Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Rationes ex Scriptura et Patribus pro absoluta efficacia gratiae Dei

§. 3. Rationes ex Scriptura & Patribus pro absoluta efficacia gratiae Dei.

EX divinis litteris & sanctorum Patrum scriLiptis argumenta seu rationes quam plurimae colligi possunt, quibus doceatur Dei gratiam efficaciter & absolute movere voluntates hominum, juxta sententiam paulo ante declaratam. Quae quidem rationes hujus doctrinae fundamentales ac demonstrativae dici possunt. Pleraeque enim demonstrandi vim habent, & tales sunt, ut ad unamquamque earum multae scripturae & testimonia sanctorum Patrum referri possunt. Nos eas in hunc numerum, & ordinem digessimus.

Prima ratio ex promissione Dei. Nam Deus quaecunque promitit, ipse per se praestat, dicente Apostolo Roman. 4. Quaecunque promisit, potens est & facere. Est enim promissio de iis quae praestanda sunt ab ipso promittente. Unde Salomon 3. Reg. 8. significare volens Deum praestitisse quae promiserat, sic eum alloquitur; Ore locutus es & manibus perfecisti, id est, ea quae promisisti ipse tua potenti operatione praestitisti. Promissiones autem ad gratiam novi testamenti pertinentes hujusmodi sunt. Ezechiel. 11. & 36. Non propter vos ego faciam, sed propter nomen sanctum meum & dabo vobis cor novum, & spiritum novum ponam in medio vestri, & faciam, ut in praeceptis meis ambuletis. Et Jeremiae 24. Dabo eis corut sciant me, quia ego sum Dominus, & erunt mihi in populum, &c. Et expressius in capite 31. Dabo legem meam in visceribus eorum, & in corde eorum scribam eam, &c. quem locum ad Hebr. 8. citat Apostolus. Qualis etiam exstat promissio Deuteronomii 30. Hoc argumento utitur Sanctus Augustinus libro de spiritu & litera capite 24. dicens. Hoc enim Deus promittit quod ipse facit. Non enim ipse promittit, & alius facit: quod jam non est promittere, sed praedicere. Et libro de praedestinatione Sanctorum capite 10. Deus, inquit, non de nostrae voluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. Promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines; quia etsi faciunt homines bona quae pertinent ad colendum Deum, ipse facit ut illi faciant quae praecipit; non illi faciunt, ut ipse faciat quae promisit; alioqui ut Dei promissa compleantur, non in. Dei, sed in hominum est potestate. Sic ille. Quod extremum illatum, sine dubio consequens est ex eorum sententia, qui operationem gratiae suspendunt ex conditione cooperationis liberi arbitrii, quasi non haec ipsa cooperatio proprie sit effectus gratiae. Unde Prosper conditionem hujusmodi a promissione Dei simpliciter removet libro 1. de vocatione gentium capite 9. sic inquiens. Manet prorsus & quotidie impletur, quod Abrahae Dominus sine conditione promisit, sine lege donavit. Hanc autem promissionem deinceps secundum Scripturas exponit de fide gentium, & obedientia & perseverantia bonorum operum.

Secunda ratio; ex differentia legis & naturaeNam ad legem spectat notitia agendorum & fugiendorum. Per legem enim, inquit Apostolus, cognitis peccati. Eodem pertinent omnes illustrationes, inspirationes, exhortationes, correptiones, terrores, suasiones tam internae quam externae, quamdiu non tangunt affectum, neque cor emolliunt. Proprius autem effectus gratiae est amor, obedientia, voluntas bona, cor novum & spiritus novus. Unde Pelagius constituens gratiam Christi in lege atque doctrina, quamvis ab ea non excluderet inspirationes & suasiones divinas; haudquaquam Patribus visus est rectam & sinceram gratiae confessionem tenere. Eam differentiam legis & gratiae probat Prophetica & Apostolica doctrina, maxime Pauli in Epistola ad Romanos & Galatas.

Tertia ratio, ex orationibus fidelium ac totius Ecclesiae. Quicquid enim orando petimus a Deo, hoc ipsum credimus Deum facere posse, & facturum speramus, & ut faciat, exspectamus. Petimus autem a Deo non solum illustrationes & suasiones internas, quibus objecta proponat voluntati, sicut ei congruum novit, ut sequatur & velit; sed ipsam bonam voluntatem, electionem, acceptationem, atque ipsa bona opera; ergo ad haec omnia extenditur efficax operatio gratiae Dei. Probat hoc imprimis oratio Dominica, qua dicimus. Fiat voluntas tua. Et, Ne nos inducas in tentationem, adeo ut si alia documenta non essent (ait Sanctus Augustinus libro de dono perseverantiae, capite 7.) haec oratio nobis ad causam gratiae quam defendimus, sola sufficeret. Et tamen eandem efficaciam gratiae nobis evidenter monstrant & astruunt etiam aliae preces Ecclesiae, de quibus sic ibidem sanctus Augustinus: Attendat Ecclesia quotidianas orationes suas. Orat ut increduli credant: Deus ergo convertit eos ad fidem. Orat ut credentes perseverent: Deus ergo donat perseverantiam usque in finem, &c. Et Celestinus Papa in Epistola ad Episcopos Galliae capite 11. Obsecrationum, inquit, saterdotalium respiciamus sacramenta, quae ab Apostolis tradita in toto mundo atque in omni Ecclesia Catholica uniformiter celebrantur; ut legem credendi lex statuat sup plicandi. Ac deinde enumeratis iis quae pro omni hominum genere orat Ecclesia, ita concludit: Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio, laudisque confessio pro illuminatione talium vel correptione referatur. Praeterea videantur Innocentius I. in Epistola ad Concilium Milevitanum, quae est apud Sanctum Augustinum 93. & ipse Augustinus Epistola 107. ad Vitalem Carthaginens. sub initium Epistolae, ubi argumentum hoc vehementer urget. Item Epistola 252. & libro 1. contra duas Epistolas Pelagianorum capite 19. & 20. & libro de gratia Christi capite 25. & libro de dono perseverantiae capite 23 & catechismus ad parochos, titulo, pro quibus orandum.

Quarta ratio superiori connexa, ab iis quae nobis a Deo praecipiuntur. Nam, ut ait Sanctus Augustinus libro 2. contra duas Epistolas Pelagianorum capite 10. Nihil in Scripturis sanctis homini jubetur a Deo propter probandum liberum arbitrium, quod non inveniatur vel dari ab ejus bonitate, vel posci, propter adjutorium gratiae demonstrandum, Hinc illa est Sancti Augustini oratio frequentata in confessionibus, & contra Pelagii morsum defensa libro de dono perseverantiae capite 20. Domine da quod jubes, & jube quod vis. Item illud ejusdem in Psalmo 118. litera He. & Prosperi ibidem: Dona ipse quod mandas. Quod sane non aliud est dicere, quam quod in oratione Dominica dicimus. Fiat voluntas tua, id est, Fac nos facere quod praecipis. Huc pertinet quod Patres secundum Scripturas & fidem Catholicam docent, gratiam praecepta legis implere, atque perficere, juxta illud Christi authoris gratiae, Matthaei 5. Non veni legem sol¬ vere, sed adimplere. Unde & Scripturae sibi respondentes sunt de praecepto & de gratia, ut: Facite vobis cor meum, Et, dabo vobis cor novum. Ambulate in praeceptis meis, Et, ego faciam ut in praeceptis meis ambuletis. Salutem vestram operamini, Deus enim est qui operatur in vobis velle & perficere, 2. Corinth. 13. Perfecti estote, &, Oramus vestram consummationem. Psalm. 31. Nolite fieri sicut equus & mulus, quibus non est intellectus, &, Intellectum tibi dabo, & instruam te in via hac qua gradieris. 2. Timoth. 2. Intellige quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum, & Jeremiae 1. Ne formides a facie eorum. Nec enim timere te faciam vultum eorum. Quae omnia manifeste convincunt, hoc ipsum a Dei gratia fieri aut expectari, quod a Deo praecipitur; id est, ipsam legis obedientiam, & non solam suasionem ad id quod praecipitur. Quam solam si Augustinus in supra dictis verbis intellexisset, non fuisset cum irrisione reprehensus a Pelagio.

Quinta ratio, ex gratiarum actione. Nam pro bonis operibus Deo gratiae sunt agendae, non tantum quia gratiam obtulit, aut quia suasit quomodo praevidit nos secuturos; sed quia tribuit, etiam ipsum sequi velle, eligere, acceptare & bene operari. Hoc enim totum comprehendi necesse in plena & perfecta gratiarum actione, qualem pro omnibus bonis Deus a nobis exigit dicente Apostolo 1. Thessal. 5. In omnibus gratias agite, & orante Ecclesia: Dignum & justum est, aquum & salutare, nos tibi semper & ubique, id est, in omnibus, gratias agere. Quam in agendis gratiis Ecclesiae mentem clare explicat Caelestinus Pontifex verbis supra citatis, quibus dicit: Quod adeo totum divim muneris esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio, laudisque confessio referatur. Atque hoc ipsum significatum esse in illis verbis Salvatoris, Matthaei 22. Reddite quae Dei sunt Deo, intellexit Hilarius in Commentario.

Sexta ratio, ex gloriatione. Docent enim nos Scripturae, de nulla re gloriandum nobis esse, nisi in Deo. Qui gloriatur, inquit Apostolus, in Domino glorietur. Et: Quid gloriaris, quasi non acceperis? & Psalmista: Non nobis Domine, non nogis, sed nomini tuo da gloriam. Et peculiariter de operibus iterum Apostolus Ephes. 2. Non ex operibus, ut ne quis glorietur. Unde est & illud Cypriani toties cum laude commemoratum a S. Augustino: In nullo gloriandum, quia nostrum nihil est. At vero si sola suasio vel gratiae oblatio sit Dei, nostra autem sit acceptatio & electio, & voluntatis ad bonum determinatio; plurimum profecto nobis relinquetur, in quo tanquam nostro gloriemur. Multae sunt in hanc rem S. Augustini, Gregorii, Bernardi, & aliorum Patrum insignes sententiae, quas brevitatis causa praeterimus. Illud omittendum non est, quod Patres Concilii Tridentini sess. 14. cap. 8. professi sunt in haec verba: Non habet homo unde glorietur; sed omnis gloriatio nostra in Christo est.

Septima ratio, ex virtute spei. Haec enim in eo consistit, ut non tantum futuri saeculi bona, sed & omnia media illuc ducentia, ut sunt potissimum bona opera, & sancta desideria, & bona voluntas, a Deo authore & largitore exspectemus. Quam spem tam multis orationibus publicis Ecclesia profitetur. ut superius ostensum est.

Octava ratio, ex virtute humilitatis, & ex opposito vitio superbiae. Ad virtutem enim humilitatis proprie pertinet, ut homo nihil boni in se agnoscat, nisi datum a Deo, juxta illud: Quid habes quod non accepisti? Unde fanctus Augustinus libro de dono perseverantiae capite 13. sic ait: Hoc nobis expedit & credere & dicere: hoc est pium, hoc verum, ut sit humilis & submissa confessio, & detur totum Deo. sona ratio cum superiori conjuncta, ex lapsu sanctorum. Nam sanctos idcirco permittit Deus interdum labi in peccata, ut agnoscant non suae voluntatis & electionis fuisse tanquam suae, quod stabant & bene ambulabant, sed totum illud operis ac beneficii fuisse divini. Qua de re plura diximus, cum de gratia ad singulos actus necessaria ageremus.

Decima ratio, a sacrificio spirituali bonorum operum. Nam ad generalem sacrificii rationem imprimis spectat, ut hoc ipsum quod Deo offerimus, totum nos a Deo accepisse profiteamur. Certum est autem ex Scripturis sacris, omnia bona opera, desideria, motusque voluntatis esse sacrificia quaedam spiritualia, & ut Petrus loquitur 1. epist. 2. spirituales hostias Deo offerendas, & acceptabiles per Jesum Christum. Quare necessario profitendum nobis est quod ea omnia a Deo acceperimus; non minus proprie, quam profiteri debebant Judaei; se corporales hostias, quas Deo offerebant, de ejus manu accepisse; quomodo nos etiam profiteri debemus, omnia corporalia bona nos a Deo accepisse.

Undecima ratio; ex potentia attributa gratiae Dei. Passim enim Scriptura, Patres ac tota Ecclesia in publicis precibus tribuunt omnem divinae gratiae in nobis effectum omnipotentiae ac virtuti Dei. Potens est Deus, inquit Joannes Baptista, de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Et Ecclesia in quadam oratione: Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime & miserando manifestas; & iterum; Deus virtutum cujus est totum quod est optimum. Imo quam plurimae orationes Ecclesiae hoc habent initium: Omnipotens sempiterne Deus, vel, Omnipotens & misericors Deus. Et in quotidiana oratione ad Primam sic precatur Ecclesia: Tua nos hodie salva virtute, ut in hac die ad nullum declinemus peccatum, sed semper ad tuam justitiam faciendam, nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes & opera. Sic & Augustinus ench. 97. & 98. ad Dei omnipotentiam refert, quod malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, & ubi voluerit, in bonum convertat. Quod & protestatur in oratione liturgica Basilius. Malos, inquit, bonos fac; omnia enim potes: Cui pulchre consonat Benedictus in sua regula capite vigesimooctavo dicens; orandum pro fratre incorrigibili ad Deum qui omnia potest. Quod si efficacia gratiae consisteret in suasione, quia Deus ita suadet, quomodo praevidit congruum voluntati ut sequatur; certe non tam omnipotentiae, quam praescientiae Dei tribuendi essent effectus gratiae; quoniam efficacia ejus proprie niteretur illi scientiae, qua praevidetur inclinatio seu congruitas voluntatis ad subsequendum, si tali vel tali modo, sicut aiunt, fue rit excitata.

Duodecima ratio, qua praecedens confirmatur, scilicet ex eo quod gratia vocatur efficacissima. Sic eam vocat sanctus Augustinus libro de gratia & libero arbitrio capite quinto & contra duas Epistolas Pelagianorum libro primo capite vigesimo. Et sanctus Thomas parte 1. quaestione 19. articulo 8. generaliter affirmat, voluntatem Dei efficacissimam esse, non tantum quoad effectus ipsos, sed etiam quoad modum eorum. Ex quo vult ostendere quod non solum actus nostri sint referendi in efficaciam voluntatis divinae, sed etiam ipse modus quo libere fiunt a nostra voluntate. At vero si gratia consisteret in suasione, qua Deus suadet ut novit hominem secuturum, certissima quidem illa ob infaillibilem praescientiae divinae certitudinem recte diceretur: sed non efficacissima, quia sequelam voluntatis ipsa proprie non efficeret.

Decimatertia ratio ex eo, quod gratia non tantum tribui posse, aut facile posse bonum, uti dicebat Pelagius, sed ipsum agere bonum, quemadmodum docet sanctus Augustinus toto fere libro de natura & gratia. Quare non tantum suadet Deus; sed perficit in ipsa voluntate id quod suadet, scilicet ipsum voluntatis actum attingens.

Decimaquarta ratio, ex operandi & faciendi vocabulo, gratiae Dei respectu nostrorum operum attributo, Isaiae 26. Domine omnia opera nostra operatus es nobis. Apostolus. Qui operatur omnia in omnibus. Item, Deus est qui operatur in vobis velle & perficere. Ezechiel. 36. Faciam ut in praeceptis meis ambuletis, & judicia mea custodiatis & operemini.

Decimaquinta, ex eo quod gratiae tribuitur totum nostrum bonum sine exceptione, uti ostendimus in proprio capite.

Decimasexta, ex eo quod ipsum velle nostrum, qui propriissime est actus voluntatis, operationi gratiae Dei tribuitur. Deus, inquit Apostolus, operatur in nobis velle; Et Sapiens Proverb. 8. secundum 70. saepe citante sancto Augustino. Praeparatur voluntas a Domino, seu, paratur.

Decimaseptima, ex nomine orationis, quo Scriptura utitur ad effectus gratiae significandos. Ephes. 2. & alibi. Unde & Deus electos vocat opus manuum suarum, Isaiae 19. & in officio Ecclesiastico; non utique propter creationem naturae, sed propter totam reparationem.

Decimaoctava, ex verbis gratiae Dei passim in Scriptura attributis ad significandam ejus in nobis efficacem operationem. Dicitur enim gratia, vel ipse Deus, per gratiam corda & voluntates hominum convertere, mutare, aperire, inclinare, innovare. Et sane inauditum est in Ecclesia, quod Deus peccatores convertit solum moraliter & suasorie.

Decimanona, ex vocabulo trahendi & compellendi. Nemo venit ad me, dicit Dominus Joann. 6. nise pater meus traxerit eum. Joan. 12. Si ex altatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum, quod maxime secundum voluntates intelligendum est; trahit autem Deus per gratiam, non cogendo voluntatem, sed efficaciter movendo. Eadem ratione Ecclesia Deum orat: ut nostras etiam rebelles ad se propitius compellat voluntates. Qua item ratione fatetur sanctus Augustinus (quod ei a Pelagianis objectum fuerat) gratiam invito & reluctanti homini inspirari, libro secundo contra 2. epistolas Pelagianorum capite 8. & 9. sed ita, ut per gratiam ex invito & reluctante consentiens & volens fiat, sicut ibidem consequenter explicat. Unde ejusdem operis libro primo capite decimonono, de eodem tractatu disserens ait; Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari; non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant. Non igitur nolentem trahit Deus, sed volentem. Trahit autem volentem, quia ipso tractu volentem facit ex nolente.

Vigesima, ex vocabulis dandi & aliis ejusdem significationis, Deo & gratiae ejus attributis; ut sunt, donare, tribuere, largiri, praestare, & similia, quibus Ecclesia in publicis orationibus ad significandam divinae gratiae in nobis operationem post Scripturas utitur quam frequentissime. Scripturae autem sunt Sapient. 8. Non possum esse continens, nisi Deus dederit. Jer. 31. Dabo legem meam in visceribus eorum, Ezech. 36. Dabo vobis cor novum, & dabo vobis cor carneum. 2. Paral. 31. Ut daret eis corunum. Matt. 19. Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Luc. I. Daturum se nobis, ut serviamus illi in sanctitate & justitia cunctis diebus nostris, 1. Corinth. 3. Deus dat incrementum. 2. Timoth. 2. Ne quando Deus det illis poenitentiam. 2. Corinth. 8. Gratias Deo, qui dedit eandem sollicitudinem in corde Titi. Act. 11. Ergo & gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam. Jacobi 1. Omne datum optimum & omne donum perfectum de sursum est. S ergo Deus donat, largitur, & praestat haec omnia nihil relinquitur quod in eis tanquam suum & pro¬ ¬ prium sibi vindicet liberum arbitrium, sicut merito sibi vendicat ille, qui acquiescit suadenti tantum, & non efficienter ac proprie moventi. Quo argumento usus est ipse Apost. Ephes. 2. cum ait: Non ex vobis, Dei enim donum est.

Vicesimaprima ratio ex eo, quod omnia merita nostra sunt Dei dona. Quae sententia decantatissima est apud Aug. & Prosperum aliosque Patres. Quam & Caelest. Papa scribens ad Episcopos Galliae cap. 12. & synodus Trident. sess. 6. cap. 16. luculente comprobant, cum dicunt, tantam esse Dei bonitatem erga homines, ut eorum velit esse merita quae sunt ipsius dona. Hoc autem proprie non diceretur, si non ipsum liberi arbitrii motum quo meremur, Deus in nobis efficaciter operaretur. Nam merita proprie sunt actiones liberi arbitrii.

Vicesimasecunda ratio, ex eo quod bona opera nostra magis sunt Dei quam nostra. Testatur id Aug. libro ultimo de civitate cap. ult. cum ait: Ipsa bona opera nostra ipsias Dei potius intelliguntur esse, quam nostra. Et lib. de continentia, cap. 13. Sunt, inquit, opera hominis, quae, magis dicenda sunt opera Dei. Deus est enim qui operatur in vobis velle & operari. Item libr. 4. de Genes. ad lit. cap. 17. Quae bona opera in nobis agnoscimus, illius potius esse, quam nostra. Idem Augustinus scribens in Psal. 137. ad vers. Opera manuum tuarum ne despicias. Quaecunque sunt, inquit, bona opera mea, abs te mihi sunt; & ideo tua magis, quam mea sunt. Et ad hoc citat illud Apostoli, Eph. 2. Creati in operibus bonis, &c. Similiter S. Thomas 1. 2. quaest. 93. art. 6. scribit; Hominis opera qui a Spiritu sancto agitur, magis esse opera Spiritus sancti, quam ipsius hominis. Ejusdem rationis est quod Aug. lib. de corrept. & gratia cap. 14. dicit quod Deus magis habet in potestate voluntates hominum, quam ipsi suas. Ac simile quid habet S. Thom. de verit. qu. 22. art. 8. Haec autem vera non essent, si Deus opera bona non physice, id est, propria & perfecta ratione, sed moraliter tantum & suasorie in nobis operaretur.

Vicesimatertia ratio, ex victoria tentationum; quae utique secundum Scripturas & Patrum definitiones Deo authori proprie tribuenda est: Deo gratias, inquit Apost. qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum. Et in Palaestina synodo contra Pelagium decreta sententia est, victoriam nostram esse ex Deo, non ex libero arbitrio. At non male dixisset Pelagius, victoriam nostram esse ex libero arbitrio, si Deus tantum suadet, quantumvis congruenter id faciat nostrae voluntati.

Vicesimaquarta, ex amore seu dilectione Dei. Nam Deus nihil diligit nisi seipsum & opera sua, id est, ea quorum ipse proprie author est. Diligit autem bona opera, id est, omnem bonam actionem & motum & electionem voluntatis, nec vulgariter ea diligit, sed ut bona praecipua, pro quibus velit reddere felicitatem aeternam; ergo haec omnia proprie sunt Dei opera, & nequaquam aliena, quia Deus nihil alienum diligere potest, sed tantum id quod proprie suum est.

Vicesimaquinta, ex dictione Dei. Nam Dei dicere est facere. Verbum enim Dei efficax est efficacia proprie dicta, ad faciendum quodcumque voluerit, juxta illud Psalmi: Ipse dixit, & facta sunt. Loquitur autem Deus, Osee 2. Dicam non populo meo, populus meus es tu, ergo Deus efficaciter facit ex non populo suo populum suum, videlicet convertendo voluntates malas in bonas, quomodo dixit, Fiat lux, & facta est lux. Urget hoc argumentum Bernardus in sermone de conversione ad Clericos, tractans illud ex Psalm. Dixisti, convertimini filii hominum

Vicesimasexta, ex benedictione Dei. Nam bene¬ dicere Dei, est benefacere. Gratia autem benedictio est, dicente Apostolo, Eph. 1. Benedictus Deus, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in caelestibus in Christo. Unde & facerdotes gratiam Dei imprecantes populo, dicunt hoc aut simili modo: Benedictio Domini veniat super vos. Sicut & num. 6. praeceptum fuit sacerdotibus veteris testamenti, ut benedicturi populo Israelitico dicerent: Benedicat tibi Dominus. Quare sicut Deus dicitur benedicere terrae, quando facit eam fructificare; sic & benedictionem gratiae suae tunc tribuit homini, quando facit efficaciter eum bene operari.

Vicesimaseptima ratio, a gratia praeveniente. Neque enim proprie gratia praeveniret liberum arbitrium in bono opere, si non actione physica, id est, proprie dicta moveret & applicaret liberum arbitrium ad opus; nimirum efficaciter faciens ut faciat. Est autem ad hunc sensum omnis gratia praeveniens, quia sicut dictum est ab Augustino, misericordia Dei in omnibus praevenit nos. Qua de re plura diximus circa divisionem gratiae in praevenientem & subsequentem.

Vicesimaoctava ratio, a gratia adjuvante. Hanc enim etiam adversarii fatentur operari physice. Quare consimili ratione id fatendum de gratia excitante seu praeveniente; cum de utraque similiter loquantur atque sonent Scripturae & Patres & Ecclesiae orationes; cumque hactenus, quoad efficaciam, omnes Theologi similiter locuti fuerint de gratia praeveniente & subsequente.

Vicesimanona, ex praedeterminatione gratiae. Si enim Deus per gratiam praedeterminat, ac praedefinit voluntatem hominis ad bonum opus, uti ex S. Thoma, & aliis monstravimus ad dist. 25. movet igitur voluntatem efficaciter, non suadendo tantum, sed physice causando.

Trigesima, ex eo quod gratia negatur exspectare voluntatem, ut habet canon. 4. Arausic. Concil. Expectaret autem, si tantum moveret instar suadentis. Nam omnis suadens expectat assensum ejus cui suadet.

Trigesimaprima, ex discretione originaliter attributa gratiae, attestante Apostolo; Quis enim te discernit? Quod si gratia tantum moraliter; id est, per modum suadentis assensum eliceret voluntatis, certissime sequeretur, quod non Deus per gratiam, sed homo per liberum arbitrium originaliter & primo discerneret se ipsum. Huc pertinet quod toties apud August. & Prosperum legitur, inscrutabile nobis esse, cur Deus alium prae alio trahat ad se per gratiam.

Trigesimasecunda, ex praedestinatione Dei absoluta, minimeque conditionata; de qua satis egimus ad dist. 41. libro 1. Si enim, ut ibi late demonstratum est, non ideo Deus hominem praedestinat, quia praevidet bonum aliquem motum voluntatis ejus; sed praedestinat absoluto decreto, quo praeordinat, ac dare constituit homini omne bonum pertinens ad salutem; plane consequens est, ipsam quoque gratiam, quae praedestinationis executrix est, prorsus independentem esse ex conditione praevisae cooperationis humanae, utpote omnis hujusmodi cooperationis causam per se efficacem. Et confirmatur ex Augustino dicente, quod praedicare praedestinationem divinam, non aliud est, quam praedicare quod Deus omne bonum pietatis in nobis operatur.

Trigesimatertia, ex praemio bonorum operum, id est, gloria caelesti. Si enim Deus gloriam causat actione physica; ergo & gratiam, id est, bona opera hujus vitae. Quae sequela valida est, tum quia Scriptura similiter de utraque dicit, Gratiam & gloriam dabit Dominus: tum quia Deus non minus efficaciter & proprie author est meriti, quam mercedis.

Trigesimaquarta, ex gaudio spirituali, quod nullum esse nobis debet nisi in Deo & rebus atque operibus divinis. Sicut enim qui gloriatur, in Domino glorietur; ita qui gaudet, non gaudeat nisi in Domino, monente Apostolo Philip. 4. Gaudete in Dö¬ mino semper; quia ut idem Apostolus ait Rom. 14. Regnum Dei est gaudium in spiritu sancto. Unde & sanctorum cum Christo regnantium nullum prorsus est gaudium nisi in Deo. Hinc ergo consequens est, in nullo opere ac merito vel nostro, vel aliorum gaudendum nobis esse, nisi quatenus illud est opus Dei, id est tale, quod proprie Deum authorem habeat. Gaudendum est autem in omni bono opere; ergo omne bonum opus ita efficienter a Deo procedit, ut nihil in eo sit proprium libero arbitrio. Nam. alioqui ex parte aliqua gaudere possent justi in seipsis, & non in Deo.

Trigesimaquinta, ab exemplis vocatorum & conversorum efficaciter a Deo, ut Matthaei, peccatricis, latronis, Petri & Pauli. Nam exceptis externis adminiculis Christi vocantis, suscipientis, alloquentis, respicientis, aut prosternentis, quae memoratis peccatoribus adhibita legimus, omnium eorum qui ad Christum veniunt, similis est vocatio, & omnium peccatorum similis conversio. At de istis Patres Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Gregorius loquuntur tanquam tractis efficaciter a Deo, id est, vocatione per se efficaci; ad quam significandam Hieronymus adhibet comparationem magnetis attrahentis ferrum; ergo & de caeteris omnibus idem est sentiendum.

Trigesimasexta, ab exemplo beatorum de quibus Apostolus ait 1. Corinth. 15. quod erit illis Deus omnia in omnibus, nimirum efficaciter ac propriissime omnia in illis operaturus. Non cessabit autem in beatis liberum arbitrium. At neque plus aliquid tribuendum libero arbitrio viatorum respectu bonarum actionum, quam libero arbitrio beatorum; ergo & in hac vita Deus omnia bona in omnibus pari efficacia operatur.

Trigesimaseptima ratio, ab exemplo Christi. Neque enim negari potest, quin divinitas efficaciter operetur, atque operata fuerit in anima Christi omnem actionem, motum assensum voluntatis, tametsi liberrime agentis; efficaciter, inquam, causalitate physica, seu proprie dicta. Id plane significant hae Christi voces apud Joannem cap. 5. Non possum ego a meipso facere quicquam. Et cap. 8. A meipso facio nihil. Et iterum: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est, & cap. 14. Pater in me manens, ipse facit opera, & cap. 17. Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. At sane si quis diceret divinitatem ipsumque Dei Verbum suasorie tantum operari motum humanae voluntatis in Christo, videretur haud satis recedere a Nestorio Christum in duas dividente personas, uti plenius ostendimus, cum de praedestinatione gratuita ageremus. Jam si ita res habet in Christo; ergo & in nobis. Et si efficax illa divinitatis operatio libertatem ab humana voluntate Christi non excludit; ergo nec a nostra. Hoc argumento ab exemplo filii Dei, utitur Franco tomo 10. de gratia Dei, & ante eum Augustinus tractat. 105. in joan. ad illud: Opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam, non ait, jussisti, sed dedisti, ubicommendatur cvidens gratia. Quid enim habet quod non accepit etiam in unigenito humana natura? An non accepit, ut nihil mali, sed bona faceret omnia, quando in unitatem personae suscepta est a verbo, per quod facta sunt omnia? Item: hoc requirebat virtus perfectissimae humilitatis in Christo, ut omnia humanitatis suae bona referret ad divinitatem ut authorem.

Trigesimaoctava ratio, ex merito Christi. Nam Christus meruit nobis omne bonum salutare dan¬ dum a Patre, sine ulla exceptione, quemadmodum docetur in 3. dist. 18. Atqui inter bona salutaria praecipuum habent locum motus, assensus, electio voluntatis in opere bono. Nam in his opera bona praecipue consistunt. Igitur non sola suasio a Deo est, sed illud ipsum quod suadetur, aeque proprie perfecteque ab authore Deo proficiscitur. Unde nec dubitat Ecclesia totum hoc petendum esse a Deo per meritum Christi, dum preces suas omnes terminat hac clausula, per Christum Dominum nostrum.

Trigesimanona, ex difficultate intelligendi concordiam gratiae & liberi arbitrii. Hanc enim difficultatem agnoscunt omnes Patres qui de gratia & libero arbitrio disputaverunt. Et imprimis August. compluribus locis, ut libr. 2. contra literas Petiliani cap. 84. de gratia Christi cap. 24. & 47. lib. 4. contra Julianum cap. 8. libr. 2. de peccatorum meritis cap. 18. de praedest. Sanct. cap. 8. & 20. & epist. 46. & 47. Atqui non est intellectu difficile, quomodo gratia cum libero arbitrio consentiat, si efficacia gratiae constituenda sit in assensu & cooperatione liberi arbitrii: vel, ut aliis placet, in ea suasione, qua Deus ita movet liberum arbitrium quomodo videt ipsum secuturum. In his enim modis facillime, & a mediocribus ingeniis agnoscuntur partes liberi arbitrii, tanquam distinctae ab officio gratiae; scilicet assentire, cooperari, sequi, acquiescere, cum ad gratiam pertineat excitare & suadere. Quare ex sententia Patrum & maxime Augustini, non est his modis concilianda gratia cum libero arbitrio, neque his modis explicanda gratiae efficacia; sed potius eo modo, quem jam tot rationibus probavimus. Hic enim modus est & non alius, quem tanquam ad intelligendum perdifficilem, multipliciter adversarii semper impugnarunt, identidem inclamantes, se non posse intelligere; cum per simplicem fidem sibi parare viam ad intelligentiam deberent, uti recte eos admonet Dominicus Bannes.

Quadragesima, eademque postrema & efficacissima ratio, quae sumitur ex universali operatione Der tanquam primae ac supremae causae, primique motoris respectu omnium effectuum & motuum procedentium a quibuscunque causis secundis. Neque enim in tota creatura Deus alios quidem effectus producit causalitate physica, alios vero causalitate morali; sed omnes omnino effectus producit perfectissimo causalitatis modo, id est, tanquam causa principaliter & primo operans, sive per causas secundas naturales, sive per liberas operetur. Cum igitur sub universali operatione Dei contineatur operatio gratiae ejus per Christum, qua scilicet in nobis ea quae ad salutem vitae aeternae pertinent, operatur; manifestum est, etiam illam operationem juxta praedictum perfectissimum causandi modum, respectu suorum omnium effectuum efficacem esse. Quod argumentum indicatur a Fulgentio in fine libri de incarnatione & gratia Christi. Nititur autem Scripturis, quae docent, Deum omnia in omnibus operari; nos in Deo esse, vivere & moveri; ex ipso, per ipsum & in ipso esse omnia, &c. Unde Ecolesia ponit in eodem ordine, esse & vivere secundum Deum, quatenus a Deo sunt, cum orat Deum his verbis: Ut qui sine te esse non possumus, secundum te vivere valeamus.

Porro haec generalis ratio multas speciales complectitur ad rem propositam demonstrandam nihilominus validas, ut quae petuntur ab unitate principii, a veritate & proprietate causae efficientis, a voluntate beneplaciti Dei, quae est voluntas absoluta; ab universali & perfecto ejus dominio, a perfecta dependentia creaturae ex Deo, a vera & propria instrumenti ratione competente libero arbitrio creato respectu Dei, & aliae similes, quarum explicationem brevitatis causa praetermittimus.

Videantur autem pro tota hac doctrina, quae est de efficacia gratiae Dei, ea quae scribit August. in epist. P 105. ad Sixtum, in ench. cap. 95. 96. & 98. lib. 4. contra 2. epist. Pelagianorum cap. 6. de praedestinatione sanctorum cap. 20. de dono perseverantiae duobus postremis capitibus, de gratia & lib. arbit. c. 14. & 16. & homil. 44. in volumine 50. homil. Videatur & Prosper lib. de vocatione gentium cap. 14. & quatuor sequentibus, & lib. 2. cap. 33. Item in commentario Psal. 147. & in carmine de ingratis cap. 15. & contra Collat. cap. 6. Quibus locis tradit haec & similia, gratiam Dei nullam pati moram ex moribus nostris, nihilque ei obsistere posse, quo minus quod voluerit, impleat; ut quae ipsa suum consummet opus; nec ulla esse tam detestanda facinora, quae arcere possint gratiam Christi; sicut nulla tam praeclara sunt opera, quae eam possint accersere.

Denique doctrinam hanc manifeste tradunt Patres Araus. Conc. can. 3. 4. 6. & aliquot sequentibus. Hormisda Papa in epist. ad Possessorem: De gratia, inquit, & libero arbitrio quid Romana, hoc est, Catholica sequatur & servet Ecclesia, licet ex variis libris B. Augustim & maxime ad Hilarium & Prosperum (hi sunt de praedestinatione sanct. de dono persever.) possit agnosci; tamen & in scrinis Ecclesi asticis expressa capitula continentur. Haec sunt capitula epistolae Celestini Papae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3