Capitulum 2
Capitulum 2
Quo sensu gratia dicatur efficax
QUamvis secretissima sit operatio gratiae Dei in homine & soli ejus largitori Deo ad plenum cognita, ut vere dictum sit, a Sancto Augustino libro 2. contra literas Petiliani capite 84. paucos esse qui valeant intellectu penetrare, quomodo Deus per gratiam homines attrahat, & nihilominus eos dimittat libero suo arbitrio; ea tamen quae de ejusdem gratiae operatione nobis in Scripturis sacris & Eccleliastica traditione, Patrumque doctrina patefacta sunt, incunctanter ab omnibus suscipi & retinere debent, etiamsi ad ea intellectu comprehendenda plerique tardiores simus: qualia sunt Deum operari in nobis ipsa opera, & facere ut faciamus, trahere nos ad se, convertere corda, mutare voluntates, dare poenitentiam, obedientiam & consensum boni; denique ex contumacibus humiles, ex nolentibus facere volentes, atque alia hujusmodi. Quae omnia adeo certo probant efficaciam gratiae divinae circa liberum hominis arbitrium, ut nemo sit Catholicorum, qui efficacem Dei gratiam non confiteatur. Verum ubi quaeritur; quo sensu gratia dicatur efficax, non eadem est omnium sententia. Imo de hac re variae multumque diversae inter Theologos enatae sunt opiniones, quas hic breviter recensebimus.
Una opinio est gratiam efficacem consistere in aliquo dono, quod homo jam praeventus a gratia vocante & excitante, possit cum auxilio Dei consequi per pium usum sui liberi arbitrii; quodque in uno genere causae sit natura prius, quam ipsa libera conversio, & in alio genere posterius. Hoc autem donum consistere in infusione habituum gratiae ac virtutum, quatenus per eos habitus mens hominis roborata elicit actum conversionis. Secundum hanc opinionem gratia efficax, aut est gratia habitualis cum infunditur, aut ipsa ejus infusio; quatenus, scilicet, per illam gratiam infusam liberum arbitrium elicit suam ipsius conversionem.
Alia opinio est eorum qui gratiam efficacem constituunt in assensu & cooperatione humana; ita ut efficax dicatur gratia ab eventu; dum videlicet effectum suum sortitur, per hoc quod voluntas humana ei cooperatur. Ex hac opinione consequens est, & ab authoribus qui ita docent, conceditur; situm esse in potestate liberi arbitrii ut gratiam faciat efficacem, imo hoc ipsum ad officium liberi arbitrii pertinere.
Tertia opinio, constituit gratiam efficacem in vocatione, sive illustratione & suasione interna, qua Deus ita movet hominis voluntatem, quomodo videt eam secuturam, scilicet, proponendo ea homini quae novit menti ejus & ingenio congruere. Unde hanc gratiam novo nomine vocant congruam.
Harum opinionum prima manifeste deficit in eo, quod gratiam efficacem non agnoscit, nisi in infusione gratiae habitualis, qua peccator justificatur; cum nulla sit dubitatio, agnosci eam oportere ad singulos actus verae pietatis, tam praecedentes, quam consequentes ipsam justificationem. Omnes autem tres opiniones in eo deficiunt; quod secundum eas efficacia gratiae Dei non sit omnino absoluta comparatione bonae actionis, sed dependenter se habeat a consensu liberi arbitrii, ut fatentur ipsi authores. Unde etiam apud eos authores vocatur efficacia moralis.
Quarta igitur sententia est eorum, qui gratiam efficacem constituunt in gratuita ac benigna Dei operatione, qua proprie in libero hominis arbitrio operatur ipsam conversionem, seu alium quemcunque actum verae pietatis; scilicet, ipsum voluntatis motum efficienter attingendo, hoc est, voluntatem ipsam applicando & determinando ad volendum & eligendum. Quae operatio physica vocatur, id est, proprie dicta. Qualis nimirum agnoscitur in Deo ad alios quosque effectus ab ipso procedentes. Quoniam vero fieri nequit, ut Deus voluntatem determinet, ut non ipsa voluntas determinetur, agatque id ad quod tanquam secunda causa applicatur a Deo, sequitur fieri non posse, ut gratia ista non habeat suum effectum. Unde hac ratione juxta quartam hanc sententiam efficax dicitur gratia Dei, nimirum efficacitate physica, & propriissime dicta.
Tres priores sententiae multis argumentis & rationibus singulae refelli possunt; sed quia veritate bene constituta & confirmata, quicquid ei contrarium est, statim ac per se corruit, ideo satis nobis erit quartam sententiam, quam ut verissimam & sincerissimam amplectimur, suis rationibus constabilire.
On this page