Hominem integrum eguisse gratia
operante et cooperante
IN DISTINCTIONEM
VICESIMAMNONAM.
§. 1. Hominem integrum eguisse gratia
operante & cooperante.
QUAE hac distinct. tractantur a Magistro,
manifesta sunt ex iis quae commentati
sumus circa distinct. 24. & 25. de gratia
primi hominis in qua creatus est, & de adjutorio
superaddito, quod ei ad gratiae continuationem &
acceptae justitiae perseverantiam necessarium erat.
Vide dictae dist. 25. §. 7.