Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quare hoc peccatum vocetur originale

§. 2. Quare hoc peccatum vocetur originale.

TRes inveniuntur rationes redditae quare peccatum hoc originale dicatur; aut quia inest unicuique ab ortu suo, id est, ab ipso conceptionis momento; aut quia contrahitur a prima origine, id est, a primo parente; aut quia omnes jam inde ab initio in Adam peccaverunt. Prima ratio redditur ab Hugone Victorino libro primo de Sacramentis parte 7. cap. 28. & in summa sententiarum tract. 3. cap. 10. Quem Magister sequitur dist. proxima §. H. Eandem rationem agnoscere est in verbis Gregorii nomine citatis a Magistro §. F. hujus dist. tametsi apud Gregorium non reperiantur. Et similiter sonant Ambrosii verba contra Novatianos citata ab Augustino libro de peccato originali cap. 40. & alia nonnulla Patrum ab eodem citata libro primo contra Julianum cap. 3. Unde & Pelagiani Catholicorum dog mati contradicere volentes, negabant ullum peccatum cum homine nasci, sed id solum in homine cum nascitur, inveniri, quod in eo Deus condidit, ut patet ex Augustino libro de peccato originali capito 6. & 13. quorum priore Caelestio, posteriore Pelagio respondet. Consentiunt & ea quae scribit lib. tertio de peccatorum meritis capite 12. libro 2. de nuptiis & concup. cap. 22. & de natura & gratia cap. 63. quibus locis docet, unicuique homini a sua origine, id est, a suae generationis initio peccatum inesse. Eandem appellationis hujus rationem aliquot supra memoratae Scripturae confirmant, ut Psal. 50. Ephes. 2. Job 14. Gen. 8.

Nec huic rationi repugnat, quod in ipso Adam fuerit peccatum originale, ut est communis & vera sententia, cui utique non infuit a nativitate. Nam eo sensu id dicitur: quia vitium illud & peccatum, quod in nobis originale est, sive intelligatur privatio justitiae originalis, sive concupiscentia, erat in illo, eratque in eo peccatum, quamvis ei non ab origine; sed ex quo peccare coepit, accesserit.

Secundam rationem probabilem facit Scriptura, Rom. 5. Perunum hominem. Ex qua etiam tertia ratio probabilis efficitur, sicut & ex eo quod Trident. Concil. sess. 5. can. 3. dicit, peccatum esse unicuique proprium, quamvis sit origine unum; quia nimirum unam habet causam, primum videlicet primi hominis actuale peccatum. Juxta primam rationem, origo a qua peccatum originale dicitur, est ortus cujusque hominis; juxta secundam, primus parens; juxta tertiam, primum hominis peccatum. Quanquam & proximi parentes originis nomine, a quo dictum sit originale peccatum, non absurde intelliguntur, quia ab illis tanquam a principio quodam intermedio, peccatum istud contrahitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2