Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Gratiam Dei non esse subjiciendam libero arbitrio, sed praeponendam

INDISTINCTIONEM VICESIMAMOCTAVAM. §. 1. Gratiam Dei non esse subjiciendam libero arbitrio, sed praeponendam.

EX duobus capitibus dudum ad dist. 26. constitutis ac probatis, quorum alterum erat, gratiam dari ad singulos actus, alterum eam non dari secundum merita nostra, aliisque praeterea ibidem de gratia disputatis, satis jam patet; ita per gratiam a libero arbitrio fieri opera bona, ut in iis semper priores partes tribuendae sunt gratiae Dei, ideóque non subjungenda, vel postponenda sit libero arbitrio Dei gratia, sed praeponenda ad praeficienda tanquam causa principalior totius boni operis. Quae res ut certius intelligatur, subjiciemus aliquot modos quibus contingit gratiam libero arbitrio subjungi.

Primo; id faciunt qui sic inter gratiam & liberum arbitrium distinguunt, ut dicant ad opera pietatis absolute necessarium esse liberum arbitrium, non autem gratiam Dei. Quod olim fecit Pelagius. De quo Aug. haeresi 88. refert eum increpatum a fratribus, quod nihil tribueret adjutorio gratiae Dei ad ejus mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessisse; ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret, dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo enim facilius, inquit August. credi volun etiamsi difficilius, tamen posse homines sine gratia divina, facere jussa divina. Quam Pelagii doctrinam idem Augustinus multis locis oppugnat, quae nos adduximus, cum de impletione mandatorum legis ageremus. Eandem quoque doctrinam ecclesia anathemate damnavit Canone 5. Milevitani Concilii, ubi post condemnationem haec subjiciuntur verba: De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait: Sine me nihil potestis facere.

Secundo; gratiam libero arbitrio supponunt, qui conatum aliquem praevium ex parte liberi arbitrii ponunt aut requirunt ad hoc ut gratia detur. Sed & hanc doctrinam passim refellit Augustinus iis locis, quibus docet tam initium, quam progressum & consummationem boni operis tribuendum esse gratiae Dei; & ubicunque juxta definitionem Ecclesiasticam docet gratiam non secundum merita nostra dari; meriti nomine quamcunque praeparationem voluntatis intelligens, uti suo loco ostensum est. Exstat autem hac de re valde aperta definitio in Concilio Arausicano Cam 6. & 7. ubi omne deside¬ rium, conatus, labor, studium voluntatis quo ad bonum moveatur, refertur in gratiam Dei. Ubi etiam expressis verbis eorum damnatur sententia, qui humilitati vel obedientiae humanae subjungunt gratiae adjutorium. Et qui per naturae vigorem docent posse hominem aliquod bonum quod ad salutem pertineat vitae aeternae, cogitare ut expedit, aut eligere absque inspiratione Spiritus sancti. Similia quaedam repetuntur sequentibus aliquot canonibus. Utuntur autem illius Concilii Patres ad haec probanda multis Scripturae testimoniis, quae non est necesse hoc loco commemorari. Sunt enim a nobis allata cum de gratia gratuita & de initio boni operis ageremus. Disserit adversus istum errorem etiam Prosper in libro scripto contra Collatorem.

Non refert autem ad sensum erroris, sive conatum aliquem, sive, ut quidam diminutive vocant, conatulum quis in libero arbitrio ponat, quo invitetur gratia Dei. Sicut enim parva gratia vere gratia est, ita & conatulus vere conatus est. Proinde hujus erroris eadem est refutatio.

Tertio; in simile vitium impingunt, qui etsi nullum conatum voluntatis ad bonum agnoscant qui tempore gratiam antecedat, putant tamen ordine naturae liberum arbitrium prius esse gratia ad effectum boni operis. Verum & hunc errorem refellit Augustinus non uno loco, ut in epist. 106. & quoties docet non ideo Deum hominis misereri, quia homo bene voluit; sed ideo hominem bene voluisse, quia Deus illius misertus est, juxta illud Rom. 9. Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Loca annotata sunt ad dist. 26. ubi de gratia praeveniente sermo erat. Huc etiam facit quod idem Augustinus in memorata ad Paulinum Epistola voluntatem respectu gratiae comitem esse dicit, non ducem; pedissequam, non praeviam; quodque author hypognost. lib. 3. liberum arbitrium jumento, gratiam rectori comparat. Et illud denique quod in Arausicano Concilio Can. ult. definitum est, in omni bono opere non nos incipere, sed Deum nobis nullis praecedentibus bonis meritis & fidem & amorem sui prius inspirare. Quare & quaecunque contra meritum gratiae disputata sunt ad distinct. 26. etiam hanc opinionem evertunt. Quod autem pro utroque jam dicto errore nihil faciat gratia subsequens, quam recte omnes Catholici agnoscunt, liquet ex declarata dadum a nobis divisione gratiae in praevenientem & subsequentem.

Postremo; nec illi gratiae Dei suam dignitatem asserunt, sed etiam aliquo modo subjungunt eam libero arbitrio, qui putant liberum arbitrium posse esse tam rebelle & contumax, ut operationem gratiae divinae frustretur, atque eludat, sic ut ab ea converti nequeat. Sed ut hujus sententiae falsitas appareat, explicandum nobis restat, quae sit vis & efficacia gratiae respectu liberi arbitrii ad effectum boni operis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1