Capitulum 1
Capitulum 1
Omnem hominem nasci peccato originali obnoxium
OCTRINAM de peccato originali vocat Augustinus fundamentum Christianae religionis epist. 90. & 94. epist. 157. ad Optatum. Idemque lib. de peccato originali cap. 24. testatur, in causa duorum hominum, Adae videlicet & Christi, quorum per alterum venundati sumus sub peccato, per alterum redimimur a peccatis, proprie fidem Christianam consistere. Caeterum ejusdem doctrinae difficultatem idem doctor in libro de moribus Ecclesiae Catholicae cap. 22. his fere verbis indicavit. Homini inter omnia quae possidet, molestissimum & gravissimum est proprium corpus, propter antiquum peccatum; quo nihil est praedicandum notius, nihil ad intelligendum secretius. De hoc igitur peccato ante om nia certa fide tenendum est, quod sit, quodque omnis homo qui ordinaria generationis lege concipitur, ei nascatur obnoxius. Quae doctrina adeo certa est, ut fides incarnationis, & gratiae Christi huic potissimum fundamento nitatur. Ideo enim
filius Dei carnem assumsit humanam & in ea pati voluit, ut humanum genus a servitute peccati, in qua ex praevaricatione primi parentis detinebatur, liberaret. Unde factum, ut jam olim Ecclesia eosdem experta sit utriusque dogmatis, tam de gratia Christi, quam peccato originali, oppugnatores, videlicet Pelagianos. Qui dum integritatem humanae naturae student defendere, gratiam quoque Christi conati sunt evacuare.
Porro, prima hujus dogmatis probatio fit ex Scriptura sicra, in qua illud evidentissimum est Apostoli Pauli testimonium Rom. 5. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, & per peccatum mors; & ita in omnes homines mors pertranstit, in quo omnes peccaverunt. Et postea: Sicut enim per mobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita & per unius obeditionem, justi constituuntur multi. Quas Apostoli sententias de peccati transitu per propagationem, non ut Pelagiani, per imitationem intelligere oportere, multis modis ostenditur. Primum; quia sic peccatum per Adam, sicut justitia per Christum, quemadmodum eodem loco docet Apostolus: Atqui Christus non solo exemplo, sed vel maxime occulta inspiratione gratiae justos facit. Quare & Adam occulta tabificatione naturae, ut Augustinus loquitur, peccatores constituit. Deinde imitatio proprie non est cujuscunque rei similis (alioqui enim & Adam vicissim posteros suos imitatus diceretur; & quilibet peccator quemlibet alterum, sive aequalem tempore, sive priorem; tametsi prorsus incognitum:) sed ejus duntaxat rei quam quis cognovit, & suo facto exprimendam sibi & effingendam proposuit. Quare cum ex posteritate Adae sint fuerintque plurimi quibus de primo homine, ejusque transgressione nihil auditum nihilque omnino cognitum sit; consequens foret in eos, etsi gravissimos peccatores, peccatum per primum hominem non transiisse; contra authoritatem universalis sententiae Apostolicae.
Nec tamen negandum, quin generaliori quadam significatione quis dicatur imitari eos, qui ipsum in similibus peccatis antecesserunt, etsi incogniti. Unde dictum est de diabolo Sap. 2. Imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Verum si de hoc imitationis modo loqueretur Apostolus, potius diceret, per diabolum peccatum intrasse in mundum, quam per unum hominem; propterea quod diaboli peccatum fuerit omnium primum, quemadmodum recte contra Pelagianorum commentarium ratiocinatur Augustinus libro 1. de peccatorum meritis cap. 8. 9. 10. & lib. 4. contra duas epist. Pelagianorum cap. 4. & de verbis Apostoli sermone 14. & epist. 89. Et ne de vero sensu verborum Apostoli relinqueretur dubitandi locus, definitum est in Concilio Milevitano canone 2. & repetitum eisdem verbis in synodo Trid. sess. 5. cap. 4. non aliter intelligenda esse Apostoli verba, quam de propagatione peccati ex uno in omnes; quo sensu etiam Ecclesia Catholica eadem verba semper intellexerit. Quare commentarii seu recentiorum seu veterum qui diversam adfuerunt interpretationem, inter quos est is qui falso D. Hieronymo ascribitur, revera autem, ut multis conjecturis ostendi potest, ipsius est Pelagii, velut a Catholico sensu alieni, rejiciendi sunt.
Praeter hunc locum sunt & alia tam veteris quam novae legis ad hanc doctrinam testimonia, ut Pl. 50. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis concepit me, &c. Et Psal. 57. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, Job 14. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine: Et plenius juxta versionem 70. Nemo mundus a sorde, ne infans quidem, cujus est unius diei vita super terram. Qui locus a veteribus frequentissime citatur. Item Gen. 8. Sensus & cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: vel, ut Chaldaeus Interpres P vertit, ab infantia sua. Hoseae 6. Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum meum, ibi praevaricati sunt in me. Et Sap. 12. naturalis dicitur quorundam malitia, & semen maledictum ab initio. Quod ad universum genus humanum extendit August. lib. 2. de nuptiis & concupiscentia cap. 8. Rursus Apostolus 2. Cor. 5. Si unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Et Eph. 2. Eramus natura filii irae, sicut & caeteri; id est, ab ipso nativitatis ortu peccatores, atque obnoxii irae divinae, sicut omnes alii.
Ut autem ad Patrum testimonia descendamus, Augustinus sicut praecipuus fuit contra Pelagianos gratiae Christi defensor; ita & hujus dogmatis de peccato soriginali contra eosdem gravissimus assertor, quemadmodum plurima ejus volumina contra eam haeresim elucubrata testantur. Nec dubium quin & ipsius tempore, & post eum totius Ecclesiae consentiens cum eo fuerit doctrina, ut scripta Prosperi, Fulgentii, Leonis, Gregorii, venerabilis Bedae & aliorum declarant. Inter quos Fulgentius in libro de fide ad Petrum cap. 26. de regulis fidei, quas Magister litera F. Ecclesiastica dogmata vocat, & hanc annumerat: Firmissime crede & nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri & mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietat. subditum, mortique subjectum, & ob hoc natura trae filium.
Eandem autem totius Ecclesiae fidem, etiam ante Augustini tempora fuisse, docet ipse Augustinus prolatis multorum praecedentium tractorum in eam rem sententiis, toto fere libro 1. & 2. contra Julianum, quorum hi sunt praecipui, Irenaeus, Cyprianus, Hilarius, Gregorius Nazianz. Bisilius, Ambrosius, Joan. Chrys. & Hicron. Quorum authoritatem etiam universali Synodo comparat libro 2. capite ult. his verbis: Si Episcopalis synodus ex toto orbe congregaretur, mirum si tales possent illic facile tot sedere; quia nec isti uno tempore fuerunt. In similibus testimoniis recensendis occupatur Augustinus & alibi, ut libro de peccato originali cap. 40. & lib. 4. contra 2. epist. Pelagianorum cap. 8. & 11.
Sed his omnibus etiam Apostolicae sedis, & Conciliorum tam particularium quam universalium authoritas accessit. Ita enim Innocentius primus in epistola ad Carthaginense Concilium, & altera ad Milevitanum docet, & post eum Zozymus in epistola ad diversos orbis Episcopos, de qua vide Augustin. epist. 157. ad Optatum. Concilia autem sunt Palaestinum, in quo damnatus Pelagius; & Carthaginense, cui interfuit Augustinus; & Milevitanum can. 2. & Arausicanum can. 1. & 2. Item oecumenicum Florentinum in doctrina concorditer recepta a Graecis & Latinis ac postremo Trident. sess. 5. can. 2. 3. & 4. Quorum canonum verba fere ex antiquis Conciliis Carthaginensi, Milevitano & Arausicano desumpta sunt.
On this page