Capitulum 3
Capitulum 3
Quo sensu peccatum in mundum intrasse dicatur
CUm a Catholico sensu aliena sit eorum interpretatio, qui Apostolum de peccati in mundum ingressu per imitationem intelligunt, ut supra a ostendimus; paucis nunc explicandum, quis sit verus Apostolicae sententiae intellectus.
Primum igitur, non sic accipienda sunt Apostoli verba, quasi actualis illa transgressio primi hominis in posteros sic transeat, ut eadem numero sit in omnibus, quod manifeste falsum est. Non enim posterorum quisquam vel legem illam primam accepit, vel eam transgressus est, vel saltem parvulorum cuiquam, in quibus nullus est propriae voluntatis ulus, ejusmodi transgressio ascribi potest, vel denique putandum est, quemquam posterorum damnatum iri propter illam primam Adae praevaricationem, tanquam peccatum proprie suum. Quod & a simili declaratur. Quoniam & mors, de qua subjungit Apostolus: Et per peccatum mors; non eadem numero est primi hominis, & nostra. Non enim Adam moriente, aut mortalitatem incurrente, posteri ejus qui nondum erant, proprie vel mortui sunt, vel mortis necessitatem incurrerunt. Christi quoque obedientia, quam Apostolus opponit inobedientiae primi parentis, non eadem numero est cum obedientia justificatorum, sed hujus causa duntaxat meritoria.
At neque de introitu peccati secundum effectum Apostolus loquitur, quasi peccatum hactenus tantum intrasse in mundum intelligatur; quia peccati ab Adam perpetrati effectus aliqui, ut mors, aliaeque poenae in posteros transierunt.
Sed loquitur de introitu proprie dicto, quo nimirum peccatum ipsum etsi non numero idem, in omnes homines pertransivit; ita ut vere & proprie juxta Apostolum omnes hac peccati propagatione constituti sint peccatores. Quomodo sententiam Apostoli jam olim intellexerunt Patres Arausicani Concilii cap. 2. verbis ex Augustino sumptis libro 4. contra duas epist. Pelagianorum cap. 4. Nec aliter sentiunt Patres Tridentini Concilii qui fess. 5. can. 3. peccatum Adae, quod origine unum est, testantur ita propagatione transfusum in omnes, ut insit unicuique proprium. Confirmant hanc expositionem supra posita similia. Nam & mors, quae per peccatum intravit, proprie & non tantum secundum effectum aliquem ingressa est in genus humanum; ita ut unicuique propria fiat. Et justitia sic per Christum transit in electos, ut sua unicuique propria inhaereat. Quod & comparatione leprae, pestilentiae, aliorum que morborum, quae contagione quadam, seu per generationem, seu aliter ex aliis ad alios transire solent, quibusque originale peccatum subinde a Patribus comparatur, declarari potest.
Quod autem addit Apostolus, In quo omnes peccaverum, non significat actuale aliquod peccatum esse omnibus commune, vel revera, vel per imputationem, sed hoc sensu dictum est: In quo uno homine, tanquam efficiente & inficiente causa, omnes ejus posteri peccatum contraxerunt, &, ut ipse Apostolus postea exponit, peccatores constituti sunt multi. Quem sensum etiam Magister tradit in textuHunc autem verum & Catholicum esse sensum, ex sequentibus magis perspicuum evadet.
On this page