ebrietatem, castitas per commissam semel fornicationem, quod non ita est in habitibus philosophicis.

Quarto; quod virtus Christiana non requirit praeviam actuum frequentiam sicut virtus philosophica; sed etiam unico actu acquiratur, aut sine actu praevio infundatur, ut patet de virtutibus fidei, spei, charitatis, quae infunduntur in baptismo, & quodammodo etiam in aliis sacramentis.

Quinto; quod habitus omnis philosophicus efficiat, ut qui eum habet, facile, prompte & expedite operetur; quod non facit semper virtus Christiana, sed conjunctam habet voluntatem operandi, etiamsi cum difficultate in actum exeat.

Sexto; quod per virtutem Christianam Deo servitur non per philosophicam, quemadmodum docet August. lib. 4. contra Julianum cap. 3.

Septimo; quod virtutes philosophicae connexionem habeant in prudentia, Christianae in charitate, juxta illud Gregorii homil. 27. Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generantur.

Postremo; quod virtutes Christianae etiam in animo latentes, & non se exercentes, per operationem apud Deum remunerationem accipiant, ut testatur Augustinus de bono conjugali & de sancta virginitate locis supra citatis. Non item virtutes philosophicae nec apud Deum nec apud homines. Nam, ut in Eth. ait Aristoteles, in Olympicis certaminibus non qui artem optime callent, sed qui eam optime exercent, praemia accipiunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4